In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Vt saepius ad Marcellum[*]M. Marcellum δ revertar, iudices, sic habetote, pluris esse a Syracusanis istius adventu deos quam victoria Marcelli homines desideratos. etenim ille requisisse etiam dicitur Archimedem illum, summo ingenio hominem ac disciplina, quem cum audisset[*]eumque cum audisset interfectum permoleste tulisse: iste omnia quae requisivit, non ut conservaret verum ut asportaret requisivit.
59
iam illa quae[*]illa quia leviora videbuntur ideo praeteribo, quod mensas Delphicas e marmore, crateras ex aere pulcherrimas, vim maximam vasorum Corinthiorum ex omnibus aedibus sacris abstulit Syracusis[*]Syr. abstulit pδ, fort. recte .
itaque, iudices, ii qui hospites ad ea quae visenda sunt solent ducere et unum quidque ostendere,—quos illi mystagogos vocant,—conversam iam habent demonstrationem suam. nam ut ante[*]antea π (§§104, 137) demonstrabant quid ubique esset, item nunc quid undique ablatum sit ostendunt.
quid tum? mediocrine tandem dolore eos[*]eos dolore pq adfectos esse arbitramini? non ita est, iudices, primum quod omnes religione moventur et deos patrios quos a maioribus acceperunt colendos sibi diligenter et retinendos esse arbitrantur; deinde hic ornatus, haec opera atque artificia, signa, tabulae pictae Graecos homines nimio opere delectant. itaque ex illorum querimoniis intellegere possumus[*]possimus RS haec illis acerbissima videri quae forsitan nobis levia et contemnenda esse videantur. mihi credite, iudices,—tametsi vosmet ipsos haec eadem audire certo scio,—cum multas acceperint per hosce annos socii atque exterae nationes calamitates et iniurias, nullas Graeci homines gravius ferunt ac tulerunt quam huiusce modi spoliationes fanorum atque oppidorum.
licet iste dicat emisse se[*]emisse se vulg.: emisisse R: emisse p. Cf. De Domo, §116, sicuti solet dicere, credite hoc mihi[*]mihi hoc pG1 al. , iudices: nulla umquam civitas tota Asia et Graecia signum ullum, tabulam pictam ullam ullum[*]ullam add. Gulielmius, edd. denique ornamentum urbis sua voluntate cuiquam vendidit; nisi forte existimatis, posteaquam iudicia severa Romae fieri desierunt, Graecos homines haec venditare coepisse, quae tum non modo non venditabant, cum iudicia fiebant, verum etiam coemebant[*]coemptabant L. Havet ; aut nisi arbitramini L. Crasso, Q. Scaevolae, C. Claudio, potentissimis hominibus, quorum aedilitates ornatissimas vidimus, commercium istarum rerum cum Graecis hominibus non fuisse, iis qui post iudiciorum dissolutionem aediles facti sunt fuisse.
60
acerbiorem etiam scitote esse civitatibus falsam istam et simulatam emptionem quam si qui[*]si qui π: si quis δ: si RS clam surripiat aut eripiat palam atque auferat; nam turpitudinem summam esse arbitrantur referri in tabulas publicas[*]publicas om. SD al. (G3λ ) pretio adductam civitatem, et pretio[*]adductam... pretio om. ex homoeoteleuto π al. (Am. J. Ph. xxvi, p. 431) parvo, ea quae accepisset a maioribus vendidisse atque abalienasse. etenim mirandum in modum Graeci rebus istis, quas nos[*]nos om. RS contemnimus, delectantur[*]Etenim... delectantur secl. Richter-Eberhard . itaque maiores nostri facile patiebantur haec esse apud illos[*]apud illos om. p vulg. quam plurima: apud socios, ut imperio nostro quam ornatissimi florentissimique essent; apud eos autem quos vectigalis aut stipendiarios fecerant tamen haec relinquebant, ut illi, quibus haec iucunda sunt quae nobis levia videntur, haberent haec oblectamenta et solacia servitutis.
quid arbitramini Reginos, qui iam cives Romani sunt, merere velle ut ab iis marmorea Venus illa auferatur? quid Tarentinos, ut Europam in tauro amittant[*]in tauro sedentem (v, §27), ut Satyrum qui apud illos in aede Vestae est, ut cetera? quid Thespiensis ut Cupidinis signum, propter quod unum visuntur Thespiae[*]propter... Thespiae del. Bake (§4 supra), quid Cnidios ut venerem marmoream, quid ut pictam Coos, quid Ephesios ut Alexandrum, quid Cyzicenos ut Aiacem aut Medeam, quid Rhodios ut Ialysum, quid Atheniensis ut ex marmore Iacchum aut Paralum pictum[*]pictam Bursian aut ex aere Myronis buculam? longum est et non necessarium commemorare quae apud quosque visenda sunt[*]sunt SDpδ : sint R tota Asia et Graecia; verum illud est quam ob rem haec[*]hoc RS commemorem, quod existimare vos hoc volo[*]vos hoc volo p: vos om. RS al.: hoc vos volo δ , mirum quendam dolorem accipere eos ex quorum urbibus haec auferantur.