In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
in hac partitione ornatus non plus victoria Marcelli populo Romano adpetivit
quam humanitas Syracusanis reservavit. Romam quae adportata[*]adportata (app. R) RSD: asportata pδ
sunt, ad aedem honoris et
virtutis itemque aliis in locis videmus. nihil in aedibus, nihil in
hortis posuit, nihil in suburbano; putavit, si urbis ornamenta domum suam non contulisset,
domum suam ornamento urbi futuram. Syracusis autem permulta atque egregia reliquit; deum vero
nullum violavit, nullum attigit. conferte Verrem, non ut hominem cum homine
comparetis, ne qua tali viro mortuo fiat iniuria, sed ut pacem cum bello, leges cum vi, forum
et iuris dictionem cum ferro et armis, adventum et comitatum cum exercitu et victoria
conferatis.
55
aedis[*]Aedis RSH: aedes δ
Minervae est in Insula, de qua ante dixi; quam Marcellus non attigit,
quam plenam atque ornatam reliquit; quae ab isto sic spoliata atque direpta est non ut ab
hoste aliquo, qui tamen in bello religionem[*]religionem RS.
Gellius: religionum pδ
et consuetudinis iura retineret[*]retineret p. Gellius: contineret
RSH
, sed ut a barbaris praedonibus vexata esse videatur.
pugna erat equestris Agathocli regis in tabulis picta praeclare;
iis[*]praeclare iis Eberh., Zielinski (p.
197): praeclaris (om. iis) pδ
: iis (om. praeclare) codd. pler.
autem tabulis interiores templi parietes
vestiebantur. nihil erat ea pictura nobilius, nihil Syracusis quod magis visendum
putaretur. has tabulas M. Marcellus, cum omnia victoria illa[*]illa victoria pδ
sua profana fecisset, tamen
religione impeditus non attigit; iste, cum illa propter diuturnam pacem fidelitatemque populi
Syracusani sacra religiosaque accepisset, omnis eas tabulas abstulit, parietes quorum ornatus
tot saecula manserant, tot bella effugerant[*]manserat... effugerat pδ
, nudos ac deformatos reliquit.
et Marcellus qui, si Syracusas cepisset, duo templa se
Romae dedicaturum voverat, is id[*]is id RH: is S pr., deinde id add. s. l.: is om.
pδ
quod erat aedificaturus iis rebus ornare
quas ceperat noluit: Verres qui non Honori neque virtuti, quem ad modum ille, sed
Veneri et Cupidini vota deberet, is Minervae templum spoliare conatus est. ille
deos deorum spoliis ornari[*]ornari RH: ornare Spδ
(cf. v, §68)
noluit, hic ornamenta Minervae virginis in meretriciam domum transtulit. viginti et
septem praeterea tabulas pulcherrime pictas ex eadem aede sustulit, in quibus erant imagines
Siciliae regum ac tyrannorum, quae non solum pictorum artificio delectabant, sed etiam
commemoratione hominum et cognitione formarum. ac videte quanto taetrior hic
tyrannus Syracusanis[*]tyrannus Syracusanis RS: -is -is pk: Syrac. abesse voluit Jacoby
fuerit
quam quisquam superiorum, quia, cum[*]quia, cum scripsi (quod
cum?): quia S: quā RH (unde umquam Orelli, edd.): cum pqk
(Cl. Rev. xviii, p. 211) illi tamen
ornarint[*]ornarint (ornarent H)... sustulit RSH: ornarent... sustulerit pδ
templa deorum immortalium, hic etiam illorum monumenta atque
ornamenta sustulit.
56
iam
vero quid ego de valvis illius templi commemorem? vereor ne haec qui non
viderunt[*]viderunt RHDp: viderunt S:
viderint G1
omnia me nimis augere atque ornare arbitrentur;
quod tamen nemo suspicari debet, tam esse me cupidum ut tot viros primarios velim, praesertim
ex iudicum numero, qui Syracusis fuerint, qui haec viderint, esse temeritati et mendacio meo
conscios. confirmare hoc liquido, iudices, possum, valvas magnificentiores, ex auro
atque ebore perfectiores, nullas umquam ullo in templo[*]ullo in templo pq cod. Vrs. (ullo add. s. l. p2): illo templo RSD (in mg. v. l. ullo): ullo templo H2 (corr. ex illo) Z:
ullo in tempore δ
fuisse. incredibile
dictu est quam multi Graeci de harum valvarum pulchritudine scriptum reliquerint.
nimium forsitan haec illi mirentur atque efferant; esto; verum tamen honestius est
rei publicae nostrae, iudices, ea quae illis pulchra esse videantur imperatorem nostrum in
bello reliquisse quam praetorem in pace abstulisse. ex ebore diligentissime
perfecta argumenta erant in valvis; ea detrahenda curavit omnia. Gorgonis os pulcherrimum
cinctum anguibus revellit atque abstulit, et tamen indicavit se non solum artificio sed etiam
pretio quaestuque duci; nam bullas aureas omnis ex iis valvis, quae erant multae et graves,
non dubitavit auferre; quarum iste non opere delectabatur sed pondere. itaque eius
modi valvas reliquit ut quae olim ad ornandum templum erant maxime nunc tantum ad
claudendum[*]cludendum RS
factae esse videantur.
etiamne gramineas hastas—vidi enim vos in hoc nomine, cum testis diceret[*]cum
testes dicerent p
, commoveri: quod erat[*]erat codd.: erant edd.: quod... satis esset del. W. Meyer
eius modi ut semel vidisse satis esset, (in quibus
neque manu factum quicquam neque pulchritudo erat ulla, sed tantum magnitudo incredibilis de
qua vel audire satis esset, nimium videre plus quam semel,) etiam[*]etiamne pδ
id concupisti?