In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
non illi decumarum imperia, non bonorum
direptiones, non iniqua iudicia, non importunas istius libidines, non vim, non contumelias
quibus vexati oppressique erant conquerebantur; Cereris numen, sacrorum vetustatem, fani
religionem istius sceleratissimi atque audacissimi supplicio expiari volebant; omnia se cetera
pati ac neglegere dicebant. hic dolor erat tantus ut Verres[*]Verres om. Servius ad Aen. vi. 237, del. Garatoni: ipse malim venisse Hennam Verres alter Orcus venisse Hennam et
non Proserpinam asportasse sed ipsam abripuisse Cererem videretur. etenim urbs illa
non urbs videtur, sed fanum Cereris esse; habitare apud sese Cererem Hennenses arbitrantur, ut
mihi non cives illius civitatis, sed omnes sacerdotes, omnes accolae atque antistites Cereris
esse videantur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Henna tu simulacrum Cereris tollere
audebas, Henna tu de manu Cereris victoriam eripere[*]deripere pδ
et deam deae detrahere
conatus es? quorum nihil violare, nihil attingere ausi sunt in quibus erant omnia quae sceleri
propiora sunt quam religioni. tenuerunt enim[*]enim om.
π
P. Popilio P. Rupilio consulibus illum
locum servi, fugitivi, barbari, hostes; sed neque tam servi illi dominorum quam tu libidinum,
neque tam fugitivi illi ab dominis[*]ab dominis Rp, Arus. Mess.: a
dom. Sδ
quam tu ab iure et
ab legibus[*]ab legibus RSp: a leg. δ, Arus. Mess.
, neque tam barbari lingua et
natione illi quam tu natura et moribus, neque tam illi hostes hominibus quam tu dis
immortalibus. quae deprecatio est igitur ei reliqua qui indignitate servos,
temeritate fugitivos, scelere barbaros, crudelitate hostes vicerit?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
51
Audistis
Theodorum et Numenium et Nicasionem, legatos Hennensis, publice dicere sese a suis civibus
haec habere mandata, ut ad Verrem adirent et eum simulacrum Cereris et victoriae
reposcerent; id si impetrassent, tum ut morem veterem Hennensium conservarent, publice in eum,
tametsi vexasset Siciliam, tamen, quoniam haec a maioribus instituta accepissent, testimonium
ne quod dicerent; sin autem ea non reddidisset, tum ut in iudicio adessent, tum ut de[*]uti
de δ
eius iniuriis iudices docerent, sed
maxime[*]multo maxime pδ
de religione quererentur. quas illorum querimonias nolite, per deos immortalis,
aspernari, nolite contemnere ac neglegere, iudices! aguntur iniuriae sociorum,
agitur vis legum, agitur existimatio veritasque iudiciorum. quae sunt omnia
permagna, verum illud maximum: tanta religione obstricta tota provincia est, tanta superstitio
ex istius facto mentis omnium Siculorum occupavit ut quaecumque accidant publice
privatimque[*]privatimque RS: privatim π: vel privatim δ
incommoda propter eam
causam sceleris istius evenire videantur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Audistis
Centuripinos, Agyrinensis, Catinensis, Aetnensis, Herbitensis complurisque alios publice
dicere quae solitudo esset in agris, quae vastitas, quae fuga aratorum, quam deserta, quam
inculta, quam relicta omnia. ea tametsi multis istius et variis iniuriis
acciderunt, tamen haec una causa in opinione Siculorum plurimum valet, quod Cerere violata
omnis cultus fructusque Cereris in iis locis[*]in iis locis om.
p
[*]iis R: his Sδ
interisse arbitrantur. medemini religioni
sociorum, iudices, conservate vestram; neque enim haec externa vobis est religio neque aliena;
quodsi esset, si suscipere eam nolletis, tamen in eo qui violasset sancire vos velle
oporteret.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nunc vero in communi omnium gentium
religione, inque iis[*]iis R: his R: his
Sδ
sacris quae maiores
nostri ab exteris nationibus adscita atque arcessita[*]arcessita vulg.: accersa RSD (accersita? §76 supra): arcessa p: accessa δ
coluerunt,—quae sacra, ut erant re vera, sic appellari Graeca
voluerunt,—neglegentes ac dissoluti si cupiamus esse, qui possumus?
52
Vnius etiam urbis omnium pulcherrimae atque
ornatissimae, Syracusarum, direptionem commemorabo et in medium proferam, iudices, ut
aliquando totam huius generis orationem concludam atque definiam. nemo fere vestrum
est quin quem ad modum captae sint a M. Marcello Syracusae saepe audierit, non numquam etiam
in annalibus legerit. conferte hanc pacem cum illo bello, huius praetoris adventum
cum illius imperatoris victoria, huius cohortem impuram cum illius exercitu invicto, huius
libidines cum illius continentia: ab illo qui cepit conditas, ab hoc qui constitutas accepit
captas dicetis Syracusas.