In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
hanc virtutem Agrigentinorum imitati sunt Assorini postea, viri fortes et fideles, sed nequaquam ex tam ampla neque tam ex nobili civitate. Chrysas est amnis qui per Assorinorum agros fluit; is apud illos habetur deus et religione maxima colitur. Fanum eius est in agro, propter ipsam viam qua Assoro itur Hennam; in eo Chrysae simulacrum est praeclare factum e marmore. id iste poscere Assorinos propter singularem eius fani religionem non ausus est; Tlepolemo dat et Hieroni negotium. illi noctu facta manu armataque veniunt, foris aedis effringunt; aeditumi[*]aeditumi Gellius xii, 10, 6 `in exemplaribus fidelissimis' invenisse se testatur: aeditui codd.: aeditimi malit Hirschfelder custodesque mature sentiunt; signum quod erat notum vicinitati bucina datur; homines ex agris concurrunt; eicitur fugaturque Tlepolemus, neque quicquam ex fano Chrysae praeter unum perparvulum signum ex aere desideratum est.
Matris magnae fanum apud Enguinos[*]eZZZguinos S: eguinos RH: inguinos δ est,—iam enim mihi non modo breviter[*]non modo breviter mihi de uno quoque dicendum[*]dicendum est , sed etiam praetereunda videntur esse permulta, ut ad maiora istius et inlustriora in hoc genere furta et scelera veniamus: in hoc fano loricas galeasque aeneas, caelatas opere Corinthio, hydriasque grandis simili in[*]grandis simili in edd.: grandis simili λ (i.e. cod. Lamb.): grandissimi hii in R et (corr. grandissimas) S (J. Ph. xxx, 201) genere atque eadem arte perfectas idem ille Scipio[*]P. Scipio (Div. §22), vir omnibus rebus praecellentissimus, posuerat et suum nomen inscripserat[*]inscripserat δ: suum inscripserat p (om. nomen): scripserat RSψ (§103 infra). quid iam de isto plura dicam aut querar? omnia illa, iudices, abstulit, nihil in religiosissimo fano praeter vestigia violatae religionis nomenque P. Scipionis reliquit; hostium spolia, monumenta imperatorum, decora atque ornamenta fanorum posthac his praeclaris nominibus amissis in instrumento atque in[*]atque in RS: atque p, ac δ (om. in) supellectile Verris[*]Verris RS al.: C. Verris (Am. J. Ph. xxvi. 412) nominabuntur.
tu videlicet solus vasis Corinthiis delectaris, tu illius aeris temperationem, tu operum liniamenta sollertissime perspicis! haec Scipio ille non intellegebat, homo doctissimus atque humanissimus: tu sine ulla bona arte, sine humanitate, sine ingenio, sine litteris, intellegis et iudicas! vide ne ille non solum temperantia sed etiam intellegentia te atque istos qui se elegantis dici volunt vicerit. nam quia quam pulchra essent intellegebat, idcirco existimabat ea non ad hominum luxuriem, sed ad ornatum fanorum atque oppidorum esse facta, †ut posteris nostris monumenta religiosa esse videantur[*]ut posteris... videantur del. Eberh. edd.: fieri potest ut post facta non nulla verba exciderint, e. g. vos facite ut (s. vos severe vindicando facite ut)... videantur (Madvig).
45
audite etiam singularem eius, iudices, cupiditatem, audaciam, amentiam, in iis[*]iis Lamb. edd.: his codd. praesertim sacris polluendis quae non modo manibus attingi, sed ne cogitatione quidem violari fas fuit. sacrarium Cereris est apud Catinensis eadem religione qua Romae, qua in ceteris locis, qua prope in toto orbe terrarum. in eo sacrario intimo signum fuit Cereris perantiquum, quod viri non modo cuius modi esset sed ne esse quidem sciebant; aditus enim in id sacrarium non est viris; sacra per mulieres ac virgines confici solent. hoc signum noctu clam istius servi ex illo religiosissimo atque antiquissimo loco sustulerunt. postridie sacerdotes Cereris atque illius fani antistitae[*]antistitae p Gellius: antistite DHZ: antististite S: antistatae R: antistites δ , maiores natu, probatae ac nobiles mulieres, rem ad magistratus suos deferunt. omnibus acerbum, indignum, luctuosum denique videbatur.
tum iste[*]iste ille π permotus illa atrocitate negoti[*]permotus... negoti del. Eberh., Nohl , ut ab se sceleris illius suspicio demoveretur, dat hospiti suo cuidam negotium ut aliquem reperiret quem illud fecisse insimularet, daretque operam ut is eo crimine damnaretur, ne ipse esset in crimine. res non procrastinatur. nam cum iste Catina profectus esset, servi cuiusdam nomen defertur; is accusatur, ficti testes in eum dantur. rem cunctus senatus Catinensium legibus iudicabat. Sacerdotes vocantur; ex iis quaeritur secreto in curia quid esse factum arbitrarentur, quem ad modum signum esset ablatum. respondent illae praetoris in eo loco servos esse visos. res, quae esset iam antea non obscura, sacerdotum testimonio perspicua esse coepit. Itur in consilium; servus ille innocens omnibus sententiis absolvitur,—quo facilius vos hunc omnibus sententiis condemnare possitis.