In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
M. Tulli Ciceroni Actionis in C. Verrem Secundae Liber Quintus
De Suppliciis
1
nemini video dubium esse, iudices, quin apertissime C. Verres in Sicilia sacra profanaque omnia et privatim et publice spoliarit, versatusque sit sine ulla non modo religione verum etiam dissimulatione in omni genere furandi atque praedandi. sed quaedam mihi magnifica et praeclara eius defensio[*]eius defensio Rp: def. eius ostenditur; cui quem ad modum resistam multo mihi ante est, iudices[*]mihi ante est iudices Rpδ : ante est mihi (om. iud.) , providendum. ita enim causa constituitur, provinciam Siciliam virtute istius et vigilantia singulari dubiis formidolosisque temporibus a fugitivis atque a belli periculis tutam esse servatam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid agam, iudices? quo accusationis meae rationem conferam? quo me vertam? ad omnis enim meos impetus quasi murus quidam boni nomen imperatoris opponitur. Novi locum; video ubi se iactaturus sit Hortensius. Belli pericula, tempora rei publicae, imperatorum penuriam commemorabit; tum deprecabitur a vobis, tum etiam pro suo iure contendet ne patiamini talem imperatorem populo Romano Siculorum testimoniis eripi, ne obteri laudem imperatoriam criminibus avaritiae velitis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
non possum dissimulare, iudices; timeo ne C. Verres propter hanc eximiam virtutem in re militari omnia quae fecit impune fecerit. venit enim mihi in mentem in iudicio M'. Aquili[*]M. codd. (ut etiam §§5, 7, 14) quantum auctoritatis, quantum momenti oratio M. Antoni habuisse existimata sit; qui, ut erat in dicendo non solum sapiens sed etiam fortis, causa prope perorata ipse[*]ipsum Eberh. Zielinski arripuit M'. Aquilium constituitque in conspectu omnium tunicamque eius a pectore abscidit, ut cicatrices populus Romanus iudicesque aspicerent adverso corpore exceptas; simul et de illo vulnere quod ille in capite ab hostium duce acceperat multa dixit, eoque adduxit eos qui erant iudicaturi vehementer ut vererentur ne, quem virum fortuna ex hostium telis eripuisset, cum sibi ipse non pepercisset, hic non ad populi Romani laudem sed ad iudicum crudelitatem videretur esse servatus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
eadem nunc ab illis defensionis ratio viaque temptatur, idem quaeritur. sit fur, sit sacrilegus, sit flagitiorum omnium vitiorumque princeps; at est bonus imperator, at felix[*]ac felix G12K et ad dubia rei publicae tempora reservandus.
2
non agam summo iure tecum[*]tecum summo iure Quint. ix. 2. 26, non dicam id quod debeam forsitan obtinere, cum iudicium certa lege sit,—non quid in re militari fortiter feceris, sed quem ad modum manus ab alienis pecuniis abstinueris abs te doceri oportere; non, inquam, sic agam, sed ita quaeram, quem ad modum te velle intellego, quae tua opera et quanta fuerit in bello.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid dicis? an bello fugitivorum Siciliam virtute tua liberatam? Magna laus et honesta oratio; sed tamen quo bello? nos enim, post illud bellum quod M'. Aquilius confecit, sic accepimus, nullum in Sicilia fugitivorum bellum fuisse. 'at in Italia fuit.' fateor, et magnum quidem ac vehemens. num igitur ex eo bello partem aliquam laudis appetere conaris? num tibi illius victoriae gloriam cum M. Crasso aut Cn. Pompeio communicatam putas? non arbitror hoc etiam tuae deesse impudentiae, ut quicquam eius modi dicere audeas. obstitisti videlicet ne ex Italia transire in Siciliam fugitivorum copiae possent. Vbi, quando[*]quō DG2 (falsa interpr. qno S): quomodo G1 L al. , qua ex parte? cum aut ratibus aut navibus conarentur accedere? nos enim nihil umquam prorsus audivimus, sed[*]sed Halm: et codd. illud audivimus, M. Crassi, fortissimi viri, virtute consilioque factum ne ratibus coniunctis freto fugitivi ad Messanam transire possent, a quo illi conatu non tanto opere prohibendi fuissent, si ulla in Sicilia praesidia ad illorum adventum opposita putarentur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
at cum esset in Italia bellum tam prope a Sicilia, tamen in Sicilia non fuit. quid mirum? ne cum in Sicilia quidem fuit eodem intervallo, pars eius belli in Italiam ulla pervasit.
