In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
O tempora, O mores!
nihil nimium vetus proferam. sunt vestrum aliquam multi qui L. Pisonem
cognorint[*]9nort (= cognorint) SD: unde gnorunt sive norunt ψ: gonrit R: cognoverint π
, huius L. Pisonis, qui praetor fuit, patrem. ei
[*]Ei Graevius: et RS: is pδ
cum esset in Hispania praetor, qua in provincia
occisus est, nescio quo pacto, dum armis exercetur, anulus aureus quem habebat fractus et
comminutus est. cum vellet sibi anulum facere, aurificem iussit vocari in forum ad
sellam Cordubae et palam[*]et ei palam πδ
appendit
aurum; hominem in foro iubet sellam ponere et facere anulum omnibus praesentibus.
nimium fortasse dicet[*]dicet R: dic
S
aliquis hunc diligentem; hactenus reprehendet, si qui volet,
nihil amplius. verum fuit[*]id fuit pqk
ei
concedendum; filius enim L. Pisonis erat, eius qui primus de pecuniis repetundis legem tulit.
ridiculum est me[*]me post de Verre habet p
nunc de Verre dicere, cum de
Pisone Frugi dixerim; verum tamen quantum intersit videte. iste cum aliquot
abacorum faceret vasa aurea, non laboravit quid non modo in Sicilia verum etiam Romae in
iudicio audiret: ille in auri semuncia totam Hispaniam scire voluit unde praetori anulus
fieret. nimirum ut hic nomen suum comprobavit, sic ille cognomen.
26
nullo modo possum omnia istius
facta[*]furta Luterbacher (§49) aut memoria consequi aut
oratione complecti: genera ipsa cupio breviter attingere, ut hic modo[*]hoc modo pδ Quint. ix. 2. 61 me
commonuit Pisonis anulus quod totum effluxerat. quam multis istum putatis hominibus
honestis de digitis anulos[*]anulos aureos p Quint.
abstulisse? numquam dubitavit, quotienscumque alicuius aut gemma aut anulo
delectatus est. incredibile dicam, sed ita clarum ut ipsum negaturum non arbitrer.
cum Valentio, eius interpreti, epistula
Agrigento adlata esset, casu signum iste animadvertit[*]anima advertit R: anī advertit SD (iii, §140; v, §105) in cretula.
placuit ei; quaesivit unde esset epistula; respondit Agrigento. iste
litteras ad quos solebat[*]ad quos solebat litteras S in mg.
misit, ut is anulus ad se primo quoque tempore adferretur. ita litteris istius
patri familias, L. Titio, civi[*]cuidam civi pδ
Romano, anulus de digito detractus est.
illa vero eius cupiditas incredibilis est. nam ut in singula
conclavia, quae iste non modo Romae sed in omnibus villis habet, tricenos[*]trigeminos Muell. prob. Hirschfelder: trinos Halm
lectos optime stratos cum ceteris ornamentis convivi quaereret, nimium multa comparare
videretur; nulla domus in Sicilia locuples fuit ubi iste non textrinum instituerit.
mulierest[*]estseclusi (§69)
Segestana perdives et nobilis, Lamia
nomine, per[*]ea per Ernesti, Bake, Nohl
triennium isti
plena domo telarum stragulam vestem confecit, nihil nisi conchylio tinctum Attalus, homo
pecuniosus, Neti, Lyso Lilybaei, Critolaus Aetnae, Syracusis Aeschrio, Cleomenes, Theomnastus,
Helori[*]Helori Vrsinus: Pelori codd.
Archonidas,—dies me citius defecerit quam nomina. 'ipse dabat
purpuram, tantum operam amici.' credo; iam enim non libet omnia criminari; quasi
vero[*]vero om. Lg. 42 hoc mihi non satis sit ad crimen,
habuisse tam multum quod daret, voluisse deportare tam multa, hoc denique, quod concedit,
amicorum operis esse in huiusce[*]huius Zielinski (i, §36)
modi rebus usum.
iam vero lectos aeratos et
candelabra aenea num cui praeter istum Syracusis per triennium facta esse existimatis?
'emebat.' credo; sed tantum vos certiores, iudices, facio quid iste in
provincia praetor egerit, ne cui forte neglegens nimium fuisse videatur neque se satis, cum
potestatem habuerit, instruxisse et ornasse.
27
venio nunc non iam ad furtum, non ad
avaritiam, non ad cupiditatem, sed ad[*]sed ad pδ
: sed RSH, fort. recte
eius modi facinus in
quo omnia nefaria contineri mihi atque inesse videantur; in quo di immortales violati,
existimatio atque auctoritas nominis populi Romani imminuta, hospitium spoliatum ac proditum,
abalienati scelere istius a nobis omnes reges amicissimi, nationesque quae in eorum regno ac
dicione sunt.