In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Qquid enim postulas, Verres? quid speras, quid
exspectas[*]quid expectas pq: quid spectas RS: spectas δ
, quem tibi aut deum aut hominem
auxilio futurum putas? Eone tu servos ad spoliandum fanum immittere ausus es quo liberos adire
ne ornandi[*]ornandi RSHπ
: orandi
δ
et edd.
quidem causa fas erat? iisne rebus manus adferre non
dubitasti a quibus etiam oculos cohibere te religionum iura cogebant? tametsi ne
oculis quidem captus in hanc fraudem tam sceleratam ac tam nefariam decidisti; nam id
concupisti quod numquam videras, id, inquam, adamasti quod antea non aspexeras; auribus tu
tantam cupiditatem concepisti ut eam non metus, non religio, non deorum vis, non hominum
existimatio contineret.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
at ex bono viro, credo,
audieras et bono auctore. qui id potes, qui ne ex viro quidem audire potueris?
audisti igitur ex muliere, quoniam id viri nec vidisse neque nosse[*]nec nosse
Zielinski, p. 197 poterant. qualem porro
illam[*]illam om. Sψ
feminam fuisse putatis[*]putastis fuisse π
,
iudices, quam pudicam, quae cum Verre loqueretur, quam religiosam, quae sacrari spoliandi
rationem ostenderet? ac
[*]Ac π: an RS: at δ
edd.: iam K. Busche (v, §48)
minime[*]minime del. Halm: minime est mirum π
mirum, quae sacra per summam castimoniam virorum ac
mulierum[*]virginum ac mul. Hotoman
fiant, eadem per istius
stuprum ac flagitium esse violata.
46
quid ergo? hoc solum auditione expetere
coepit, cum id ipse non vidisset? immo vero alia complura[*]conplura RS: compluria Prisc.
; ex quibus
eligam[*]unam eligam pq cod. Vrs.
spoliationem nobilissimi
atque antiquissimi fani, de qua priore actione testis dicere audistis. nunc eadem
illa, quaeso, audite et diligenter, sicut adhuc fecistis, attendite.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Insula est Melita, iudices, satis lato a Sicilia[*]ab
Sicilia δ (Div. §28) mari
periculosoque diiuncta[*]diiuncta R1 (i, §154): disiuncta R2Sp (§17 infra); in qua est eodem nomine
oppidum, quo iste numquam accessit, quod tamen[*]cum tamen Weidner
isti textrinum per triennium ad muliebrem vestem conficiendam fuit.
ab eo oppido non longe in promunturio fanum est Iunonis antiquum, quod tanta
religione semper fuit ut non modo illis Punicis bellis quae in his fere locis navali copia
gesta atque versata sunt, sed etiam hac[*]in hac pδ
praedonum multitudine semper inviolatum sanctumque
fuerit. quin etiam hoc memoriae proditum est, classe quondam Masinissae regis ad
eum locum adpulsa praefectum regium dentis eburneos incredibili magnitudine e fano sustulisse
et eos in Africam portasse Masinissaeque donasse. Regem primo delectatum esse munere; post,
ubi audisset unde essent, statim certos homines in quinqueremi misisse ui eos dentis
reponerent[*]reportarent δ (l.
13). itaque in iis scriptum[*]inscriptum prδ
(§§97, 127) litteris Punicis fuit regem Masinissam
imprudentem accepisse, re cognita reportandos reponendosque[*]reportandos reponendosque Halm, edd.: reportandosque R, reportandos SD et pler. (§§23, 140: v, §44): preponendo restituendosque pr: reportandos restituendosque Nohl: reponendos
restituendosque δ
curasse. erat praeterea
magna vis eboris, multa ornamenta, in quibus eburneae victoriae antiquo opere ac
summa arte perfectae.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
haec iste omnia, ne multis
morer, uno impetu atque uno[*]impetu atque uno om. pδ
nuntio per servos Venerios, quos eius rei causa
miserat, tollenda atque asportanda curavit.
47
pro di immortales! quem ego hominem
accuso? quem legibus aut iudiciali[*]aut iudiciali RS: ac iud. pδ
(cf. §80):
ac sociali Cobet: atque soc. Eberh.: ac
iudicio sociali Heraeus (ii, §15) iure persequor? de quo vos
sententiam per tabellam feretis? dicunt legati Melitenses publice spoliatum templum
esse Iunonis, nihil istum in religiosissimo fano reliquisse; quem in locum classes hostium
saepe accesserint, ubi piratae fere quotannis hiemare soleant, quod neque praedo violarit
ante[*]ante RS (antae R, an. S): antea pδ
(§132; v, §§20, 167) neque umquam hostis attigerit,
id ab uno isto sic spoliatum esse ut nihil omnino sit relictum. hic nunc iste reus
aut ego accusator aut hoc iudicium appellabitur? criminibus enim
coarguitur[*]arguitur K, Bake, Nohl (sed
cf. v, §§74, 153) aut suspicionibus in iudicium vocatur! di ablati,
fana vexata, nudatae urbes reperiuntur; earum autem rerum nullam sibi iste neque infitiandi
rationem neque defendendi facultatem reliquit; omnibus in rebus coarguitur a me, convincitur a
testibus, urgetur confessione sua, manifestis in maleficiis tenetur,—et manet etiam ac tacitus
facta mecum sua recognoscit!
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nimium mihi diu videor in uno genere versari
criminum; sentio, iudices, occurrendum esse satietati aurium animorumque vestrorum.
quam ob rem multa praetermittam; ad ea autem quae dicturus sum reficite vos,
quaeso, iudices, per deos immortalis,—eos ipsos[*]eos ipsos RS: per
eos ipsos pδ
: per deos ipsos q
de quorum religione iam diu dicimus,—dum id eius facinus
commemoro et profero quo provincia tota commota est. de quo si paulo altius ordiri
ac repetere memoriam religionis videbor, ignoscite: rei magnitudo me breviter
perstringere[*]praestringere R et corr. S
atrocitatem
criminis non sinit.