3
etenim propinquitas locorum ad utram partem hoc loco profertur? utrum aditum facilem hostibus an contagionem imitandi belli periculosam fuisse? aditus omnis hominibus sine ulla facultate navium non modo disiunctus[*]disiunctus RSp (iv, §103): diiunctus Halm, edd. sed etiam clausus est, ut illis quibus Siciliam propinquam fuisse dicis facilius fuerit ad Oceanum pervenire quam ad Peloridem accedere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
contagio autem ista servilis belli cur abs te potius quam ab iis[*]iis edd.: his p: istis R: histis S omnibus qui ceteras provincias obtinuerunt praedicatur? an quod in Sicilia iam antea bella fugitivorum fuerunt? at ea ipsa causa est cur ista provincia minimo in periculo sit et fuerit. nam posteaquam illinc M'. Aquilius decessit, omnium instituta atque edicta praetorum fuerunt eius modi ut ne quis cum telo servus esset. vetus est quod dicam, et propter severitatem exempli nemini fortasse vestrum inauditum, L. Domitium praetorem in Sicilia, cum aper ingens ad eum adlatus esset, admiratum requisisse quis eum percussisset; cum audisset pastorem cuiusdam fuisse, eum vocari ad se iussisse; illum cupide ad praetorem quasi ad laudem atque ad praemium accucurrisse; quaesisse Domitium qui tantam bestiam percussisset; illum respondisse, venabulo; statim deinde iussu praetoris in crucem esse sublatum. durum hoc fortasse videatur, neque ego ullam in partem disputo: tantum intellego, maluisse Domitium crudelem in animadvertendo quam in praetermittendo dissolutum videri.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
4
ergo his institutis provinciae iam tum, cum bello sociorum tota Italia arderet, homo non acerrimus nec fortissimus, C. Norbanus, in summo otio fuit: perfacile enim sese Sicilia iam tuebatur, ut ne quod ex ipsa bellum posset exsistere. etenim cum nihil tam coniunctum sit quam negotiatores nostri cum Siculis usu, re, ratione, concordia, et cum ipsi Siculi res suas ita constitutas habeant ut iis[*]ut iis edd.: uti is R, uti his S, ut his pacem expediat esse, imperium autem populi Romani sic diligant ut id imminui aut commutari minime velint, cumque haec a[*]ab servorum bello pericula et praetorum institutis et dominorum disciplina provisa sint, nullum est malum domesticum quod ex ipsa provincia nasci possit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid igitur? nulline motus in Sicilia servorum Verre praetore, nullaene consensiones factae esse dicuntur? nihil sane quod ad senatum populumque Romanum pervenerit, nihil quod iste publice Romam scripserit; et tamen coeptum esse in Sicilia moveri aliquot locis servitium suspicor. id adeo non tam ex re quam ex istius factis decretisque cognosco. ac [*]Ac p: ad pr. R, dein corr. At, et sic SDψ (iv, §151) videte quam non inimico animo sim acturus: ego ipse haec quae ille quaerit, quae adhuc numquam audistis, commemorabo et proferam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
in Triocalino, quem locum fugitivi iam ante tenuerunt[*]tenuerant Ernesti , Leonidae cuiusdam Siculi familia in suspicionem est vocata coniurationis. res delata ad istum. statim, ut par fuit, iussu eius homines qui fuerant[*]fuerant RS: erant nominati comprehensi sunt adductique Lilybaeum; domino denuntiatum est, causa dicta, damnati.
5
quid deinde? quid censetis? furtum fortasse aut praedam exspectatis[*]spectatis RS: om. Quint. ix. 2. 22 aliquam. nolite usque quaque idem quaerere. in metu belli furandi locus qui potest esse? etiam si qua fuit in hac re occasio praetermissa est. tum potuit a Leonida nummorum aliquid auferre, cum denuntiavit ut adesset; fuit nundinatio aliqua, et isti non nova, ne causam dicerent[*]diceret ; etiam alter locus, ut absolverentur: damnatis quidem servis quae praedandi potest[*]potest Kpδ : posset RS esse ratio? produci ad supplicium necesse est. testes enim sunt qui in consilio fuerunt, testes publicae tabulae, testis splendidissima civitas Lilybitana[*]Lilybitana Mommsen, ut Div. §55: Lilybaetana vulg. , testis honestissimus maximusque conventus civium Romanorum: fieri nihil potest, producendi sunt. itaque producuntur et ad palum alligantur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
etiam nunc mihi exspectare videmini, iudices, quid deinde factum sit, quod iste nihil umquam fecit sine aliquo quaestu atque praeda. quid in eius modi re fieri potuit? quod commodum est, exspectate facinus quam vultis improbum; vincam tamen exspectationem omnium. homines sceleris coniurationisque damnati, ad supplicium traditi, ad palum alligati, repente multis milibus hominum inspectantibus soluti sunt et Triocalino illi domino redditi.
