In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
haec cum scirem et cogitarem, commisi tamen[*]tamen me pδ
, iudices, Heio; produxi[*]produxi eum
pδ
prima actione, neque id
tamen ullo periculo feci. quid enim poterat Heius respondere, si esset improbus, si
sui dissimilis? esse illa signa domi suae, non esse apud Verrem? qui poterat
quicquam eius modi dicere? Vt homo turpissimus esset impudentissimeque mentiretur, hoc
diceret, illa se habuisse venalia, eaque sese[*]sese Vπδ
: se RS (Amer.
J. Ph. xxvi, p. 430) quanti voluerit vendidisse.
homo domi suae nobilissimus, qui vos de religione sua ac dignitate vere existimare
maxime vellet, primo dixit se istum publice laudare, quod sibi ita mandatum esset; deinde
neque se habuisse illa[*]habuisse illa Vπδ
: illa habuisse RS
venalia neque ulla
condicione, si utrum vellet liceret, adduci umquam potuisse ut venderet illa quae in sacrario
fuissent a maioribus suis relicta et tradita.
8
quid
sedes, Verres? quid exspectas? quid te a Centuripina civitate, a Catinensi, ab Halaesina, a
Tyndaritana[*]a Tynd. V: a om. RSp
,
Hennensi, Agyrinensi ceterisque Siciliae civitatibus circumveniri atque opprimi dicis?
tua te altera patria, quem ad modum dicere solebas, Messana circumvenit,—tua,
inquam, Messana, tuorum adiutrix scelerum, libidinum testis, praedarum ac furtorum receptrix.
adest enim vir amplissimus eius civitatis legatus huius[*]huius VRS: huiusce pδ
iudici causa domo missus, princeps laudationis tuae, qui te publice
laudat,—ita[*]ita VRS: id pδ
enim mandatum atque imperatum est; tametsi rogatus
de cybaea tenetis memoria quid responderit: aedificatam publicis operis publice coactis, eique
aedificandae publice Mamertinum senatorem praefuisse. idem ad vos privatim,
iudices, confugit; utitur hac lege qua iudicium est, communi arce sociorum. tametsi
lex est de pecuniis repetundis[*]de repet. pec. SG3λ
, ille se negat pecuniam repetere, quam ereptam non
tanto opere desiderat: sacra se maiorum suorum repetere abs te[*]te VRS: a te pqδ
dicit,
deos penatis te patrios reposcit.
ecqui pudor
est, ecquae religio, Verres, ecqui metus? habitasti apud Heium Messanae, res illum
divinas apud eos deos in suo sacrario prope cotidiano[*]cotidiano RS: cotidie VHpδ
facere vidisti; non movetur pecunia, denique quae ornamenti causa fuerunt non requirit; tibi
habe Canephoros, deorum simulacra restitue. quae quia dixit, quia tempore dato
modeste apud vos socius amicusque populi Romani questus est, quia religioni suae non modo in
dis patriis repetendis sed etiam in ipso testimonio ac iure iurando proximus fuit, hominem
missum ab isto scitote esse Messanam de legatis unum,—illum ipsum qui navi istius aedificandae
publice praefuit,—qui a senatu peteret ut Heius adficeretur ignominia.
9
homo
amentissime, quid putasti? impetraturum te? quanti is[*]is RSp: om. V
a civibus suis fieret, quanti auctoritas eius haberetur
ignorabas? verum fac te impetravisse, fac aliquid gravius in Heium statuisse
Mamertinos: quantam[*]quantam Vpδ
: quam RS
putas auctoritatem laudationis
eorum futuram, si in eum quem constet verum pro testimonio dixisse poenam constituerint?
tametsi quae est ista laudatio[*]ista laudatio VRp:
laud. ista SDψ, sed S cum levibus signis
transpositionis
, cum laudator interrogatus laedat necesse est? quid?
isti laudatores tui nonne[*]nonne Vpδ
: non RS (§84 infra; v,
§149) testes mei sunt? Heius est laudator: laesit gravissime. producam
ceteros: reticebunt quae poterunt libenter, dicent quae necesse erit ingratiis[*]ingratiis
Muell., Zielinski: ingratis codd.,
edd.
. negent isti onerariam navem maximam aedificatam esse Messanae?
negent, si possunt. negent ei navi faciundae[*]faciundae pδ
: om. RS
(§23) senatorem Mamertinum publice praefuisse? Vtinam negent! sunt etiam
cetera; quae malo integra reservare, ut quam minimum dem[*]dem Rp:
sit S cum plerisque (Cl. Rev. xviii.
210) illis temporis ad meditandum confirmandumque periurium.
haec tibi laudatio procedat in numerum? hi te homines auctoritate
sua sublevent? qui te neque debent adiuvare si possint, neque possunt si velint; quibus tu
privatim iniurias plurimas contumeliasque imposuisti, quo in oppido multas familias
totas[*]totas om. p
in perpetuum infamis tuis stupris
flagitiisque fecisti. at publice commodasti. non sine magno quidem rei
publicae provinciaeque Siciliae detrimento. tritici modium[*]modios RS: mZZZ p: mod. δ
L_X_ empta populo Romano dare debebant et solebant: abs te solo remissum
est. res publica detrimentum fecit quod per te imperi ius in una civitate imminutum
est: Siculi, quod ipsum[*]quod ipsum R.S: quod hoc pδ
: quod id ipsum Richter
non de summa frumenti detractum est, sed translatum in Centuripinos et
Halaesinos, immunis populos, et hoc plus impositum quam ferre possent.