In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
ac iam illa omitto quae disperse a me multis in[*]in om. pδ locis dicentur ac dicta sunt, forum Syracusanorum, quod introitu Marcelli purum a caede[*]purum a caede Turnebus: purum caede RS: plurima caede pqk: a plurima caede δ servatum est[*]esset Bake , id adventu Verris Siculorum innocentium sanguine redundasse, portum Syracusanorum, qui tum et nostris classibus et Carthaginiensium clausus fuisset, eum isto praetore Cilicum myoparoni praedonibusque patuisse; mitto adhibitam vim ingenuis, matres familias violatas, quae tum in[*]in om. pδ urbe capta commissa non sunt neque odio hostili neque licentia militari neque more belli neque iure victoriae; mitto, inquam, haec omnia, quae ab isto per triennium perfecta sunt; ea quae coniuncta cum illis rebus sunt de quibus antea dixi cognoscite.
Vrbem Syracusas maximam esse Graecarum, pulcherrimam omnium saepe audistis. est, iudices, ita ut dicitur. nam et situ est cum munito tum ex omni aditu vel terra vel mari praeclaro ad aspectum, et portus habet prope in aedificatione amplexuque[*]amplexuque Classen: aspectuque codd. urbis inclusos; qui cum diversos inter se aditus habeant, in exitu coniunguntur et confluunt. Eorum[*]Eorum in Eberh., Nohl coniunctione pars oppidi quae appellatur Insula, mari disiuncta[*]disiuncta RSp (§103 supra): diiuncta edd. recc. (infra, l. 12; i, §154) angusto, ponte rursus adiungitur et continetur.
53
ea[*]Ea RS: et Hpq tanta est urbs ut ex quattuor urbibus maximis constare dicatur; quarum una est ea quam dixi Insula, quae duobus portibus[*]portubus δ cincta in utriusque portus ostium aditumque proiecta est; in qua domus est quae Hieronis regis[*]regis Hieronis δ fuit, qua praetores uti solent. in ea sunt aedes sacrae complures, sed duae quae longe ceteris antecellant[*]antecedant pr. S , Dianae[*]Dianae RSHp: una Dianae G1: Dianae una δ edd. , et altera, quae fuit ante istius adventum ornatissima, Minervae. in hac insula extrema est fons aquae dulcis, cui nomen Arethusa est, incredibili magnitudine, plenissimus piscium, qui fluctu totus operiretur nisi munitione ac mole lapidum diiunctus esset a mari.
altera autem est urbs Syracusis, cui nomen Achradina est; in qua forum maximum, pulcherrimae porticus, ornatissimum prytanium, amplissima est curia templumque egregium Iovis Olympii ceteraeque urbis partes, quae[*]quae om. pδ una via lata[*]lata via p perpetua multisque transversis divisae privatis aedificiis continentur. Tertia est urbs quae, quod in ea parte Fortunae fanum antiquum fuit, Tycha nominata est; in qua gymnasium amplissimum est et complures aedes sacrae, coliturque ea pars et habitatur frequentissime. quarta autem est quae, quia postrema coaedificata est, Neapolis nominatur; quam ad summam theatrum[*]theatrum est δ edd. maximum, praeterea duo templa sunt egregia, Cereris unum, alterum Liberae, signumque Apollinis, qui Temenites vocatur, pulcherrimum et maximum; quod iste si portare potuisset, non dubitasset auferre.
54
nunc ad Marcellum revertar, ne haec a me sine causa commemorata esse videantur. qui cum tam praeclaram urbem vi copiisque cepisset, non putavit ad laudem populi Romani hoc pertinere, hanc pulchritudinem, ex qua praesertim periculi nihil ostenderetur, delere et exstinguere. itaque aedificiis omnibus, publicis[*]aed. publicis omnibus RSψ privatis, sacris profanis, sic pepercit quasi ad ea defendenda cum exercitu, non oppugnanda[*]oppugnanda SDψ : exoppugnanda R: expugnanda venisset. in ornatu urbis habuit victoriae rationem, habuit humanitatis; victoriae putabat esse multa Romam deportare quae ornamento urbi[*]urbi Naugerius, edd.: urbis codd. esse possent, humanitatis non plane exspoliare urbem, praesertim[*]pracsertim secl. Richter, Eberh. quam conservare voluisset.