quid hoc loco potes dicere, homo amentissime, nisi id quod ego non quaero, quod denique in re tam nefaria, tametsi dubitari non potest, tamen ne si dubitetur quidem quaeri oporteat, quid aut quantum aut quo modo acceperis? remitto tibi hoc totum atque ista te cura libero; neque enim metuo ne hoc cuiquam persuadeatur, ut, ad quod facinus nemo praeter te ulla pecunia adduci potuerit, id tu[*]tum RS gratis suscipere conatus sis. verum de ista furandi praedandique ratione nihil dico, de hac imperatoria iam tua laude disputo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
6
quid ais, bone custos defensorque provinciae? tu quos servos arma capere et bellum facere in Sicilia voluisse cognoras et de consili sententia iudicaras, hos ad supplicium iam more maiorum traditos[*]traditos et ad palum alligatos δ (§§10, 11 supra) ex media morte eripere ac liberare ausus es, ut, quam damnatis crucem servis fixeras, hanc indemnatis videlicet civibus Romanis reservares? perditae civitates desperatis iam omnibus rebus hos solent exitus exitialis habere, ut damnati in integrum restituantur, vincti solvantur, exsules reducantur, res iudicatae rescindantur. quae cum accidunt, nemo est quin intellegat ruere illam rem publicam haec ubi eveniant[*]eveniant RS: eveniunt p, veniunt δ: haec ubi even. secl. Ern. Kays. ; nemo est qui ullam spem salutis reliquam esse arbitretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
atque haec sicubi facta sunt[*]facta sunt add. edd.: sicubi ita facta sunt π: sicubi facta sunt RSψ ita facta sunt ut homines populares aut nobiles supplicio aut[*]aut (ante nobiles) : ac RS (§34 infra) exsilio levarentur, at non ab iis ipsis qui iudicassent, at non statim, at non[*]at non (ter) Lamb.: ut non (ter) RSp eorum facinorum damnati quae ad vitam et ad[*]ad (ante fortunas) om. pδ : ad omnium fort. fortunas omnium pertinerent. hoc vero novum et eius modi est ut magis propter reum quam propter rem ipsam credibile videatur, ut homines servos, ut ipse qui iudicarat, ut statim e medio supplicio dimiserit, ut eius facinoris damnatos servos[*]servos del. Zielinski quod ad omnium liberorum caput et sanguinem pertineret.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
O praeclarum imperatorem nec iam cum M'. Aquilio, fortissimo viro, sed vero cum Paulis, Scipionibus, Mariis conferendum! tantumne vidisse in metu periculoque provinciae! cum servitiorum animos in Sicilia suspensos propter bellum Italiae fugitivorum videret, ne quis se commovere auderet, quantum terroris iniecit! comprendi [*]comprendi RS: comprehendi p vulg. iussit; quis non pertimescat? causam dicere dominos; quid servo tam formidolosum? FECISSE VIDERI pronuntiat; exortam videtur flammam paucorum dolore ac morte restinxisse. quid deinde sequitur? verbera atque ignes et illa extrema ad supplicium damnatorum, metum ceterorum, cruciatus[*]cruciatus : et cruc. RSψ et crux. hisce omnibus suppliciis sunt liberati. quis dubitet quin servorum animos summa formidine oppresserit, cum viderent ea facilitate praetorem ut ab eo servorum sceleris coniurationisque damnatorum vita vel ipso carnifice internuntio redimeretur?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
7
quid? hoc in Apolloniensi Aristodamo, quid? in Leonte Imacharensi[*]Imacharensi Prisc.: macharensi codd. non idem fecisti? quid? iste motus servitiorum bellique subita suspicio utrum tibi tandem diligentiam custodiendae provinciae an novam rationem improbissimi quaestus attulit? Halicyensis Eumenidae, nobilis hominis et honesti, magnae pecuniae vilicus cum impulsu tuo insimulatus esset, HS LX a domino accepisti, quod nuper ipse iuratus docuit quem ad modum gestum esset. ab equite Romano C. Matrinio absente, cum is esset Romae, quod eius vilicos pastoresque tibi in suspicionem venisse dixeras, HS DC[*]dc sine lineola RS: centies abstulisti. dixit hoc L. Flavius, qui tibi eam pecuniam numeravit, procurator C. Matrini, dixit ipse Matrinius, dicit[*]dicit q: dicet : om. RS vir clarissimus, Cn. Lentulus censor, qui Matrini honoris causa recenti negotio ad te litteras misit mittendasque curavit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid? de Apollonio, Diocli[*]Diocli : Dioclis RSψ filio, Panhormitano, cui gemino cognomen est, praeteriri potest? ecquid hoc tota Sicilia clarius, ecquid indignius, ecquid manifestius proferri potest? quem, ut Panhormum venit, ad se vocari et de tribunali citari iussit concursu magno frequentiaque conventus. homines statim loqui: 'mirabar quod Apollonius, homo pecuniosus, tam diu ab isto maneret integer; excogitavit nescio quid, nescio quid[*]nescio quid addidi: excog. nescio quid attulit RSψ : attulit profecto excog. nescio quid π (sed p cum signis transp.) et sic Thomas del. excogitavit attulit; profecto homo dives repente a Verre non sine causa citatur.' exspectatio summa omnium[*]omnium (Cluent. §75): hominum RSψ (§75 infra) quidnam id esset, cum exanimatus subito ipse accurrit cum adulescente filio; nam pater grandis natu iam diu lecto tenebatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nominat iste servum, quem magistrum pecoris esse diceret[*]diceret codd.: diceba(n)t Serv. ad Aen. xii. 717, Zielinski, p. 197; eum dicit coniurasse et familias concitasse, —is omnino servus in familia non erat,—eum statim exhiberi iubet. Apollonius adfirmare se omnino nomine illo servum habere neminem: iste hominem abripi a tribunali et in carcerem conici iubet. clamare ille, cum raperetur, nihil se miserum fecisse, nihil commisisse, pecuniam sibi esse in nominibus, numeratam in praesentia non habere. haec cum maxime summa hominum frequentia testificaretur, ut quivis intellegere posset eum, quod pecuniam non dedisset, idcirco illa tam acerba iniuria adfici—cum maxime, ut dico, hoc de pecunia clamaret, in vincla coniectus est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
8
