In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
verum haec tum queremur si quid de vobis per eum ordinem agetur, qui ordo a
vobis adhuc solis contemptus est. in populi Romani quidem conspectum quo ore vos
commisistis? nec prius illam crucem, quae etiam nunc civis Romani sanguine redundat, quae fixa
est ad portum urbemque vestram, revellistis neque in profundum abiecistis locumque illum omnem
expiastis, quam Romam atque in horum conventum adiretis? in Mamertinorum solo
foederato atque pacato monumentum istius crudelitatis constitutum est. vestrane
urbs electa est ad quam cum[*]cum codd. (cum... cives Romani Z): qui Lamb.: quicumque Muell. cives ipse supplevi (Cl. Rev.
xviii, 210) adirent ex Italia cives crucem civis Romani prius quam quemquam amicum
populi Romani viderent? quam vos Reginis, quorum civitati invidetis, itemque incolis vestris,
civibus Romanis, ostendere soletis, quo minus sibi adrogent minusque vos despiciant, cum
videant ius civitatis illo supplicio esse mactatum.
12
verum
haec emisse te dicis. quid? illa Attalica tota Sicilia nominata ab eodem Heio
peripetasmata[*]peripetasmata om. Halm, Nohl
emere oblitus es? licuit eodem modo ut signa. quid enim actum est? an
litteris pepercisti? verum hominem amentem hoc fugit: minus clarum putavit fore
quod de armario quam quod de sacrario esset ablatum. at quo modo abstulit?
non possum dicere planius quam ipse apud vos dixit Heius. cum
quaesissem num quid aliud de bonis eius pervenisset ad Verrem, respondit istum ad se misisse
ut sibi mitteret Agrigentum peripetasmata. quaesivi misisset ne[*]misissetne Schwabe: amisisset p: an misisset δ: in RS desunt verba peripetasmata, l. 6... Agrigentum, l. 8 ; respondit, id
quod necesse erat, se[*]se Hotom. Halm: scilicet codd. fort. recte
dicto audientem fuisse praetori, misisse[*]fuisse, praet.
misisse Schwabe
. rogavi pervenissentne Agrigentum;
dixit pervenisse. quaesivi quem ad modum revertissent; negavit adhuc revertisse.
risus populi atque admiratio omnium vestrum facta est.
hic tibi in mentem non venit iubere ut haec[*]haec δ: hoc RSp
quoque referret HS Vl
milibus D se tibi vendidisse? metuisti ne aes alienum tibi cresceret, si HS VI
milibus D tibi constarent ea quae tu facile posses[*]posses p:
possis RS
vendere HS ducentis milibus? fuit tanti,
mihi crede; haberes quod defenderes; nemo quaereret quanti illa res esset; si modo te posses
dicere[*]dicere RS docere pδ
emisse, facile cui velles tuam causam et factum
probares; nunc de peripetasmatis quem ad modum te expedias non habes.
quid? a phylarcho Centuripino,
homine locupleti[*]locuplete RS, ut semper δ
(§1 supra) ac nobili, phalerass
pulcherrime factas, quae regis Hieronis fuisse dicuntur, utrum tandem abstulisti an emisti?
in Sicilia quidem cum essem, sic a Centuripinis, sic a ceteris audiebam,—non enim
parum res erat clara: tam te has phaleras a phylarcho Centuripino abstulisse
dicebant quam alias item nobilis ab Aristo Panhormitano, quam tertias a Cratippo Tyndaritano.
etenim si phylarchus vendidisset, non ei, posteaquam reus factus es,
redditurum te promisisses. quod quia vidisti pluris scire, cogitasti, si ei
reddidisses, te minus habiturum, rem nihilo minus testatam futuram: non reddidisti.
dixit
phylarchus pro testimonio se, quod nosset tuum istum morbum, ut amici tui
appellant[*]ut amici tui appellant (§1 supra) secl. Schwabe, Eberh.: om. Nohl
, cupisse te celare de
phaleris; cum abs te appellatus esset, negasse habere sese; apud alium quoque eas habuisse
depositas, ne qua invenirentur; tuam tantam[*]tuam tantam pδ
: istius tantam RS: apud illum tant.
Schwabe, penes illum t. Eberh.
fuisse
sagacitatem ut eas per illum ipsum inspiceres, ubi erant depositae; tum se
deprensum[*]deprensum R: deprehensum S et codd.
pler.
negare non potuisse; ita ab se invito phalera sublatas[*]phaleras
sublatas SDψ
: phalerasublatas R: phal. ablatas π, Martianus Capella edd.
gratiis[*]gratiis Halm,
Zielinski: gratis vulg.
.
13
iam,
ut haec omnia reperire ac perscrutari solitus sit, iudices, est operae pretium cognoscere.
Cibyratae sunt fratres quidam, Tlepolemus et Hiero, quorum alterum fingere opinor e cera
solitum esse, alterum esse pictorem. hosce opinor, Cibyrae cum in suspicionem
venissent suis civibus fanum expilasse Apollinis, veritos poenam iudici ac legis domo
profugisse. quod Verrem artifici sui cupidum cognoverant tum, cum[*]cum om. RS
iste, id quod ex testibus didicistis, Cibyram cum inanibus
syngraphis venerat, domo fugientes[*]profugientes δ
ad eum se exsules, cum iste esset in Asia[*]cum iste esset in Asia del. F.rn. Nohl
, contulerunt. habuit eos secum
illo[*]ab illo pδ
tempore
et in legationis praedis atque furtis multum illorum opera consilioque usus est.