In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
res clara Sicilia
tota, propter caelati argenti cupiditatem reos[*]reos RSHp: reos
praesentes, vel praesentes reos δ
fieri rerum capitalium, neque solum reos fieri, sed etiam absentis.
Diodorus Romae sordidatus circum patronos atque hospites cursare, rem omnibus narrare.
Litterae mittuntur isti a patre vehementes, ab amicis item, videret quid ageret de Diodoro,
quo progrederetur; rem claram esse et invidiosam; insanire hominem, periturum hoc uno crimine,
nisi cavisset. iste etiam tum patrem, si non in parentis, at in hominum numero
putabat; ad iudicium nondum se satis instruxerat; primus annus erat provinciae, non
erat[*]erat suppl. Schmals, Thomas; post
refertus Nohl
ut in Sthenio, iam[*]homo iam Lehmann
refertus pecunia. itaque furor eius paululum
non pudore, sed metu ac timore repressus est. condemnare Diodorum non audet
absentem, de reis eximit. Diodorus interea praetore isto prope triennium provincia domoque
caruit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ceteri, non solum Siculi sed etiam cives
Romani, hoc statuerant, quoniam iste tantum cupiditate progrederetur, nihil esse quod quisquam
putaret se, quod isti paulo magis placeret, conservare aut domi retinere
posse;
20
postea vero quam intellexerunt isti virum
fortem, quem summe provincia exspectabat, Q. Arrium, non succedere, statuerunt nihil se tam
clausum neque tam reconditum posse habere quod non istius cupiditati apertissimum
promptissimumque esset.
tum iste ab equite Romano splendido et gratioso, Cn. Calidio, cuius filium
sciebat senatorem populi Romani et iudicem esse, eculeos argenteos nobilis, qui Q.
Maximi[*]qui quinti maximi p: quique maxime R: iq; maximi S: quique maximi HDψ Prisc.
fuerant, aufert.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
imprudens huc incidi, iudices; emit enim, non abstulit; nollem
dixisse[*]dixissem δ, prob.
Luterbacher
; iactabit se et in his equitabit eculeis. 'emi, pecuniam
solvi.' credo. 'etiam tabulae proferentur.' est tanti; cedo
tabulas. dilue sane crimen hoc Calidianum, dum ego tabulas aspicere possim.
verum tamen quid erat quod Calidius Romae quereretur se, cum tot annos in Sicilia
negotiaretur, a te[*]a te RS: abs te pδ
solo ita esse contemptum, ita despectum ut etiam una
cum ceteris Siculis despoliaretur, si emeras[*]si emeras? Quid Kayser,
Zielinski: Si emeras, quid edd.
? quid erat
quod confirmabat se abs te argentum esse repetiturum, si id[*]id om.
πδ
tibi sua voluntate vendiderat?
tu porro posses facere ut Cn. Calidio non redderes? praesertim cum is L. Sisenna,
defensore tuo, tam familiariter uteretur, et cum ceteris familiaribus Sisennae reddidisses.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
denique non opinor negaturum esse te homini
honesto, sed non gratiosiori quam Cn. Calidius est, L. Curidio, te argentum per Potamonem,
amicum tuum, reddidisse. qui quidem ceterorum causam apud te difficiliorem fecit.
nam cum te compluribus confirmasses redditurum, posteaquam Curidius pro testimonio
dixit te sibi reddidisse, finem reddendi fecisti, quod intellexisti praeda te de manibus
emissa[*]emissa SDψ
: amissa Rpδ edd.
testimonium tamen
effugere non posse. Cn. Calidio, equiti Romano, per omnis alios praetores licuit habere
argentum bene factum, licuit posse domesticis copiis, cum magistratum aut aliquem superiorem
invitasset, ornare et apparare convivium. multi domi Cn. Calidi cum potestate atque
imperio fuerunt: nemo inventus est tam amens qui illud argentum tam praeclarum ac tam nobile
eriperet, nemo tam audax qui posceret, nemo tam impudens qui postularet ut venderet.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Superbum est enim, iudices, et non ferendum dicere
praetorem in provincia homini honesto, locupleti, splendido, 'vende mihi vasa
caelata'; hoc est enim dicere, 'non es dignus tu qui habeas quae tam bene facta
sunt, meae dignitatis ista sunt.' tu dignior, Verres, quam Calidius? qui, ut non
conferam vitam neque existimationem tuam cum illius—neque enim est conferenda; hoc ipsum
conferam quo tu te superiorem fingis; quod HS ccc[*]ccc vulg.: ccc
RS: lxxx milia pδ
: dccc Nohl
divisoribus ut praetor
renuntiarere dedisti, trecenta accusatori ne tibi odiosus esset, ea re contemnis equestrem
ordinem et despicis? ea re tibi indignum visum est quicquam, quod tibi placeret, Calidium
potius habere quam te?