videte constantiam praetoris, et eius praetoris[*]et eius praetoris om. RSψ qui in his[*]his Sp: iis R: om. δ rebus non ita defendatur ut mediocris praetor, sed ita laudetur ut optimus imperator. cum servorum bellum metueretur, quo supplicio dominos indemnatos adficiebat, hoc servos damnatos liberabat: Apollonium, hominem locupletissimum, qui, si fugitivi bellum in Sicilia facerent, amplissimas fortunas amitteret, belli fugitivorum nomine indicta causa in vincla coniecit: servos, quos ipse de consili sententia[*]de consilii sententia Lamb.: de consilio RSψ : cum consilio (fort. cum consilio... sine consilio) belli faciendi causa consensisse iudicavit, eos sine consili sententia sua sponte omni supplicio liberavit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid? si aliquid ab Apollonio commissum est quam ob rem in eum iure animadverteretur, tamenne hanc rem sic agemus ut crimini aut invidiae reo putemus esse oportere si quo de homine severius iudicaverit? non agam tam acerbe, non utar ista accusatoria consuetudine, si quid est factum clementer, ut dissolute factum criminer, si quid vindicatum est severe, ut ex eo crudelitatis invidiam colligam. non agam ista ratione; tua sequar iudicia, tuam defendam auctoritatem, quoad tu voles; simul ac tute coeperis tua iudicia rescindere, mihi suscensere desinito; meo iure enim contendam eum qui suo iudicio damnatus sit iuratorum iudicum sententiis damnari oportere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
non defendam Apolloni causam, amici atque hospitis mei, ne tuum iudicium videar rescindere; nihil de hominis frugalitate, virtute, diligentia dicam; praetermittam illud etiam de quo ante[*]antea δ (iv, §§104, 132; v, §167) dixi, fortunas eius ita constitutas fuisse familia, pecore, villis, pecuniis creditis ut nemini minus expediret ullum in Sicilia tumultum aut bellum commoveri; non dicam ne illud quidem, si maxime in culpa fuerit Apollonius, tamen in hominem honestissimae[*]honestissimae (-ę) civ. honestissimum SD: honestissimae (-e) maximae (-e) civ. hon. : honestissimum civitatis honestissimae , civitatis suppl. in lac. p2 (iii, §56; v, §§117, 122): cf. Am. J. Ph. xxvi, p. 431 civitatis honestissimum tam graviter animadverti causa indicta non oportuisse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nullam in te invidiam ne ex illis quidem rebus concitabo, cum esset talis vir in carcere, in tenebris, in squalore, in sordibus, tyrannicis interdictis tuis patri exacta aetate et adulescenti filio adeundi ad illum miserum potestatem numquam esse factam. etiam illud praeteribo, quotienscumque Panhormum veneris illo anno et sex mensibus— nam tam diu fuit Apollonius in carcere—totiens[*]ad te te senatum Panhormitanum adisse supplicem, cum magistratibus sacerdotibusque publicis[*]publicis om. π , orantem atque obsecrantem ut aliquando ille miser atque innocens calamitate illa liberaretur. relinquo [*]relinquam haec omnia; quae si velim persequi, facile ostendam tua crudelitate in alios omnis tibi aditus misericordiae iudicum iam pridem esse praeclusos.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
9
omnia tibi ista concedam et remittam; provideo enim quid sit defensurus Hortensius; fatebitur apud istum neque senectutem patris neque adulescentiam fili neque lacrimas utriusque plus s valuisse quam utilitatem salutemque provinciae; dicet rem publicam administrari sine metu ac severitate non posse; quaeret quam ob rem fasces praetoribus praeferantur, cur secures datae, cur carcer aedificatus, cur tot supplicia sint in improbos more maiorum constituta. quae cum omnia graviter severeque dixerit, quaeram cur hunc eundem Apollonium Verres idem repente nulla re nova adlata, nulla defensione, sine causa de carcere emitti iusserit; tantumque in hoc crimine suspicionis esse adfirmabo ut iam ipsis iudicibus sine mea argumentatione coniecturam facere permittam quod hoc genus praedandi, quam improbum, quam indignum, quamque ad magnitudinem quaestus immensum infinitumque esse videatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nam quae iste in Apollonio fecit, ea primum breviter cognoscite[*]recognoscite Wurm, edd. quot et quanta sint, deinde haec expendite atque aestimate pecunia: reperietis idcirco haec in uno homine pecunioso tot constituta ut ceteris formidines similium incommodorum atque exempla periculorum proponeret[*]proponerentur . primum insimulatio est repentina capitalis atque invidiosi criminis,—statuite quanti hoc putetis et quam multos redemisse; deinde crimen sine accusatore, sententia sine consilio, damnatio sine defensione, —aestimate harum omnium rerum pretia et cogitate in his iniquitatibus unum haesisse Apollonium, ceteros profecto multos ex his incommodis pecunia se liberasse; postremo tenebrae, vincla, carcer, inclusum supplicium atque a conspectu[*]a (ante conspectu) om. RSD parentium[*]parentium RSD: parentum ψpδ ac liberum, denique a libero spiritu atque a[*]atque a RS al.: ac G2L: et communi luce seclusum,—haec vero, quae vel vita redimi recte possunt, aestimare pecunia non queo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
haec omnia sero redemit Apollonius iam maerore ac miseriis perditus, sed tamen ceteros docuit ante istius avaritiae scelerique occurrere; nisi vero existimatis hominem pecuniosissimum sine causa[*]sine aliqua causa quaestus electum ad tam incredibile crimen aut sine eadem causa repente e carcere emissum, aut hoc praedandi genus ab isto in illo uno adhibitum ac temptatum, et[*]et tempt. SG3 non per illum omnibus pecuniosissimis[*]pecuniosissimis RSDψ : pecuniosis Siculis metum[*]metum om. RSψ propositum et iniectum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
10
