In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Rex primo nihil
metuere, nihil suspicari; dies unus, alter, plures; non referri. tum mittit, si
videatur[*]Tum mittit rex ad istum si videatur pq
, ut
reddat. iubet iste posterius ad se reverti. mirum illi videri; mittit
iterum; non redditur. ipse hominem appellat, rogat ut reddat. os hominis
insignemque impudentiam cognoscite. quod sciret, quod ex ipso rege audisset in
Capitolio esse ponendum, quod Iovi optimo
maximo, quod populo Romano servari videret, id sibi ut donaret rogare et
vehementissime petere coepit. cum ille se et religione Iovis Capitolini et hominum
existimatione impediri diceret, quod multae nationes testes essent illius operis ac muneris,
iste homini minari acerrime coepit. Vbi videt eum nihilo magis minis quam precibus
permoveri[*]permoveri Hpkδ
:
removeri RS
, repente hominem de provincia iubet ante noctem
decedere; ait se comperisse ex[*]ex om. RS
eius regno
piratas ad Siciliam esse venturos.
Rex maximo conventu
Syracusis in foro, ne quis forte me in crimine obscuro versari atque adfingere aliquid
suspicione[*]suspitioni H, Lamb.
hominum arbitretur,—in
foro, inquam, Syracusis flens ac deos hominesque contestans clamare coepit candelabrum factum
e gemmis, quod in Capitolium missurus esset, quod in templo clarissimo populo Romano
monumentum suae societatis amicitiaeque esse voluisset, id sibi[*]id sibi RSHp: id ad se G2L, unde edd. id ab se (Cl. Rev. xviii, p. 210) C. Verrem
abstulisse; de ceteris operibus ex auro et gemmis quae sua penes illum essent se non laborare,
hoc sibi eripi miserum esse et indignum. id etsi antea iam mente et cogitatione sua
fratrisque sui consecratum esset, tamen 5 tum se in illo conventu civium Romanorum dare donare
dicare consecrare Iovi optimo
maximo, testemque ipsum Iovem suae voluntatis ac religionis adhibere.
30
quae vox, quae latera, quae vires huius
unius criminis querimoniam possunt[*]possunt RSH: possint δ: posse πk
sustinere? Rex Antiochus, qui Romae ante oculos omnium nostrum
biennium fere comitatu regio atque ornatu fuisset, is cum amicus et socius populi Romani
esset, amicissimo patre, avo, maioribus, antiquissimis et clarissimis regibus, opulentissimo
et maximo regno, praeceps provincia[*]e provincia p al.
populi Romani exturbatus est. quem ad modum hoc
accepturas nationes exteras, quem ad modum huius tui facti famam in regna aliorum atque in
ultimas terras perventuram putasti, cum audirent a praetore populi Romani in provincia
violatum regem, spoliatum hospitem, eiectum socium populi Romani atque amicum?
nomen vestrum populique Romani odio atque acerbitati scitote nationibus exteris,
iudices, futurum, si istius haec tanta iniuria impunita discesserit. sic omnes
arbitrabuntur, praesertim cum haec fama de nostrorum hominum avaritia et cupiditate
percrebruerit[*]percrebuerit RSp1 (cf. ii,
§7), non istius solius hoc esse facinus, sed eorum etiam qui adprobarint.
multi reges, multae liberae civitates, multi privati opulenti ac potentes habent
profecto in animo Capitolium sic ornare ut templi dignitas imperique nostri nomen desiderat;
qui si intellexerint interverso hoc regali dono graviter vos tulisse, grata fore vobis
populoque Romano sua studia ac dona arbitrabuntur; sin hoc vos in rege tam nobili, re tam
eximia, iniuria tam acerba neglexisse audient[*]audierint pδ
, non erunt tam amentes ut operam curam pecuniam
impendant in eas res quas vobis gratas fore non arbitrentur.
31
hoc
loco, Q. Catule, te appello; loquor enim de tuo clarissimo pulcherrimoque monumento.
non iudicis solum severitatem in hoc crimine, sed prope inimici atque accusatoris
vim suscipere debes. tuus enim honos[*]enim est honos π: est enim honos δ
illo templo senatus
populique Romani beneficio, tui nominis aeterna memoria simul cum templo illo consecratur;
tibi haec cura suscipienda, tibi haec opera sumenda est, ut Capitolium, quem ad modum
magnificentius est restitutum, sic copiosius ornatum sit quam fuit, ut illa flamma divinitus
exstitisse videatur, non quae deleret Iovis optimi
maximi templum, sed quae praeclarius magnificentiusque deposceret.
audisti Q. Minucium dicere domi suae deversatum esse
Antiochum regem Syracusis; se illud[*]illud candelabrum Bake
scire ad istum esse delatum, se scire non redditum; audisti et audies omni[*]omni RS: omnes pδ
:
homines Cobet. Fort. homines omni e conventu Syracusano qui
ita dicant, sese audientibus illud Iovi optimo
maximo dicatum esse ab rege Antiocho et consecratum. si iudex non esses
et haec ad te delata res esset, te potissimum hoc persequi, te petere, te agere oporteret.
quare non dubito quo animo iudex huius criminis esse debeas, qui apud alium
iudicem multo acrior quam ego sum actor accusatorque esse deberes.