In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
quam ob rem si suscipis domesticae laudis patrocinium, me non solum silere de vestris monumentis oportebit, sed etiam laetari P. Africani. eius modi fortunam esse mortui ut eius honos ab iis qui ex eadem familia sint[*]sunt S defendatur, neque ullum adventicium auxilium requiratur. sin istius amicitia te impedit[*]impediet , si hoc quod ego abs te postulo minus ad officium tuum pertinere arbitrabere, succedam ego vicarius tuo muneri, suscipiam partis quas alienas esse[*]esse om. π arbitrabar. deinde ista praeclara nobilitas desinat queri populum Romanum hominibus novis industriis libenter honores mandare semperque mandasse. non est querendum in hac civitate, quae propter virtutem omnibus nationibus imperat, virtutem plurimum posse. sit apud alios imago P. Africani, ornentur alii mortui virtute[*]virtute codd.: genere Kiehl (generis et nominis, infra): Zielinski, p. 197 ac nomine; talis ille vir fuit, ita de populo Romano meritus est ut non uni familiae sed universae civitati commendatus esse debeat. est aliqua mea pars virilis, quod eius civitatis sum quam ille amplam inlustrem claramque reddidit, praecipue quod in his rebus pro mea parte[*]his partibus p: his artibus δ versor quarum ille princeps fuit, aequitate, industria, temperantia, defensione miserorum, odio improborum; quae cognatio studiorum et artium prope modum non minus est coniuncta quam ista qua vos delectamini generis et nominis.
38
repeto abs te, Verres, monumentum P. Africani causam Siculorum quam suscepi relinquo, iudicium de pecuniis repetundis ne sit hoc tempore, Segestanorum iniuriae neglegantur: basis P. Scipionis restituatur, nomen invicti imperatoris incidatur, signum pulcherrimum Carthagine captum reponatur. haec abs te non Siculorum defensor, non tuus accusator, non Segestani postulant, sed is qui laudem gloriamque P. Africani tuendam conservandamque suscepit. non vereor ne hoc officium meum P. Servilio iudici non probem, qui cum res maximas gesserit monumentaque suarum rerum gestarum cum maxime constituat atque in iis elaboret[*]laboret (cf. v, §§126, 158, 188) profecto volet haec non solum suis[*]suis om. pq posteris verum etiam omnibus viris fortibus et bonis civibus defendenda, non spolianda improbis tradere. non vereor ne tibi, Q. Catule[*]Q. om. pq , displiceat, cuius amplissimum orbi[*]in orbe terrarum clarissimumque monumentum est, quam plurimos esse custodes monumentorum et putare omnis bonos alienae gloriae defensionem ad officium suum pertinere.
equidem ceteris istius furtis atque flagitiis ita moveor ut ea reprehendenda tantum putem; hic vero tanto dolore adficior ut nihil mihi indignius, nihil minus ferendum esse videatur. Verres Africani monumentis domum suam plenam stupri, plenam flagiti, plenam dedecoris ornabit? Verres temperantissimi sanctissimique viri monumentum, Dianae simulacrum virginis, in ea domo conlocabit in qua semper meretricum lenonumque[*]lenonumque : lenonum RS flagitia versantur?
39
at hoc solum Africani monumentum violasti. quid? a Tyndaritanis non[*]nonne Lg. 42 (§§19, 93) eiusdem Scipionis beneficio positum simulacrum Mercuri pulcherrime factum sustulisti? at quem ad modum, di immortales! quam audacter, quam libidinose, quam impudenter! Audistis nuper dicere legatos Tyndaritanos, homines honestissimos ac principes civitatis, Mercurium, qui sacris anniversariis apud eos ac summa religione coleretur, quem P. Africanus Carthagine capta Tyndaritanis non solum suae victoriae sed etiam illorum fidei societatisque monumentum atque indicium dedisset, huius vi scelere imperioque esse sublatum. qui ut primum in illud oppidum venit, statim, tamquam ita fieri non solum oporteret sed etiam necesse esset, tamquam hoc senatus mandasset populusque[*]populusque Rpr: populus SDψ Romanus iussisset, ita continuo signum ut demolirentur et Messanam deportarent imperavit.
quod cum illis qui aderant indignum, qui audiebant incredibile videretur, non est ab isto primo illo[*]illo primo π adventu perseveratum. discedens mandat proagoro Sopatro, cuius verba audistis, ut demoliatur; cum recusaret, vehementer minatur et statim ex illo oppido proficiscitur. refert [*]refert RS rell.: defert Muell. edd. recc. rem ille[*]ille om. π ad senatum; vehementer undique reclamatur. ne multa, iterum iste ad illos aliquanto post venit, quaerit continuo de signo. respondetur ei senatum non permittere; poenam capitis constitutam, si iniussu senatus quisquam attigisset; simul religio commemoratur. tum iste, 'quam mihi religionem narras, quam poenam, quem senatum? vivum te non relinquam; moriere virgis nisi mihi signum traditur.' Sopater iterum flens ad senatum rem defert[*]rem defert R rell.: refert π , istius cupiditatem minasque demonstrat. senatus Sopatro responsum nullum dat, sed commotus perturbatusque discedit. ille praetoris arcessitus nuntio rem demonstrat, negat ullo modo fieri posse.