cupio mihi ab illo[*]illo codd.: ipso Halm , iudices, subici, quoniam de militari eius gloria dico, si quid forte praetereo. nam mihi videor iam de omnibus rebus eius gestis dixisse, quae quidem ad belli fugitivorum suspicionem pertinerent; certe nihil sciens praetermisi. habetis hominis consilia, diligentiam, vigilantiam, custodiam defensionemque provinciae. summa illuc pertinet, ut sciatis, quoniam plura genera sunt imperatorum, ex quo genere iste sit, ne qui diutius in tanta penuria virorum fortium talem imperatorem ignorare possit. non ad Q. Maximi sapientiam neque ad illius superioris Africani in re gerunda celeritatem, neque ad huius qui postea fuit singulare consilium, neque ad Pauli rationem ac disciplinam, neque ad C. Mari vim atque virtutem; sed aliud genus imperatoris sane diligenter retinendum et conservandum, quaeso, cognoscite.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
itinerum primum laborem, qui vel maximus est in re militari, iudices, et in Sicilia maxime necessarius, accipite quam facilem sibi iste et iucundum ratione consilioque reddiderit. primum temporibus hibernis ad magnitudinem frigorum et tempestatum[*]et ad temp. vim ac fluminum praeclarum hoc sibi remedium compararat[*]compararat Lamb.: comparat RSD: comparet . Vrbem Syracusas elegerat, cuius hic situs atque haec natura esse loci caelique dicitur ut nullus umquam dies tam magna ac turbulenta tempestate fuerit quin aliquo tempore eius diei solem homines viderint[*]viderent S . hic ita vivebat iste bonus imperator hibernis mensibus ut eum non facile non modo extra tectum, sed ne extra lectum quidem quisquam viderit[*]viderit Kornitzer, Zielinski (p. 197): videret codd., edd. ; ita diei brevitas conviviis, noctis longitudo stupris et flagitiis continebatur[*]conterebatur .
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cum autem ver esse coeperat—cuius initium iste non a Favonio neque ab aliquo astro[*]astro ed. Ascens. 1511: austro codd. notabat, sed cum rosam viderat tum[*]tunc δ incipere ver arbitrabatur—dabat se labori atque itineribus; in quibus eo usque se praebebat patientem atque impigrum ut eum nemo umquam in equo sedentem viderit[*]videret δ .
11
nam, ut mos fuit Bithyniae regibus, lectica octaphoro ferebatur, in qua pulvinus erat perlucidus Melitensis rosa fartus; ipse autem coronam habebat unam in capite, alteram in collo, reticulumque ad naris sibi admovebat tenuissimo lino, minutis maculis, plenum rosae. sic confecto itinere cum ad aliquod oppidum venerat, eadem lectica usque[*]usque ad in cubiculum deferebatur. eo veniebant Siculorum magistratus, veniebant equites Romani, id quod ex multis iuratis audistis; controversiae secreto deferebantur, paulo post palam decreta auferebantur. deinde ubi paulisper in cubiculo pretio non aequitate iura discripserat[*]discripserat Halm: descrips. codd. , Veneri iam et libero reliquum tempus deberi arbitrabatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quo loco non mihi praetermittenda videtur praeclari imperatoris egregia ac singularis diligentia. nam scitote oppidum esse in Sicilia nullum ex iis[*]his RSp oppidis in quibus consistere praetores et conventum agere soleant[*]solent , quo in oppido non isti ex aliqua familia non ignobili delecta[*]dilecta RS ad libidinem mulier esset. itaque non[*]Atque non Weidner nullae ex eo numero in convivium adhibebantur palam; si quae castiores erant, ad tempus veniebant, lucem conventumque vitabant. erant autem convivia non illo silentio populi Romani praetorum atque imperatorum, neque eo pudore qui in magistratuum conviviis versari soleat[*]soleat RSψ : solet , sed cum maximo clamore atque convicio; non numquam etiam res ad pugnam atque ad manus vocabatur[*]vocabatur RSp: veniebat δ . iste enim praetor severus ac diligens, qui[*]qui om. RS populi Romani[*]pċrċ p: p. r. praetorum RS: praetorum δ (iv, §146; v, §81) legibus numquam paruisset, illis legibus quae in poculis ponebantur diligenter obtemperabat. itaque erant exitus eius modi ut alius inter manus e convivio tamquam e proelio auferretur, alius tamquam occisus relinqueretur, plerique ut[*]ut RS: om. pδ fusi sine mente ac sine ullo sensu iacerent,—ut quivis[*]quivis ut Nohl, Muell. , cum aspexisset, non se[*]non ut se RSψ praetoris convivium, sed Cannensem[*]sed Cann. Lamb.: sed ut Cann. RSψp: sed vel Cann. Eberh. pugnam nequitiae videre arbitraretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
12
cum vero aestas summa esse[*]esse iam coeperat, quod tempus omnes Siciliae semper praetores in itineribus consumere consuerunt, propterea quod tum[*]tunc RS putant obeundam esse maxime provinciam, cum in areis frumenta sunt, quod et familiae congregantur et magnitudo serviti perspicitur et labor operis maxime offendit, frumenti copia commonet, tempus anni non impedit: tum, inquam, cum concursant ceteri praetores, iste novo quodam genere[*]ex genere imperator pulcherrimo Syracusarum loco stativa sibi castra faciebat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nam in ipso aditu atque ore portus, ubi primum[*]ut primum RSψp ex alto sinus ab litore ad urbem inflectitur, tabernacula carbaseis intenta velis conlocabat. huc ex illa domo praetoria, quae regis Hieronis fuit, sic emigrabat ut eum per illos dies nemo extra illum locum videre posset. in eum autem ipsum locum aditus erat nemini, nisi qui aut socius aut minister libidinis esse posset. huc omnes mulieres, quibuscum iste consuerat, conveniebant, quarum incredibile est quanta multitudo fuerit Syracusis; huc homines digni istius amicitia, digni vita illa conviviisque veniebant. inter eius modi viros et mulieres adulta aetate filius versabatur, ut eum, etiamsi natura a parentis similitudine abriperet, consuetudo tamen ac disciplina patris similem esse cogeret.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
huc Tertia illa perducta per dolum atque insidias ab Rhodio tibicine[*]ab Rhodio tibicine et 12 Isidori secl. Heraeus maximas in istius castris effecisse dicitur turbas, cum indigne pateretur uxor Cleomenis Syracusani, nobilis mulier, itemque uxor Aeschrionis, honesto loco nata, in conventum suum mimi Isidori filiam venisse. iste autem Hannibal, qui in suis castris virtute putaret oportere non genere certari, sic hanc Tertiam dilexit ut eam secum ex provincia deportaret[*]deportarit Halm .
