In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
hi sunt illi quibus in tabulis refert sese Q. Tadius 'dedisse iussu istius, Graecis pictoribus'. Eos iam bene cognitos et re probatos secum in Siciliam duxit. quo posteaquam venerunt, mirandum in modum (canis venaticos diceres) ita odorabantur omnia et pervestigabant ut, ubi quidque esset, aliqua ratione invenirent. aliud minando[*]minitando δ , aliud pollicendo, aliud per servos, aliud per liberos, per amicum aliud, aliud per inimicum inveniebant; quicquid illis placuerat, perdendum erat. nihil aliud optabant quorum poscebatur argentum nisi ut id[*]id : om. S rell. Hieroni et Tlepolemo displiceret.
14
verum mehercule hoc, iudices, dicam. memini Pamphilum Lilybitanum, amicum et hospitem meum, nobilem hominem, mihi narrare, cum iste ab sese hydriam Boethi manu factam praeclaro opere et grandi pondere per potestatem abstulisset, se sane tristem et conturbatum domum revertisse, quod vas eius modi, quod sibi a[*]a (ante maioribus) om. δ patre et a maioribus esset relictum, quo solitus esset uti ad festos dies, ad hospitum adventus, a se esset ablatum. 'cum sederem,' inquit, 'domi tristis, accurrit Venerius; iubet me scyphos sigillatos ad praetorem statim adferre. permotus sum,' inquit; 'binos habebam; iubeo promi utrosque, ne quid plus mali nasceretur, et mecum ad praetoris domum ferri. eo cum venio, praetor quiescebat; fratres illi Cibyratae inambulabant. qui me ubi viderunt, "Vbi sunt, Pamphile," inquiunt, "scyphi?" ostendo tristis; laudant. incipio queri me nihil habiturum quod alicuius esset preti si etiam scyphi essent ablati. tum illi, ubi me conturbatum vident, "quid vis nobis dare ut isti abs te ne auferantur?" ne multa[*]Ne multa Ciceronis non Pamphili esse verba credit Luterbacher, et scribendum esse Ne multa; `sestertios' etc., HS mille me,' inquit, 'poposcerunt[*]poposcerant RS: om. pδ ; dixi me daturum. vocat interea praetor, poscit scyphos.' tum illos coepisse praetori dicere putasse se, id quod audissent, alicuius preti scyphos esse Pamphili; luteum negotium esse, non dignum quod in suo argento Verres haberet. ait ille idem sibi videri. ita Pamphilus scyphos optimos aufert.
et mehercule ego antea, tametsi hoc nescio quid nugatorium sciebam esse, ista intellegere, tamen mirari solebam istum in his ipsis rebus aliquem sensum habere, quem scirem nulla in re quicquam simile hominis habere.
15
tum primum intellexi ad eam rem istos fratres Cibyratas fuisse, ut iste in furando manibus suis oculis illorum uteretur. at ita studiosus est huius praeclarae existimationis, ut putetur in hisce rebus intellegens esse, ut nuper—videte hominis amentiam: posteaquam est comperendinatus, cum iam pro damnato mortuoque esset, ludis circensibus mane apud L. Sisennam, virum primarium, cum essent triclinia strata argentumque expositum in aedibus, cum pro dignitate L. Sisennae domus esset plena hominum honestissimorum, accessit ad argentum, contemplari unum quidque otiose et considerare coepit[*]Fort. accesserit... coeperit. mirari stultitiam alii, quod in ipso iudicio eius ipsius cupiditatis cuius insimularetur suspicionem augeret, alii amentiam, cui comperendinato, cum tam multi testes dixissent, quicquam illorum veniret in mentem. pueri autem Sisennae, credo, qui audissent quae in istum testimonia essent dicta, oculos de isto nusquam deicere neque ab argento digitum discedere.
est boni iudicis parvis ex[*]et om. RS rebus coniecturam facere unius cuiusque et cupiditatis et continentiae. qui reus, et reus lege comperendinatus, re et opinione hominum paene damnatus, temperare non potuerit maximo conventu quin L. Sisennae argentum tractaret et consideraret, hunc praetorem in provincia quisquam putabit a Siculorum argento cupiditatem aut manus abstinere potuisse?
16
verum ut[*]ut RS: uti p edd. Lilybaeum, unde digressa est oratio, revertamur[*]revertamur Sp (`libri duo manuscr.' Lamb.): revertantur R: revertatur δ edd. (v, §59), Diocles est, Pamphili gener, illius a quo hydria ablata est, Popilius cognomine. ab hoc abaci vasa omnia, ut exposita fuerunt, abstulit. dicat se licet emisse; etenim hic propter magnitudinem furti sunt, ut opinor, litterae factae. iussit Timarchidem aestimare argentum, quo modo qui umquam tenuissime in donationem histrionum aestimavit[*]aestimarit?. tametsi iam dudum ego erro[*]tametsi ego dudum erro π qui tam multa de tuis emptionibus verba faciam, et quaeram utrum emeris necne et quo modo et quanti emeris, quod verbo transigere possum. ede mihi scriptum quid argenti[*]argenti p rell.: om. q in provincia Sicilia pararis, unde quidque aut quanti emeris[*]quod verbo... emeris : om. RS .