In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
in eo cum iam non solum discessio facta esset, sed etiam perscriptum atque in tabulas relatum, praetor appellatur. at quis appellat? magistratus aliqui? nemo. senator? ne id quidem. Syracusanorum aliqui? minime. quis igitur praetorem appellat? qui quaestor istius[*]istius Rp: illius SD (§140) fuerat, P. Caesetius[*]P. Jordan e v, §63: G. R: S. SD: om. δ . O rem ridiculam! o desertum hominem, desperatum, relictum[*]o desperatum ac relictum ! A magistratu Siculo, ne senatus consultum Siculi homines facere possent, ne suum ius suis moribus, suis legibus obtinere possent, non amicus istius, non hospes, non denique aliquis Siculus, sed quaestor populi Romani praetorem[*]quaestor P. R. praetorem R: P. R. om. SDψpδ ; cf. v, §28 appellat! quis hoc vidit, quis audivit? praetor aequus et sapiens dimitti iubet senatum. concurrit ad me maxima multitudo. primum senatores clamare sibi eripi ius, eripi libertatem, populus senatum laudare, gratias agere, cives Romani a me nusquam discedere. quo quidem die nihil aegrius factum est multo labore meo[*]labore meo multo quam ut manus ab illo appellatore abstinerentur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cum ad praetorem in ius adissemus, excogitat sane acute[*]acute RS: diligenter et caute δ quid decernat; nam ante quam verbum facerem, de sella surrexit atque abiit. itaque tum de foro, cum iam advesperasceret, discessimus.
66
postridie mane ab eo postulo ut Syracusanis liceret senatus consultum, quod pridie fecissent, mihi reddere. ille enim vero negat et ait in-, dignum facinus esse quod ego in senatu Graeco verba fecissem; quod quidem apud Graecos Graece locutus essem, id ferri nullo modo posse. respondi homini ut potui, ut debui, ut volui. cum multa tum etiam hoc me[*]me suppl. edd. memini dicere, facile esse perspicuum quantum inter hunc et illum Numidicum, verum ac[*]ac RSp: et δ Mueller germanum Metellum, interesset; illum noluisse sua laudatione iuvare L. Lucullum, sororis virum, quicum optime[*]optime ei Lamb. convenisset, hunc homini alienissimo a civitatibus laudationes per vim et metum comparare.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod ubi intellexi, multum apud illum recentis nuntios, multum tabellas[*]tabulas non commendaticias sed tributarias valuisse, admonitu ipsorum Syracusanorum[*]Syracusanorum ipsorum SλLKZ: Syr. om. pq impetum in eas tabulas facio in quibus senatus consultum perscripserant. ecce autem nova turba atque rixa, ne tamen istum omnino Syracusis sine amicis, sine hospitibus, plane nudum esse ac desertum putetis! retinere incipit tabulas Theomnastus quidam, homo ridicule insanus, quem Syracusani Theoractum vocant; qui illic eius modi est ut eum pueri sectentur, ut omnes cum loqui coepit[*]coeperit inrideant. huius s tamen insania, quae ridicula est aliis, mihi tum molesta sane fuit; nam cum spumas ageret in ore, oculis arderet, voce maxima vim me sibi adferre clamaret, copulati in ius pervenimus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hic ego postulare coepi ut mihi tabulas obsignare ac deportare liceret; ille contra dicere, negare esse illud senatus consultum in quo praetor appellatus esset, negare id mihi tradi oportere. ego legem recitare, omnium mihi tabularum et litterarum fieri potestatem[*]potestatem oportere π ; ille furiosus urgere nihil ad se nostras leges pertinere. praetor intellegens negare sibi placere, quod senatus consultum ratum esse non deberet, id me Romam deportare. quid multa? nisi vehementius homini minatus essem, nisi legis sanctionem poenamque recitassem, tabularum mihi potestas facta non esset. ille autem insanus, qui pro isto vehementissime contra me declamasset, postquam non impetravit[*]impetravisset RSψ , credo, ut in gratiam mecum rediret, libellum mihi dat in quo istius furta Syracusana perscripta erant, quae ego antea iam ab aliis[*]ab illis cognoram et acceperam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
67
laudent te iam sane Mamertini, quoniam ex tota[*]ex tanta δ provincia soli sunt qui te salvum velint, ita tamen laudent ut Heius, qui princeps legationis est, adsit, ita laudent ut ad ea quae rogati erunt mihi parati sint respondere. ac ne subito a me opprimantur, haec sum rogaturus: navem populo Romano[*]P. R. R: praetori : om. pδ debeantne? fatebuntur. praebuerintne praetore C. Verre? negabunt. aedificarintne navem onerariam maximam publice, quam Verri dederunt? negare non poterunt. frumentum [*]negare... frumentum suppl. in mg. p2 ab iis sumpseritne C. Verres, quod populo Romano mitteret, sicuti superiores? negabunt. quid militum aut nautarum per triennium dederint? nullum datum dicent. fuisse Messanam omnium istius furtorum ac praedarum receptricem negare non poterunt; permulta multis navibus illinc exportata, hanc navem denique maximam, a Mamertinis datam, onustam cum isto profectam fatebuntur.