In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
vetus
est haec opinio, iudices, quae constat ex antiquissimis Graecorum litteris ac monumentis,
insulam Siciliam totam esse Cereri et Liberae consecratam. hoc cum ceterae gentes
sic arbitrantur, tum ipsis Siculis ita persuasum est ut in[*]in om.
pδ
animis eorum insitum atque innatum esse
videatur. nam et natas esse has in his[*]his codd.; cf. horum in his §107: iis Orelli, edd.
locis deas et fruges in ea terra primum repertas esse arbitrantur, et raptam esse Liberam,
quam eandem Proserpinam vocant, ex Hennensium nemore, qui locus, quod in media est insula
situs, umbilicus Siciliae nominatur. quam cum investigare et conquirere Ceres
vellet, dicitur inflammasse taedas iis[*]iis R1: his R2Sπ
: ex iis δ
ignibus qui ex Aetnae vertice erumpunt; quas sibi cum ipsa praeferret,
orbem omnem[*]orbem omnem R: orbem omnium pδ
: omnem orbem SDψ
peragrasse terrarum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Henna autem, ubi ea quae dico gesta esse memorantur, est loco perexcelso
atque edito, quo in summo est aequata agri planities et aquae perennes, tota vero ab omni
aditu circumcisa atque directa[*]directa RS
π: direpta δ: derecta Muell., Nohl
est; quam circa lacus lucique sunt plurimi atque
laetissimi flores omni tempore anni, locus ut ipse raptum illum virginis, quem iam a pueris
accepimus, declarare videatur. etenim prope est spelunca quaedam conversa ad
aquilonem infinita altitudine, qua ditem patrem ferunt repente cum curru exstitisse
abreptamque ex eo loco virginem secum asportasse et subito non longe a Syracusis penetrasse
sub terras, lacumque in eo loco repente exstitisse, ubi usque ad hoc tempus Syracusani festos
dies anniversarios agunt celeberrimo virorum mulierumque
conventu.
49
propter huius opinionis
vetustatem, quod horum in his[*]horum in his RS: hor. in iis Halm: eorum in his δ
locis
vestigia ac prope incunabula reperiuntur deorum, mira quaedam tota Sicilia privatim ac publice
religio est Cereris Hennensis. etenim multa saepe prodigia vim eius numenque
declarant[*]declarant codd., Zielinski: declararunt Benedict, edd.
; multis saepe in difficillimis rebus praesens
auxilium eius oblatum est, ut haec insula ab ea non solum diligi sed etiam incoli custodirique
videatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nec solum Siculi, verum etiam ceterae
gentes nationesque Hennensem Cererem maxime colunt. etenim si Atheniensium sacra
summa cupiditate expetuntur, ad quos Ceres in illo errore venisse dicitur frugesque attulisse,
quantam esse religionem convenit eorum apud quos eam natam esse et fruges invenisse constat?
itaque apud patres nostros atroci ac difficili rei publicae tempore, cum
Tiberio[*]Tiberio RSp: Ti. edd.
Graccho occiso magnorum periculorum metus ex ostentis portenderetur, P. Mucio L. Calpurnio
consulibus aditum est ad libros Sibyllinos; ex quibus inventum est Cererem antiquissimam
placari oportere. tum ex amplissimo collegio decemvirali sacerdotes populi Romani,
cum esset in urbe nostra Cereris pulcherrimum et magnificentissimum templum, tamen usque
Hennam profecti sunt. tanta enim erat[*]enim erat Sψpδ
: erat enim R (v, §79) auctoritas et vetustas illius religionis ut, cum illuc
irent, non ad aedem Cereris sed ad ipsam Cererem proficisci viderentur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
non obtundam diutius[*]diutius aures vestras πδ
; etenim iam dudum vereor ne oratio mea aliena ab
iudiciorum ratione et a[*]a om. pδ
cotidiana dicendi consuetudine esse videatur. hoc dico,
hanc ipsam Cererem antiquissimam, religiosissimam, principem omnium sacrorum quae apud omnis
gentis nationesque fiunt, a C. Verre ex suis templis ac sedibus esse sublatam. qui
accessistis Hennam, vidistis simulacrum Cereris e marmore et in altero templo Liberae.
sunt ea perampla atque praeclara, sed non ita antiqua. ex aere fuit
quoddam modica amplitudine ac singulari opere cum facibus perantiquum, omnium illorum quae
sunt in eo fano multo antiquissimum; id sustulit. ac tamen eo contentus non fuit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ante aedem Cereris in aperto ac propatulo loco
signa duo sunt, Cereris unum, alterum Triptolemi, pulcherrima ac perampla.
pulchritudo
[*]His (iis) pulchritudo pδ
periculo, amplitudo saluti fuit, quod eorum demolitio atque
asportatio perdifficilis videbatur. insistebat in manu Cereris dextra
grande[*]grande om. pδ
: graeile
Schwabe
simulacrum pulcherrime factum victoriae;
hoc iste e signo Cereris avellendum asportandumque curavit.
50
qui tandem istius animus est nunc in
recordatione[*]recognitione pδ
scelerum suorum, cum ego ipse in commemoratione eorum non solum
animo commovear verum etiam corpore perhorrescam? venit enim mihi fani, loci,
religionis illius in mentem; versantur ante oculos omnia, dies ille quo[*]quo om. pr. R (deinde eadem manus quo pro cum) S: quo ego Hennam cum pδ
, cum ego Hennam venissem,
praesto mihi sacerdotes Cereris cum infulis ac verbenis fuerunt, contio conventusque civium,
in quo ego cum loquerer tanti gemitus fletusque[*]fletus gemitusque pδ, Martianus Capella (v, §163: S. Rosc. §24) fiebant ut acerbissimus tota urbe luctus versari videretur.