In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
ac primo, iudices, hoc signum Mercuri dicebat iste Tyndaritanos M. Marcello huic Aesernino vendidisse, atque hoc sua causa etiam M. Marcellum ipsum sperabat esse dicturum; quod mihi numquam veri simile visum est, adulescentem illo loco natum, patronum Siciliae, nomen suum isti ad translationem criminis commodaturum. verum tamen ita mihi res tota provisa atque praecauta est ut, si maxime esset inventus qui in se suscipere istius culpam crimenque cuperet, tamen is proficere nihil[*]nil Zielinski (p. 178) posset. Eos enim deduxi testis et eas litteras deportavi ut de istius facto dubium esse nemini possit[*]possit pqk: posset RS rell. .
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
publicae litterae sunt deportatum Mercurium esse Messanam sumptu publico; dicunt[*]dicunt : dicent RS quanti; praefuisse huic negotio publice legatum poleam. quid? is ubi est? praesto est, testis est. proagori Sopatri iussu. quis est hic? qui ad statuam adstrictus est[*]Quis... adstrictus est del. Kays. . quid? is ubi est[*]Quid? is ubi est del. Schwabe, Jacoby ? vidistis hominem et verba eius audistis. demoliendum curavit Demetrius gymnasiarchus, quod is ei loco praeerat. quid? hoc nos dicimus? immo vero ipse praesens. Romae nuper ipsum istum esse pollicitum sese id signum legatis redditurum[*]esse redditurum p al. si eius rei testificatio tolleretur cautumque esset eos testimonium non esse dicturos,—dixit hoc apud vos Zosippus, et Ismenias, homines nobilissimi et principes Tyndaritanae civitatis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
43
quid? Agrigento nonne[*]non q eiusdem P. Scipionis monumentum, signum Apollinis pulcherrimum, cuius in femore litteris minutis argenteis nomen Myronis erat inscriptum, ex Aesculapi religiosissimo fano sustulisti? quod quidem, iudices, cum iste clam fecisset, cum ad suum scelus illud furtumque nefarium quosdam homines improbos duces atque adiutores adhibuisset, vehementer commota civitas[*]commotast civitas Zielinski est. Vno enim tempore Agrigentini beneficium Africani, religionem domesticam, ornamentum urbis, indicium victoriae, testimonium societatis requirebant. itaque ab iis qui principes in ea civitate erant praecipitur et[*]praecipitur et secl. Rinkes negotium datur quaestoribus et aedilibus ut noctu vigilias agerent ad aedis sacras. etenim iste Agrigenti—credo propter multitudinem illorum hominum atque virtutem, et quod cives Romani, viri fortes atque honesti[*]atque (ac δ) strenui et honesti πδ , permulti in illo oppido coniunctissimo animo cum ipsis Agrigentinis vivunt ac negotiantur —non audebat palam poscere aut tollere quae placebant.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Herculis templum est apud Agrigentinos[*]apud Agrig. abesse malit Jacoby non longe a foro, sane sanctum apud illos et religiosum. ibi est ex aere simulacrum ipsius Herculis, quo non facile dixerim quicquam me vidisse pulchrius—tametsi non tam multum in istis rebus intellego quam multa vidi—usque eo, iudices, ut rictum eius ac mentum paulo sit attritius, quod in precibus et gratulationibus non solum id venerari verum etiam osculari solent. ad hoc templum, cum esset iste Agrigenti, duce Timarchide repente nocte intempesta servorum armatorum fit concursus atque impetus. clamor a vigilibus fanique custodibus tollitur; qui primo cum obsistere ac defendere conarentur, male mulcati clavis ac fustibus repelluntur. postea convulsis repagulis ecfractisque valvis demoliri signum ac vectibus labefactare conantur. interea ex clamore fama tota urbe percrebruit[*]percrebruit Hp: percrebuit RS expugnari deos patrios, non hostium adventu necopinato neque repentino praedonum impetu, sed ex domo atque ex[*]ex (ante cohorte) om. δ praetoria manum Hp: praetoris amanumZZZ R: praetoris ac manum SD cohorte praetoria manum fugitivorum instructam armatamque venisse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nemo Agrigenti neque aetate tam adfecta neque viribus tam infirmis[*]infirmis Hp: infirmus RS fuit qui non illa nocte eo nuntio excitatus surrexerit, telumque quod cuique fors offerebat arripuerit. itaque brevi tempore ad fanum ex urbe tota concurritur. Horam amplius iam in demoliendo signo permulti homines moliebantur; illud interea nulla lababat ex parte, cum alii vectibus subiectis conarentur commovere, alii deligatum omnibus membris rapere ad se funibus. ac repente Agrigentini concurrunt; fit magna lapidatio; dant sese in fugam istius praeclari imperatoris nocturni milites. duo tamen sigilla perparvula tollunt, ne omnino inanes ad istum praedonem religionum revertantur. numquam tam male est Siculis quin aliquid facete et commode dicant, velut in hac re aiebant in labores Herculis non minus hunc immanissimum verrem quam illum aprum Erymanthium referri oportere.