In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
C. Claudius, cuius aedilitatem magnificentissimam 6 scimus fuisse, usus est hoc Cupidine tam diu dum forum dis immortalibus populoque Romano habuit ornatum, et, cum hospes esset[*]hospes esset VSDK: esset hospes Rp rell. (Cl. Rev. xviii, p. 209) Heiorum, Mamertini autem populi patronus, ut illis benignis usus est ad commodandum, sic ipse diligens fuit ad reportandum. nuper homines nobilis eius modi[*]eius modi Vπδ (i, §§17, 15 iii, §§60, 69): huius modi RSψ , iudices,—sed quid[*]sed quid Halm: et quid VG3: et quod RSpδ dico 'nuper'? immo vero modo ac plane paulo ante vidimus, qui forum et basilicas non spoliis provinciarum sed ornamentis amicorum, commodis hospitum non furtis nocentium ornarent; qui tamen signa atque ornamenta sua cuique reddebant, non ablata ex urbibus sociorum atque amicorum[*]sociorum atque amicorum V: sociorum rell. (Amer. J. Ph. xxvi. 430) quadridui causa[*]causa : causam VRS , per simulationem aedilitatis, domum deinde atque ad suas villas auferebant.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
haec omnia quae dixi signa, iudices, ab Heio e[*]e RS: de Vpδ (ii, §24) sacrario Verres abstulit; nullum, inquam, horum reliquit neque aliud ullum tamen praeter unum pervetus ligneum, bonam Fortunam, ut opinor; eam iste habere domi suae noluit.
4
pro deum hominumque fidem! quid hoc est? quae haec causa est, quae ista impudentia? quae dico signa, antequam abs te sublata sunt, Messanam cum imperio nemo[*]nemo Messanam Vpδ venit quin viserit[*]viserit Bait.: viderit codd. . tot praetores, tot consules in Sicilia cum in pace tum etiam in bello fuerunt, tot homines cuiusque[*]cuiusque p: cuiusce RS: eiusce sive huiusce rell. modi—non loquor de integris, innocentibus, religiosis —tot cupidi, tot improbi, tot audaces, quorum nemo sibi tam vehemens, tam potens, tam nobilis visus est qui ex illo sacrario quicquam poscere aut tollere aut attingere auderet: Verres quod ubique erit pulcherrimum auferet? nihil habere cuiquam praeterea[*]cuiquam praeterea VRπ : praet. cuiq. SDψ licebit? tot domus locupletissimas istius domus[*]istius domus V (Zielinski, p. 196): domus istius RSDp, Nonius una capiet? idcirco nemo superiorum attigit ut hic tolleret? ideo C. Claudius pulcher rettulit ut C. Verres posset auferre? at non requirebat ille Cupido lenonis domum ac meretriciam disciplinam; facile illo sacrario patrio continebatur; Heio se a maioribus relictum esse sciebat in hereditate sacrorum, non quaerebat meretricis heredem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed quid ego tam vehementer invehor? verbo uno[*]iam uno pδ et (ut videtur) V repellar. 'emi,' inquit. di [*]di R, dii S: o di p. O supra lineam habet R2 (item supra voc. iudices §6 supra; §§10, 30 infra): in V est incertum immortales, praeclaram defensionem! mercatorem in provinciam cum imperio ac securibus misimus, omnia qui signa, tabulas pictas, omne argentum, aurum, ebur, gemmas coemeret, nihil cuiquam relinqueret! haec enim mihi ad omnia defensio patefieri videtur, emisse. primum, si id quod vis tibi ego concedam, ut emeris,—quoniam in toto hoc genere hac una defensione usurus es,— quaero cuius modi tu iudicia Romae putaris esse, si tibi hoc quemquam concessurum putasti, te in praetura atque imperio tot res tam pretiosas, omnis denique res quae alicuius preti fuerint[*]fuerunt RS , tota ex provincia coemisse?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
5
videte maiorum diligentiam, qui nihildum etiam istius modi suspicabantur, verum tamen ea quae parvis[*]pravis temporibus Schwabe, Eberhard (Cl. Rev. xviii. 210) in rebus accidere poterant providebant. neminem qui cum potestate aut legatione in provinciam esset profectus tam amentem fore putaverunt ut emeret argentum, dabatur enim de publico; ut vestem, praebebatur enim legibus; mancipium putarunt, quo et omnes utimur et non praebetur a populo: sanxerunt ne quis emeret nisi in demortui locum. si qui Romae esset demortuus? immo, si quis ibidem; non enim te instruere domum tuam voluerunt in provincia, sed illum usum[*]ipsum usum Nohl provinciae supplere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quae fuit causa cur tam diligenter nos in provinciis ab emptionibus removerent? haec, iudices, quod putabant ereptionem esse, non emptionem, cum venditori suo arbitratu vendere non liceret. in provinciis intellegebant, si is qui esset cum imperio ac potestate quod apud quemque esset emere vellet, idque ei liceret, fore uti quod quisque vellet, sive esset venale sive non esset, quanti vellet auferret.
dicet aliquis: 'noli isto modo agere cum Verre, noli eius facta ad antiquae religionis rationem exquirere; concede ut impune emerit, modo ut[*]modo ut : modo ut in Rp: modo Meusel, Nohl bona ratione emerit, nihil pro potestate, nihil ab invito, nihil per iniuriam.' sic agam: si, quod venale habuit Heius[*]si quod venale habuit eius (Heius) id quanti RS: si quid (quod p) ven. hab. Heius si id quanti p, vulg. , id quanti aestimabat tanti vendidit, desino quaerere cur[*]cur codd.: iurene Eberh., quo iure Meyer emeris.