In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
quid igitur nobis faciendum est? num argumentis utendum in re eius modi? quaerendum, credo, est Heius iste num aes alienum habuerit, num auctionem fecerit; si fecit, num tanta difficultas eum rei nummariae tenuerit, tanta egestas, tanta vis presserit ut sacrarium suum spoliaret, ut deos patrios venderet. at hominem video auctionem fecisse nullam, vendidisse praeter fructus suos nihil umquam, non modo in aere alieno nullo, sed in suis nummis multis esse et semper fuisse; si haec contra ac dico essent omnia, tamen illum haec, quae tot annos in familia sacrarioque maiorum fuissent, venditurum non fuisse. 'quid, si magnitudine pecuniae persuasum est[*]persuasum est ei : ei persuasum est Lamb., Heraeus ?' veri simile non est ut ille homo tam locuples, tam honestus, religioni suae monumentisque maiorum pecuniam anteponeret.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'sunt ista; verum tamen abducuntur homines non numquam etiam ab institutis suis magnitudine pecuniae.' videamus quanta ista pecunia fuerit quae potuerit Heium, hominem maxime locupletem, minime avarum, ab humanitate, a pietate, ab[*]ab πδ: om. RS religione deducere. ita iussisti, opinor, ipsum in tabulas referre: 'haec omnia signa Praxiteli, Myronis, Polycliti HS sex milibus quingentis[*]quingentis Hotom. ex § 38: III ∞ RS Verri vendita.' sic [*]SIC VHπδ : sed RS rettulit. recita. ex TABVLIS. iuvat [*]iuvant codd. me haec praeclara nomina artificum, quae isti ad caelum ferunt, Verris aestimatione sic concidisse. Cupidinem Praxiteli HS MDC! profecto hinc natum est, 'malo emere[*]emere p: om. RS quam rogare.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
7
dicet aliquis: 'quid? tu ista permagno aestimas?' ego vero ad meam rationem usumque meum non aestimo; verum tamen a vobis ita arbitror spectari oportere, quanti haec eorum iudicio qui studiosi sunt harum rerum aestimentur, quanti venire soleant, quanti haec ipsa, si palam libereque venirent, venire possent, denique ipse Verres quanti aestimet. numquam enim, si[*]enim si om. RS (ante signum -)-(:=denariis; cf. Cl. Rev. xviii, p. 210) denariis cccc Cupidinem illum putasset, commisisset ut propter eum in sermonem hominum atque in tantam vituperationem veniret.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quis vestrum igitur nescit quanti haec aestimentur? in auctione signum aeneum non maximum HS XL venire non vidimus[*]vidimus R2S rell.: videmus R1 ? quid? si velim nominare homines qui aut non minoris aut etiam pluris emerint, nonne possum? etenim qui modus est in his rebus cupiditatis, idem est aestimationis; difficile est finem[*]est enim pδδ nisi πδ, Julius Victor, Zielinski: si RS: si libidini non L (e coni. Iord.) facere pretio nisi libidini feceris. video igitur Heium neque voluntate neque difficultate aliqua temporis nec magnitudine pecuniae adductum esse ut haec signa venderet, teque ista simulatione emptionis vi, metu, imperio, fascibus ab homine eo quem, una cum[*]cum om. RS ceteris sociis, non solum potestati tuae sed etiam fidei populus Romanus commiserat eripuisse atque abstulisse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid mihi tam optandum, iudices, potest esse in hoc crimine quam ut haec eadem dicat ipse Heius? nihil profecto; sed ne difficilia optemus. Heius est Mamertinus; Mamertina civitas istum publice communi consilio sola laudat; omnibus iste ceteris Siculis odio est, ab his solis amatur; eius autem legationis quae ad istum laudandum missa est princeps est Heius—etenim est primus civitatis: ne forte, dum publicis mandatis serviat, de privatis iniuriis reticeat.