In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
illa vero optima est[*]est secl. aut om. edd. post
Victorium: optima res est Koch
, quod, cum
Haluntium venisset praetor laboriosus et diligens, ipse in oppidum noluit accedere, quod erat
difficili ascensu atque arduo, Archagathum Haluntinum, hominem non solum domi, sed tota
Sicilia in primis nobilem, vocari iussit. ei negotium dedit ut, quidquid Halunti
esset argenti caelati aut si quid etiam Corinthiorum, id[*]id Hotom.: ut codd.
omne statim ad mare ex oppido
deportaretur. escendit
[*]escendit R1p: ascendit R2Sqδ
in oppidum Archagathus.
homo nobilis, qui a suis amari et diligi vellet, ferebat graviter illam sibi ab
isto provinciam datam, nec quid faceret habebat; pronuntiat quid sibi imperatum esset; iubet
omnis proferre quod haberent. metus erat summus; ipse enim tyrannus non discedebat
longius; Archagathum et argentum in lectica cubans ad mare infra oppidum exspectabat.
quem concursum in oppido factum putatis, quem
clamorem[*]post clamorem add. virorum K. Busche
, quem porro fletum mulierum? qui videret equum Troianum
introductum, urbem captam diceret. efferri sine thecis vasa, extorqueri alia
de[*]de Sp rell.: e R (§7 supra) manibus mulierum, ecfringi multorum foris, revelli
claustra. quid enim putatis? scuta si quando conquiruntur a privatis in
bello ac tumultu, tamen homines inviti dant, etsi ad salutem communem dari sentiunt, ne quem
putetis sine maximo dolore argentum caelatum domo, quod alter eriperet, protulisse.
omnia deferuntur. Cibyratae fratres vocantur; pauca improbant; quae probarant, iis
crustae aut emblemata detrahebantur. sic Haluntini excussis deliciis cum argento
puro domum revertuntur.
24
quod
umquam, iudices, huiusce modi everriculum ulla 24 in provincia fuit? avertere
aliquid de publico quam obscurissime per magistratum solebant; etiam cum[*]cum om. pk: cum alii (aliqui Mueller) aliquid Ernesti
aliquid a privato non numquam, occulte auferebant, et ii
tamen condemnabantur. et si quaeritis, ut ipse de me detraham, illos ego
accusatores puto fuisse qui eius modi hominum furta odore aut aliquo leviter presso vestigio
persequebantur. nam nos quidem quid facimus in Verre[*]Verrem RSp
, quem in luto volutatum totius corporis vestigiis invenimus?
permagnum est in eum dicere aliquid qui praeteriens, lectica paulisper deposita,
non per praestigias sed palam per potestatem uno imperio ostiatim totum oppidum compilaverit.
ac tamen[*]Attamen δ
, ut posset dicere
se[*]se dicere π
emisse, Archagatho imperat ut
illis aliquid, quorum argentum fuerat, nummulorum dicis causa daret. invenit
Archagathus paucos qui vellent accipere; iis dedit. Eos nummos tamen iste Archagatho non
reddidit. voluit Romae repetere Archagathus; Cn. Lentulus Marcellinus dissuasit,
sicut ipsum dicere audistis[*]audistis. Atque hac tota de re audistis Archagathi pδ
. recita.
ARCHAGATHI ET LENTVLI TESTIMONIUM.
et ne forte hominem existimetis hanc tantam vim
emblematum sine causa coacervare voluisse, videte quanti vos, quanti existimationem populi
Romani, quanti leges et iudicia, quanti testis Siculos negotiatores[*]negotiatores RSHπ
: negotiatoresque δ: del. Halm, Jacoby,
Zielinski
fecerit. posteaquam tantam multitudinem collegerat
emblematum ut ne unum quidem cuiquam reliquisset, instituit officinam Syracusis in regia
maximam. palam artifices omnis, caelatores ac vascularios, convocari iubet, et ipse
suos compluris habebat. Eos concludit, magnam hominum multitudinem. mensis octo
continuos his opus non defuit, cum vas nullum fieret nisi aureum. tum illa, ex
patellis et turibulis quae evellerat, ita scite in aureis poculis inligabat, ita apte in
scaphiis[*]scaphiis Gulielmius: scaphis RSHπ
: scyphis δ
aureis includebat[*]includebat πδ:
concludebat RSH
, ut ea ad illam rem nata esse diceres; ipse
tamen[*]tamen codd.: autem Madvig, interim
Eberh.
praetor, qui sua vigilantia pacem in Sicilia dicit
fuisse, in hac officina maiorem partem diei cum tunica pulla sedere solebat et pallio.
25
haec
ego, iudices, non auderem proferre, ni vererer ne forte plura de isto ab aliis in sermone quam
a me in iudicio vos audisse diceretis. quis enim est qui de hac officina, qui de
vasis aureis, qui de istius pallio[*]pallio rk, Lg. 42: pallio
pullo RS: pallio pullio p (purpureo, v,
§137) non audierit[*]audiverit Zielinski
?
quem voles e conventu Syracusano virum bonum nominato; producam; nemo erit quin
hoc se audisse aut vidisse dicat.