13
ac per eos dies, cum iste cum pallio purpureo talarique[*]talarique Naugerius: parique RS rell. tunica versaretur in conviviis muliebribus, non offendebantur homines[*]homines in eo (Nonius, p. 358) neque moleste ferebant abesse a foro[*]a foro SDq al.: foro Rpk magistratum, non ius dici, non iudicia fieri; locum illum litoris percrepare totum mulierum vocibus cantuque symphoniae, in foro silentium esse summum causarum atque iuris, non ferebant homines moleste; non enim ius abesse videbatur a foro neque iudicia, sed vis et crudelitas et bonorum acerba et indigna direptio.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hunc tu igitur imperatorem esse defendis, Hortensi? huius furta, rapinas, cupiditatem, crudelitatem, superbiam, scelus, audaciam rerum gestarum magnitudine atque imperatoriis[*]imperatoriis corr. qr: imperatoris R: imperatoribus prk laudibus tegere conaris? hic scilicet est metuendum ne ad exitum defensionis tuae vetus illa Antoniana dicendi ratio atque auctoritas proferatur, ne excitetur Verres, ne denudetur a pectore, ne cicatrices populus Romanus aspiciat, ex mulierum morsu[*]ex mulierum morsu secl. Rau vestigia libidinis atque nequitiae. di faciant ut rei militaris, ut belli mentionem facere audeas!
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cognoscentur enim omnia istius[*]istius om. πk aera illa vetera, ut non solum in imperio verum etiam in stipendiis qualis fuerit intellegatis. renovabitur prima illa militia, cum iste e foro abduci, non, ut ipse praedicat, perduci solebat; aleatoris Placentini castra commemorabuntur, in quibus cum frequens fuisset tamen aere dirutus est; multa eius in stipendiis damna proferentur, quae ab isto aetatis fructu dissoluta et compensata sunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
iam vero, cum in eius modi patientia turpitudinis aliena non sua satietate obduruisset, qui vir fuerit, quot praesidia, quam munita pudoris et pudicitiae vi et audacia ceperit, quid me attinet dicere aut[*]aut : ac RS: et Z (iii, §23) coniungere cum istius flagitio cuiusquam praeterea dedecus? non faciam, iudices; omnia vetera praetermittam, duo sola recentia sine cuiusquam infamia ponam, ex quibus coniecturam facere de omnibus possitis,—unum illud, quod ita fuit inlustre notumque omnibus ut nemo tam rusticanus homo L. Lucullo et[*]et RS: om. pδ (i, §60) M. Cotta consulibus Romam ex ullo municipio vadimoni causa venerit, quin sciret iura omnia praetoris urbani nutu atque arbitrio Chelidonis meretriculae gubernari, alterum quod, cum paludatus exisset votaque pro imperio suo communique re publica nuncupasset, noctu stupri causa lectica in urbem introferri solitus est ad mulierem nuptam uni, propositam omnibus, contra fas, contra auspicia, contra omnis divinas atque humanas religiones!
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
14
O di immortales! quid interest inter mentes hominum et cogitationes! ita mihi meam voluntatem spemque reliquae vitae vestra populique Romani existimatio comprobet, ut ego, quos adhuc mihi magistratus populus Romanus mandavit, sic eos accepi ut me omnium officiorum obstringi religione arbitrarer[*]arbitrer RS ! ita quaestor sum factus ut mihi illum honorem tum non solum datum, sed etiam creditum et commissum putarem; sic obtinui quaesturam in Sicilia provincia ut omnium oculos in me unum[*]unum Rp: om. Sψ coniectos esse arbitrarer, ut me quaesturamque meam quasi in aliquo terrarum orbis theatro versari existimarem, ut semper omnia quae iucunda videntur esse[*]esse videntur , ea[*]ea om. pδ non modo his extraordinariis cupiditatibus, sed etiam ipsi naturae ac necessitati denegarem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nunc sum designatus aedilis; habeo rationem quid a populo Romano acceperim; mihi ludos sanctissimos maxima cum cura et caerimonia Cereri, libero, Liberaeque faciundos, mihi Floram matrem populo plebique Romanae ludorum celebritate placandam, mihi ludos antiquissimos, qui primi Romani appellati sunt[*]Romani sunt nominati , cum dignitate maxima et religione Iovi, Iunoni, Minervaeque esse faciundos, mihi sacrarum aedium procurationem, mihi totam urbem tuendam esse commissam; ob earum rerum laborem et sollicitudinem fructus illos datos, antiquiorem in senatu sententiae dicendae locum, togam praetextam, sellam curulem, ius imaginis ad memoriam posteritatemque prodendae[*]prodendae Gronovius: prodendam codd. .
