In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
atque haec—nihil enim praetermittendum de istius impudentia videtur—agebantur in conventu palam de sella ac de loco superiore. erat hiems summa, tempestas, ut ipsum Sopatrum dicere audistis, perfrigida, imber maximus, cum iste imperat lictoribus ut Sopatrum de porticu, in qua ipse sedebat, praecipitem in forum deiciant nudumque constituant. vix erat hoc plane imperatum[*]Inter verba plane et imperatum habent pδ (per dittograph.) etiam cum illum spoliatum stipatumque lictoribus videres. omnes id fore putabant ut miser atque innocens virgis caederetur; fefellit hic homines opinio. virgis iste caederet sine causa socium populi Romani atque amicum? non usque eo est improbus; non omnia sunt in uno vitia; numquam fuit crudelis. leniter hominem clementerque accepit. Equestres sunt medio in foro Marcellorum statuae, sicut fere ceteris in oppidis Siciliae; ex quibus iste C. Marcelli statuam delegit, cuius officia in illam civitatem totamque provinciam recentissima erant et maxima; in ea Sopatrum, hominem cum domi[*]domo RS nobilem tum summo magistratu praeditum, divaricari ac deligari[*]diligari RS iubet.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quo cruciatu sit adfectus venire in mentem necesse est omnibus, cum esset vinctus nudus in aere, in imbri, in frigore. neque tamen finis huic iniuriae crudelitatique fiebat donec populus atque universa multitudo, atrocitate rei misericordiaque commota, senatum clamore coegit ut isti[*]isti R rell.: ei : om. q simulacrum illud Mercuri polliceretur. clamabant fore ut ipsi se[*]ipsi se S vulg.: ipsese R: ipsi sese prδ di immortales ulciscerentur; hominem interea perire innocentem non oportere. tum [*]cum π frequens senatus ad istum venit, pollicetur signum. ita Sopater de statua C. Marcelli, cum iam paene obriguisset, vix vivus aufertur.
non possum disposite istum accusare, si cupiam: opus est non solum ingenio verum etiam artificio quodam singulari.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
41
Vnum hoc crimen videtur esse et a me pro uno ponitur, de Mercurio Tyndaritano; plura sunt, sed ea quo pacto distinguere ac separare possim nescio. est pecuniarum captarum, quod signum ab[*]ab om. π sociis pecuniae magnae sustulit; est peculatus, quod publicum populi Romani signum de praeda hostium captum, positum imperatoris nostri nomine, non dubitavit auferre; est maiestatis, quod imperi nostri, gloriae, rerum gestarum monumenta evertere atque asportare ausus est; est sceleris, quod religiones maximas violavit; est crudelitatis, quod in hominem innocentem[*]in hominem innocentem p: innocentem in hominem RS: in innoc. in hom. : inn. in hom. Z , in socium vestrum[*]nostrum atque amicum, novum et singulare supplici genus excogitavit:
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
illud vero quid sit iam non queo dicere, quo nomine appellem nescio, quod in C. Marcelli statua. quid est hoc? patronusne quod erat? quid tum? quo id spectat[*]quid spectat π ? utrum ea res ad opem an ad calamitatem clientium atque hospitum valere debebat? an ut hoc ostenderes, contra vim tuam in patronis praesidi nihil esse? quis non hoc intellegeret, in improbi praesentis imperio maiorem esse vim quam in bonorum absentium patrocinio? an vero ex hoc illa tua singularis significatur insolentia, superbia, contumacia? detrahere videlicet aliquid te de amplitudine Marcellorum putasti. itaque nunc Siculorum Marcelli non sunt patroni, Verres in eorum locum substitutus est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quam in te tantam virtutem esse aut dignitatem arbitratus es ut conarere clientelam tam splendidae[*]splendidam π , tam inlustris provinciae traducere ad te, auferre a certissimis antiquissimisque patronis? tu ista nequitia, stultitia, inertia non modo totius Siciliae, sed unius tenuissimi Siculi clientelam tueri potes? tibi Man idcelli statua pro patibulo in clientis Marcellorum fuit? tu ex illius honore in eos ipsos qui honorem illi habuerant supplicia quaerebas? quid postea? quid tandem tuis statuis fore arbitrabare? ar vero quod accidit? nam Tyndaritani statuam istius, quam sibi propter Marcellos altiore etiam basi poni iusserat, de- turbarunt simul ac successum[*]successum esse π isti audierunt.
42
dedit igitur tibi nunc[*]igitur tibi nunc R: nunc igitur tibi S: tibi om. π (§80 supra) fortuna Siculorum C. Marcellum iudicem, ut, cuius ad statuam Siculi te praetore alligabantur, eius religione te his iudicibus vinctum[*]eius religione te his iudicibus vinctum scripsi (cf. Cl. Rev. xviii, p. 211): eius religione te isti devinctum RS (isti sc. iudici Marcello? Halm); cf. De Domo, §131: eius religioni te eundem vinctum pδ. Locus varie emendatus: eius religione te isdem devinctum Muell. (editio minor 1898): te istic devinctum astrictumque videamus K. Busche: istis (sc. Siculis) Zumpt: eius religioni te testibus istis dev. Lehmann, te ipsum dev. Nohl, te ipsi... dedant Kays. adstrictumque[*]adstrictumque δ: abstrinctumque p: adscriptumque R: asscriptumque S dedamus.