In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
iactat
se iam dudum de Calidio, narrat omnibus emisse se. num etiam de L. Papinio[*]L
p: om. RS
, viro primario, locupleti
honestoque equite Romano, turibulum emisti? qui pro testimonio dixit te, cum inspiciendum
poposcisses, evulso emblemate remisisse; ut intellegatis in homine intellegentiam esse non
avaritiam, artifici cupidum non argenti fuisse. nec solum in Papinio fuit hac
abstinentia; tenuit hoc institutum in turibulis omnibus quaecumque in Sicilia fuerunt.
incredibile est autem quam multa et quam praeclara fuerint. credo tum
cum Sicilia florebat opibus et copiis magna artificia fuisse in ea insula. nam
domus erat ante istum praetorem nulla paulo locupletior qua in domo haec non essent, etiamsi
praeterea nihil esset argenti, patella grandis cum sigillis ac simulacris deorum,
patera[*]patina RS
qua mulieres ad res divinas uterentur,
turibulum,—haec autem[*]haec autem pkδ
: autem haec RS: erant autem haec Halm
omnia antiquo opere et summo artificio facta, ut hoc liceret
suspicari, fuisse aliquando apud Siculos peraeque[*]per ea que RS, corr.
Turnebus
pro portione cetera, sed, quibus multa fortuna ademisset, tamen apud
eos remansisse ea quae religio retinuisset.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
dixi,
iudices, multa fuisse fere[*]fere fuisse π
apud
omnis Siculos: ego idem confirmo nunc ne unum quidem esse. quid hoc est[*]est
hoc π
? quod hoc monstrum, quod prodigium in
provinciam misimus? nonne vobis id egisse videtur ut non unius libidinem, non suos
oculos, sed omnium cupidissimorum[*]avarissimorum p2
insanias, cum Romam revertisset, expleret? qui simul atque in oppidum
quodpiam[*]quodpiam Z: quopiam πH: copiam RSψ
venerat, immittebantur illi continuo Cibyratici canes, qui
investigabant et perscrutabantur omnia. si quod erat grande vas et maius opus
inventum, laeti adferebant; si minus eius modi quidpiam venari potuerant, illa quidem certe
pro lepusculis capiebantur, patellae, paterae, turibula.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
22
hic
quos putatis fletus mulierum, quas lamentationes fieri solitas esse in hisce rebus? quae
forsitan vobis parvae[*]parva Halm
esse videantur, sed
magnum et acerbum dolorem commovent, mulierculis praesertim, cum eripiuntur e manibus ea
quibus ad res divinas uti consuerunt, quae a suis acceperunt, quae in familia semper fuerunt.
hic nolite exspectare dum ego haec crimina agam[*]crimina indagem K. Busche
ostiatim, ab Aeschylo Tyndaritano istum pateram
abstulisse, a Thrasone item Tyndaritano patellam, a Nymphodoro Agrigentino turibulum.
cum testis ex Sicilia dabo, quem volet ille eligat quem ego interrogem de
patellis, pateris, turibulis[*]de patellis, patreris, turibulis del.
Eberh., Nohl
: non modo oppidum nullum, sed ne domus quidem ulla[*]nulla RS
paulo locupletior expers huius iniuriae reperietur.
qui cum in convivium venisset, si quicquam caelati aspexerat, manus abstinere,
iudices, non poterat. Cn. Pompeius est, Philo qui fuit, Tyndaritanus. is cenam isti
dabat apud villam in Tyndaritano. fecit quod Siculi non audebant; ille, civis
Romanus quod erat, impunius id se facturum putavit; adposuit patellam in qua sigilla erant
egregia. iste continuo ut vidit, non dubitavit illud insigne penatium
hospitaliumque deorum ex hospitali mensa tollere, sed tamen, quod ante de istius abstinentia
dixeram, sigillis avulsis reliquum argentum sine ulla avaritia reddidit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid? Eupolemo Calactino, homini nobili,
Lucullorum[*]incoliorum R
hospiti ac perfamiliari, qui nunc
apud exercitum cum L. Lucullo est, non idem fecit? cenabat apud eum; argentum ille
ceterum purum adposuerat, ne purus ipse relinqueretur, duo pocula non magna, verum tamen cum
emblemate. hic tamquam festivum acroama, ne sine corollario de convivio discederet,
ibidem convivis spectantibus emblemata evellenda curavit.
neque ego nunc istius facta[*]furta coni. Luterbacher;
cf. §§60, 97 omnia enumerare conor, neque opus est nec fieri
ullo modo potest: tantum unius cuiusque de varia improbitate generis indicia apud vos et
exempla profero.
neque enim ita se gessit in his rebus tamquam rationem aliquando
esset redditurus, sed prorsus ita quasi aut reus numquam esset futurus, aut, quo plura
abstulisset, eo minore periculo in iudicium venturus esset; qui haec quae dico iam non
occulte, non per amicos atque interpretes, sed palam de loco superiore ageret pro imperio et
potestate.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
23
Catinam cum
venisset, oppidum locuples, honestum, copiosum, Dionysiarchum ad se proagorum, hoc est summum
magistratum[*]hoc... magistratum secl. Bake, Jacoby
, vocari
iubet; ei palam imperat ut omne argentum quod apud quemque esset Catinae conquirendum curaret
et ad se adferendum. phylarchum Centuripinum, primum hominem genere, virtute,
pecunia, non hoc idem iuratum dicere audistis, sibi istum negotium dedisse atque imperasse ut
Centuripinis, in civitate totius Siciliae multo maxima et locupletissima, omne argentum
conquireret et ad se comportari iuberet? Agyrio similiter istius imperio vasa Corinthia per
Apollodorum, quem testem audistis, Syracusas deportata sunt.