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ex his ego omnibus rebus, iudices,—ita mihi omnis deos propitios velim,— etiamsi[*]etiamsi RS: ut tametsi p edd. (v, §81) mihi iucundissimus est honos populi, tamen nequaquam capio tantum voluptatis quantum et sollicitudinis et laboris, ut haec ipsa aedilitas, non quia necesse fuerit, alicui candidato data, sed, quia sic oportuerit, recte conlocata et iudicio populi in loco esse posita videatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
15
tu cum esses praetor renuntiatus quoquo modo,—mitto enim et praetereo quid tum sit actum,—sed cum esses renuntiatus, ut dixi, non ipsa praeconis voce excitatus es, qui te totiens seniorum iuniorumque centuriis illo honore adfici pronuntiavit, ut hoc putares, aliquam rei publicae partem tibi creditam, annum tibi illum unum domo carendum esse meretricis? cum tibi sorte obtigisset uti ius diceres, quantum negoti, quid oneris haberes, numquam cogitasti? neque illud rationis habuisti, si[*]si om. SD forte te expergefacere[*]Post forte, te experg. scripsi (§56 infra): expergete facere p (sed cum signo transp.=te experg.): experg. te δ edd.: te om. RS posses, eam provinciam, quam tueri singulari sapientia atque integritate difficile esset, ad summam stultitiam nequitiamque venisse? itaque non modo a domo[*]domo (om. a) tua Chelidonem in praetura excludere[*]extrudere δ noluisti, sed in Cheliodonis domum praeturam totam detulisti.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
secuta provincia est; in qua numquam tibi venit in mentem non tibi idcirco fascis ac securis et tantam imperi vim tantamque ornamentorum omnium dignitatem datam ut earum rerum vi et auctoritate omnia repagula pudoris officique perfringeres, ut omnium bona praedam tuam duceres, ut nullius res tuta, nullius domus clausa, nullius vita saepta, nullius pudicitia munita contra tuam cupiditatem et audaciam posset esse; in qua tu te ita gessisti ut, omnibus cum teneare rebus, ad bellum fugitivorum confugias; ex quo iam intellegis[*]intelliges non modo nullam tibi defensionem, sed maximam vim criminum[*]criminum p edd.: criminis RS exortam. Nisi forte Italici fugitivorum[*]fugitivorum secl. Richter (§14 supra) belli reliquias atque illud Tempsanum[*]tempsanum p: temanum R incommodum proferes, ad quod recens cum te peropportune fortuna attulisset[*]obstulisset p: obtulisset δ , si quid in te virtutis aut industriae[*]industriae fuisset habuisses, idem qui semper fueras inventus es.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
16
cum ad te Valentini venissent et pro iis[*]iis Bait.: his codd. homo disertus ac nobilis, M. Marius, loqueretur[*]quereretur RS , ut negotium susciperes, ut, cum penes te praetorium imperium ac[*]imperium ac om. RSψ nomen esset, ad illam parvam manum exstinguendam ducem te principemque praeberes, non modo id refugisti, sed eo ipso tempore, cum esses in litore, Tertia illa tua, quam tu[*]tu om. δ tecum deportaras, erat in omnium conspectu; ipsis autem Valentinis ex tam inlustri nobilique municipio tantis de rebus responsum dedisti, cum esses cum tunica pulla et pallio. quid hunc proficiscentem, quid in ipsa provincia fecisse existimatis qui, cum iam ex provincia non ad triumphum sed ad iudicium decederet, ne illam quidem infamiam fugerit quam sine ulla voluptate capiebat?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
O divina senatus frequentis in aede Bellonae admurmuratio! memoria tenetis, iudices, cum advesperasceret et paulo ante esset de hoc Tempsano incommodo nuntiatum, cum inveniretur nemo qui in illa loca cum imperio mitteretur, dixisset que quidam[*]dixissetque quidam Ernesti: dixisse quendam codd. (unde 15, 16 admurmuraverunt—dixerunt G3 contra RS) Verrem esse non longe a Tempsa, quam valde universi admurmuraverint[*]admurmuraverint RS: -arint , quam palam principes dixerint contra. et his[*]Et his pk: sed iis R: sed his S pr., corr. sed is: et is δ tot criminibus testimoniisque convictus in eorum tabella spem sibi aliquam proponit, quorum omnium palam causa incognita voce damnatus est?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
17
esto; nihil ex fugitivorum bello aut suspicione belli laudis adeptus est, quod neque bellum eius modi neque belli periculum fuit in Sicilia, neque ab isto provisum est ne quod esset; at vero contra bellum praedonum[*]praedonum om. RS classem habuit ornatam diligentiamque in eo singularem, itaque ab isto praeclare[*]praetore praeclare prkδ defensa provincia est. sic de bello praedonum, sic de classe Siciliensi, iudices, dicam ut hoc iam ante confirmem, in hoc uno genere omnis inesse culpas istius maximas avaritiae, maiestatis, dementiae, libidinis, crudelitatis. haec dum breviter expono, quaeso, ut fecistis adhuc, diligenter attendite.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
