In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
de laudatione autem ratio sic mihi reddita
est. primum, cum a C. Verre[*]C. om. δ
litterae aliquanto ante adventum meum de laudatione venissent,
nihil esse decretum; deinde, cum quidam ex illius amicis commonerent oportere decerni, maximo
clamore esse et convicio repudiatos; postea, cum[*]postea cum postea quam
codd.
meus adventus adpropinquaret, imperasse eum qui summam
potestatem haberet ut decernerent; decretum ita esse ut multo plus illi laudatio mali quam
boni posset adferre. id adeo, iudices, ut mihi ab illis demonstratum est, sic vos
ex me cognoscite.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
64
mos
est Syracusis ut, si qua de re ad senatum referant[*]referant SD
al.: referatur R2δ
: referetur
R1: refertur p Lg. 42, dicat
sententiam qui velit; nominatim nemo rogatur, et tamen, ut quisque aetate et honore antecedit
ita primus solet sua sponte dicere, itaque a ceteris ei conceditur; sin aliquando[*]si
quando pδ
tacent omnes,
tunc[*]tunc SDψ
: tum Rp
sortito coguntur dicere. cum hic mos esset,
refertur ad senatum de laudatione Verris. in quo primum, ut aliquid esset morae,
multi interpellant; de Sex. Peducaeo, qui de illa civitate totaque provincia optime meritus
esset, sese antea, cum audissent ei negotium facessitum, cumque eum[*]sese antea... eum om. RSψ
(spatio
vac. relicto R) publice pro plurimis eius et maximis meritis laudare cuperent, a
C. Verre prohibitos esse; iniquum esse, tametsi Peducaeus eorum laudatione iam non uteretur,
tamen non id prius decernere quod aliquando voluissent quam quod tum cogerentur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
conclamant omnes et adprobant ita fieri oportere.
refertur de Peducaeo. Vt quisque aetate et honore antecedebat, ita sententiam
dixit ex ordine. id adeo ex ipso senatus consulto cognoscite; nam principum
sententiae perscribi solent[*]solent S: solet Rpδ
. recita. 'QVOD VERBA FACTA
SVNT DE SEX PEDVCAEO[*]Recita... Peducaeo suppl. in lac.
p2
.' dicit qui[*]dicit quod p: dic qui Eberh.: dic et qui Richter: dicitur qui Schwabe
primi suaserint. decernitur
[*]Peducaeo...
decernitur om. RSψ
.
refertur deinde[*]dein RS
de Verre.
dic, quaeso, quo modo? 'QVOD VERBA FACTA SVNT DE C. VERRE' —quid postea scriptum
est?—'CVM SVRGERET NEMO NEQVE SENTENTIAM DICERET'—quid est hoc?—' SORS DVCITVR.'
quam ob rem? nemo erat voluntarius laudator praeturae tuae, defensor periculorum,
praesertim cum inire a praetore gratiam posset? nemo. illi
ipsi[*]ipsi illi pδ
tui
convivae, consiliarii, conscii, socii verbum facere non audent. in qua curia statua
tua[*]tua om. π
stabat et
nuda fili, in ea nemo fuit, ne quem nudus quidem filius nudata provincia[*]nuda prov.
π
commoveret.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
atque etiam hoc me docent, eius modi senatus consultum fecisse
laudatores[*]eius modi senatus consultum fecisse laudatores scripsi: eius modi s. c. fecisse laudationis (-es) RSDψ
: eius modi Siciliam sese fecisse laudationes pδ
(Cl. Rev.
xviii, p. 211): laudationis nomine Lehmann:
eius modi sen. con. sese fecisse Nohl, prob. Busche: eius modi se
consulto fecisse laudationem Koch
ut omnes intellegere possent
non laudationem sed potius inrisionem esse illam quae commonefaceret[*]commonefaceret Sp: commefaceret R
istius[*]istius fuisse Eberhard, Nohl
turpem calamitosamque praeturam. etenim scriptum esse[*]esse ed. Hervagiana: est RSδ
ita: QVOD IS[*]quod iste π
al.
VIRGIS NEMINEM CECIDISSET— a quo cognostis nobilissimos
homines atque innocentissimos securi esse percussos; QVOD VIGILANTER PROVINCIAM AD-
MINISTRASSET—cuius omnis vigilias in stupris constat adulteriisque[*]adulteriisque prδ
: om. RSψ
esse consumptas; cuius modi constat, hoc vero
scriptum esse, quod proferre non auderet reus, accusator recitare non desineret[*]Verba cuius modi constat... recitare non desineret del. Halm
QVOD PRAEDONES PROCVL AB INSVLA SICILIA PROHIBVISSET
VERRES[*]Verres del. Halm
—quos etiam intra
Syracusanam insulam recepisset[*]recepisset RS et rell. (Zielinski, p. 197): recepit Halm, edd.
.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
haec posteaquam ex illis cognovi, discessi cum
fratre e curia, ut nobis absentibus, si quid vellent,
decernerent.
65
decernunt statim primum ut
cum Lucio fratre[*]cum fratre L. Sψ
hospitium publice fieret, quod is eandem voluntatem erga
Syracusanos suscepisset quam ego semper habuissem. id non modo tum scripserunt,
verum etiam in aere incisum nobis tradiderunt. valde hercule te Syracusani tui,
quos crebro commemorare soles, diligunt, qui cum accusatore tuo satis iustam causam
coniungendae necessitudinis putant quod te accusaturus sit et quod inquisitum in te venerit.
postea decernitur, ac non varie sed prope cunctis sententiis, ut laudatio quae C.
Verri decreta esset tolleretur.