In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
navem imperare ex foedere debuisti[*]ex foed. debuisti Rp: deb. ex foed. SDψ ; remisisti in triennium; militem nullum umquam poposcisti per tot annos. fecisti item ut praedones solent; qui cum hostes communes sint[*]sunt RSp omnium, tamen aliquos sibi instituunt amicos, quibus non modo parcant verum etiam praeda quos augeant, et eos maxime qui habent oppidum oportuno loco, quo saepe adeundum sit navibus[*]Post navibus addunt libri non numquam etiam necessario, ex insequenti enuntiato: del. Schwabe .
10
Phaselis illa, quam cepit P. Servilius, non fuerat urbs antea Cilicum atque praedonum; Lycii illam, Graeci homines, incolebant. sed quod erat eius modi loco atque ita proiecta in altum ut et exeuntes e Cicilia praedones saepe ad eam necessario devenirent, et, cum se ex hisce locis reciperent, eodem deferrentur, adsciverunt sibi illud oppidum piratae primo commercio, deinde etiam societate.
Mamertina civitas improba antea non erat; etiam erat inimica improborum, quae C. Catonis, illius qui consul fuit, impedimenta retinuit. at cuius hominis! clarissimi ac potentissimi; qui tamen cum consul fuisset, condemnatus est. ita, C. Cato[*]Ita, C. Cato hoc modo interpunxit O. Rossbach, Rh. Mus. liv. 284 (cf. Pro Fonteio, §36): delet haec tria verba Luterbacher: alii post sororis filius excidisse nonnulla arbitrantur. Totum locum (Ita...aestimata est) delevit inter alios Nohl: ita...filius Ernesti, qui tamen...aestimata est Ortmann , duorum hominum clarissimorum nepos, L. Pauli et M. Catonis, et P. Africani sororis filius: quo damnato tum[*]tum π: tunc RS , cum severa[*]severa πδ (§133 infra): om. RS iudicia fiebant, HS VIII[*]viii eRS (sic Q ii), ut iii, §184: xviii p: vulgo iiii ex Velleio ii. 8 lis aestimata est. huic Mamertini irati fuerunt[*]non fuerunt , qui maiorem sumptum quam quanti Catonis lis aestimata est in Timarchidi prandium saepe fecerunt.
verum haec civitas isti praedoni ac piratae Siciliensi Phaselis fuit; huc omnia undique deferebantur, apud istos relinquebantur; quod celari opus erat, habebant sepositum et reconditum; per istos quae volebat clam imponenda, occulte exportanda curabat; navem denique maximam, quam onustam furtis in Italiam mitteret, apud istos faciundam aedificandamque[*]faciendam aedificandamque : faciundamque R, -endamque S (cf. §103) curavit; pro hisce rebus vacatio data est ab isto sumptus, laboris, militiae, rerum denique omnium; per triennium soli non modo in Sicilia verum, ut opinio mea fert, his quidem temporibus in omni orbe terrarum vacui, expertes, soluti ac liberi fuerunt ab omni sumptu, molestia, munere. hinc illa Verria nata sunt, quod[*]quod codd.: cum Richter-Eberhard in convivium sex.
Cominium protrahi iussit, in quem scyphum de manu iacere conatus est, quem obtorta gula de convivio in vincla atque in tenebras abripi iussit; hinc illa crux in quam iste civem Romanum multis inspectantibus sustulit, quam non ausus est usquam defigere nisi apud eos quibuscum omnia scelera sua ac latrocinia communicavit[*]communicavisset pq, prob. Nohl .
11
laudatum etiam vos quemquam venitis? qua auctoritate? utrum quam apud senatum an quam apud populum Romanum habere debetis?
ecqua civitas est, non modo[*]modo πδ: om. RS in provinciis nostris verum in ultimis nationibus, aut tam potens aut tam libera aut etiam tam immanis ac barbara, rex denique ecquis est qui senatorem populi Romani tecto ac domo non invitet? qui honos non homini solum habetur, sed primum populo Romano, cuius beneficio nos in hunc ordinem venimus, deinde ordinis auctoritati, quae nisi gravis erit apud socios et exteras nationes, ubi erit imperi nomen et dignitas? Mamertini me publice non invitarunt. me cum dico, leve est: senatorem populi Romani si non invitarunt, honorem debitum detraxerunt non homini sed ordini. nam ipsi Tullio patebat domus locupletissima et amplissima[*]et amplissima pqδ : om. RS (iii, §52) Cn. Pompei basilisci, quo, etiamsi esset invitatus a vobis, tamen devertisset; erat etiam Percenniorum, qui nunc item Pompeii sunt, domus honestissima, quo Lucius frater meus summa illorum voluntate devertit. senator populi Romani, quod in vobis fuit, in vestro oppido iacuit et pernoctavit in publico. nulla hoc civitas umquam alia commisit. 'Amicum enim nostrum in iudicium vocabas.' tu quid[*]quod Bake ego privatim negoti geram interpretabere imminuendo honore senatorio?