In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
nam
Sappho quae sublata de prytanio est dat tibi iustam excusationem, prope ut concedendum atque
ignoscendum esse[*]esse om. π
videatur. Silanionis opus tam perfectum, tam elegans, tam elaboratum
quisquam non modo privatus sed populus potius haberet quam homo elegantissimus atque
eruditissimus, Verres? nimirum contra dici nihil[*]nil Zielinski, p. 178 potest. nostrum enim unus quisque, qui tam beati
quam iste est[*]est om. pq
non sumus, tam delicati esse non
possumus, si quando aliquid istius modi videre volet, eat ad aedem felicitatis, ad
monumentum Catuli, in porticum Metelli, det operam ut admittatur in alicuius istorum
Tusculanum, spectet forum ornatum, si quid iste suorum aedilibus commodarit: Verres haec
habeat domi, Verres ornamentis[*]ornamentis δ: ornamentum
RS: ornamentorum Kays.
fanorum atque
oppidorum habeat plenam domum, villas refertas. etiamne huius operari studia ac
delicias, iudices, perferetis? qui ita natus, ita educatus est, ita factus et animo et corpore
ut multo appositior ad ferenda quam ad auferenda signa esse videatur.
atque haec Sappho sublata quantum desiderium sui reliquerit, dici
vix potest. nam cum ipsa fuit egregie facta, tum epigramma Graecum pernobile
incisum est in basi, quod iste eruditus homo et Graeculus, qui haec subtiliter iudicat, qui
solus intellegit, si unam litteram Graecam scisset, certe non[*]non codd., del. Garatoni, Nohl, Luterbacher: una Herelius, edd.
(Cl. Rev. xviii. 211) sustulisset. nunc enim quod
scriptum[*]inscriptum πδ (§103 supra) est inani in basi declarat quid fuerit, et id ablatum indicat.
quid? signum Paeanis ex aede Aesculapi praeclare factum, sacrum ac religiosum,
non sustulisti? quod omnes propter pulchritudinem visere, propter religionem colere solebant.
quid? ex aede liberi simulacrum Aristaei non tuo imperio palam ablatum
est?
quid? ex aede Iovis religiosissimum
simulacrum Iovis imperatoris, quem Graeci Vrion[*]urion S: uriom corr. urion R
nominant, pulcherrime factum nonne abstulisti? quid? ex aede Liberae[*]Liberi
p et in mg. D
agninum[*]agninum scripsi: parinum codd. (paruum G, et in mg.
D): porcinum Georges: aprinum Schlenger: porinum (πώρινον) Fröhner: puerinum Richter: paninum Halm
caput illud pulcherrimum, quod visere solebamus, num[*]num ed. Asc.: non RSċ om. δ
dubitasti tollere[*]Quid?... tollere del.
Ernesti
? atque ille Paean sacrificiis anniversariis simul cum
Aesculapio apud illos colebatur; Aristaeus, qui ut Graeci ferunt, liberi
filius[*]ut Graeci ferunt, Liberi filius del.
Ernesti
inventor olei esse dicitur, una cum libero patre apud
illos eodem erat in templo in consecratus.
58
Iovem autem imperatorem quanto honore suo templo fuisse
arbitramini? conicere potestis, si recordari volueritis quanta religione fuerit
eadem specie ac forma signum illud quod ex Macedonia captum[*]captum p
al.: capud R: cap
S
in Capitolio posuerat T. Flamininus[*]T. add. Eberhard
[*]Flaminius codd.
. etenim tria ferebantur in orbe terrarum signa Iovis
imperatoris uno in genere pulcherrime facta, unum illud Macedonicum quod in
Capitolio vidimus[*]videmus codd.
, alterum in Ponti ore et
angustiis, tertium quod Syracusis ante Verrem praetorem fuit. illud Flamininus ita
ex aede sua sustulit ut in Capitolio, hoc est in terrestri domicilio Iovis poneret.
quod autem est ad introitum Ponti, id, cum tam multa ex
illo mari bella emerserint, tam multa porro in Pontum invecta sint, usque ad hanc diem
integrum inviolatumque servatum est. hoc tertium, quod erat Syracusis[*]quod
erat Syr. abesse voluit Jacoby
, quod M. Marcellus armatus et
victor viderat, quod religioni concesserat, quod cives atque incolae[*]incolae Syracusani
codd.: Syr. del. Bake
colere, advenae
non solum visere verum etiam venerari solebant, id C. Verres[*]C. om.
δ
ex templo Iovis sustulit.