In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
nam reges Syriae, regis Antiochi
filios pueros, scitis Romae nuper fuisse; qui venerant non propter Syriae regnum, nam id sine
controversia obtinebant ut a patre et a maioribus acceperant, sed regnum Aegypti ad se et ad
Selenen, matrem suam, pertinere arbitrabantur. ii
[*]Ii edd.: hii R1: hi ipsi R2S: hi pqδ
posteaquam temporibus rei
publicae exclusi per senatum agere quae voluerant non potuerunt, in Syriam[*]in Syriam del. Lamb., Jacoby
in regnum patrium profecti sunt. Eorum alter,
qui Antiochus vocatur, iter per Siciliam facere voluit, itaque isto praetore venit Syracusas.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hic Verres hereditatem sibi venisse arbitratus
est, quod in eius regnum ac manus venerat is quem iste et audierat multa secum praeclara
habere et suspicabatur. mittit homini munera[*]muneri Heraeus
satis large haec ad usum domesticum, olei, vini quod visum est, etiam
tritici quod satis esset, de suis decumis. deinde ipsum regem ad cenam
vocavit[*]vocavit RSp: vocabat H: vocat
δ
. exornat ample magnificeque
triclinium; exponit[*]atque exponit H
ea, quibus abundabat,
plurima et pulcherrima vasa argentea,—nam haec aurea nondum fecerat; omnibus curat rebus
instructum et paratum ut sit convivium. quid multa? rex ita discessit ut et istum
copiose ornatum et se honorifice acceptum arbitraretur. vocat ad cenam deinde ipse
praetorem; exponit suas copias omnis, multum argentum, non pauca etiam pocula ex auro, quae,
ut mos est regius et maxime in Syria, gemmis erant distincta clarissimis. erat
etiam vas vinarium[*]vas vinarium del. Kiehl, Kayser
, ex una
gemma pergrandi trulla[*]trulla del. Richter, Schwabe
excavata, manubrio[*]cum manubrio πδ
aureo, de
qua, credo, satis[*]credo satis RHp: satis credo Sψ
idoneum satis gravem testem, Q. Minucium,
dicere audistis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
iste unum quodque vas in manus
sumere, laudare, mirari: rex gaudere praetori populi Romani satis iucundum et gratum illud
esse convivium. posteaquam inde discessum est, cogitare nihil iste aliud, quod ipsa
res declaravit, nisi quem ad modum regem ex provincia spoliatum expilatumque dimitteret.
mittit rogatum vasa ea quae pulcherrima apud eum viderat; ait se suis caelatoribus
velle ostendere. Rex, qui illum[*]illum RSHp: istum qrδ
non nosset, sine ulla
suspicione libentissime dedit. mittit etiam trullam gemmeam rogatum; velle se eam
diligentius considerare. ea quoque ei mittitur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
28
nunc
reliquum, iudices, attendite, de quo et vos audistis et populus Romanus non nunc primum audiet
et in exteris nationibus usque ad ultimas terras pervagatum[*]pervagatum p al.: pervulgatum RSHψ, prob.
Luterbacher (iii, §§77, 129) est. candelabrum e gemmis clarissimis
opere mirabili perfectum reges ii[*]pro reges ii habent RS rege sit: sit rege H, corr. hi reges m. 2, quos dico, Romam cum attulissent, ut in Capitolio ponerent,
quod nondum perfectum templum offenderant, neque ponere potuerunt neque vulgo ostendere ac
proferre voluerunt, ut et magnificentius videretur cum suo tempore in cella Iovis
optimi
maximi poneretur, et clarius cum pulchritudo eius recens ad oculos hominum atque
integra perveniret: statuerunt id secum in Syriam reportare ut, cum audissent simulacrum Iovis
optimi
maximi dedicatum, legatos mitterent qui cum ceteris rebus illud quoque eximium ac
pulcherrimum donum in Capitolium adferrent. pervenit res ad istius auris nescio quo
modo;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nam rex id celatum voluerat, non quo quicquam metueret
aut suspicaretur, sed ut ne multi illud ante praeciperent oculis quam populus Romanus.
iste petit a rege et eum pluribus verbis rogat ut id ad se mittat; cupere se dicit
inspicere neque se aliis videndi potestatem esse facturum. Antiochus, qui animo et puerili
esset et regio[*]regio pδ
:
religio R1H1: religioso SR2H2
, nihil
de istius improbitate suspicatus est; imperat suis ut id in praetorium involutum quam
occultissime deferrent. quo posteaquam attulerunt involucrisque reiectis
constituerunt, clamare iste coepit dignam rem esse regno Syriae, dignam regio munere, dignam
Capitolio. etenim erat eo splendore qui ex clarissimis et pulcherrimis gemmis esse
debebat, ea varietate operum ut ars certare videretur cum copia, ea magnitudine ut intellegi
posset non ad hominum apparatum sed ad amplissimi templi ornatum[*]ornamentum δ
esse factum. cum satis iam perspexisse
videretur, tollere incipiunt ut referrent. iste ait se velle illud etiam atque
etiam considerare; nequaquam se esse satiatum; iubet illos discedere et candelabrum
relinquere. sic illi tum inanes ad Antiochum revertuntur.