rem navalem primum ita dico esse administratam, non uti provincia defenderetur, sed uti classis nomine pecunia quaereretur. superiorum praetorum consuetudo cum haec fuisset, ut naves civitatibus certusque numerus nautarum militumque imperaretur, maximae et locupletissimae civitati Mamertinae nihil horum imperavisti. ob hanc rem quid tibi Mamertini clam pecuniae dederint, post, si videbitur, ex ipsorum litteris testibusque quaeremus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
navem vero cybaeam[*]cybaeam del. Klotz , maximam triremis instar, pulcherrimam atque ornatissimam cybaeam[*]pulcherrimam... cybaeam om. Halm, Zielinski, secl. Muell. (l. 18 infra) [*]cybaeam om. prk , palam aedificatam sumptu publico tuo nomine, publice[*]tuo nomine publice om. prkδ , sciente tota Sicilia, per magistratum[*]per magistratumque RS (iv, §103) senatumque Mamertinum tibi datam donatamque esse dico. haec navis onusta praeda Siciliensi, cum ipsa quoque esset ex praeda, simul cum ipse[*]ipse RS: iste decederet, adpulsa Veliam est cum plurimis rebus, et iis quas iste[*]iste RS: ante pδ Nohl Romam mittere cum ceteris furtis noluit, quod erant clarissimae[*]clarissimae RSψ : carissimae pδ edd. maximeque eum delectabant. eam navem nuper egomet vidi Veliae multique alii viderunt, pulcherrimam atque ornatissimam, iudices: quae quidem omnibus qui eam aspexerant prospectare iam exsilium atque explorare fugam domini videbatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
18
quid mihi hoc loco respondebis? nisi forte id quod, tametsi probari nullo modo potest, tamen dici quidem in iudicio de pecuniis repetundis necesse est, de tua pecunia aedificatam esse navem[*]iam navem p: eam navem δ: navem del. Eberhard . aude hoc saltem dicere quod necesse est; noli metuere, Hortensi, ne quaeram qui licuerit[*]cui licuerit RS aedificare navem senatori[*]senatori del. Zielinski ; antiquae sunt istae leges et mortuae, quem ad modum tu soles dicere, quae vetant. fuit ista res publica quondam, fuit ista severitas in iudiciis, ut istam rem accusator in magnis criminibus obiciendam putaret. quid enim[*]Quo enim Prisc. tibi navi[*]navi (nave) opus fuit Prisc. δ ? qui si quo publice proficisceris, praesidi et[*]et praesidiis p: et praesidii δ vecturae causa sumptu publico navigia praebentur[*]proficiscisceris... praebentur π: proficiscereris... praeberentur RS ; privatim autem nec proficisci quoquam potes nec arcessere[*]arcessere π: accersere RSδ (iv, §115) res transmarinas ex iis locis in quibus te habere nihil licet.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
deinde cur quicquam contra leges parasti? valeret hoc crimen in illa vetere severitate ac dignitate rei publicae; nunc non modo te hoc crimine non arguo, sed ne illa quidem communi vituperatione reprehendo: tu tibi hoc numquam turpe, numquam[*]turpe numquam om. pδ : turpe om. qk criminosum, numquam invidiosum fore putasti, celeberrimo loco palam tibi aedificari onerariam navem in[*]in ea provincia quam tu cum imperio obtinebas? quid eos loqui qui videbant, quid existimare eos qui audiebant arbitrabare? inanem te navem esse illam in Italiam adducturum[*]deducturum ? naviculariam[*]naviculariam te δ , cum Romam venisses, esse facturum? ne illud quidem quisquam poterat suspicari, te in Italia maritimum habere fundum et ad fructus deportandos onerariam navem comparare. eius modi voluisti de te sermonem esse omnium palam ut loquerentur te illam navem parare quae praedam ex Sicilia deportaret, et ad ea furta quae reliquisses commearet.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
verum haec omnia, si doces navem de tua pecunia aedificatam, remitto atque concedo. sed hoc, homo amentissime, non intellegis priore actione ab ipsis istis Mamertinis, tuis laudatoribus[*]istis ipsis tuis Mam. laud. pkδ , esse sublatum? nam dixit Heius, princeps civitatis[*]princeps civitatis prkδ : om. RSψ (ii, §13), princeps istius legationis quae ad tuam laudationem missa est, navem tibi operis publicis Mamertinorum esse factam[*]esse aedificatam , eique faciendae senatorem[*]senatum Monet Mamertinum publice praefuisse. reliqua est materies. hanc Reginis, ut ipsi dicunt— tametsi tu negare non potes—publice, quod Mamertini materiem non habent, imperavisti.
19
si et ex quo fit navis, et qui faciunt, imperio tibi tuo non pretio praesto fuerunt, ubi tandem istud latet quod tu de tua pecunia dicis impensum? at Mamertini in tabulis nihil[*]nil Zielinski, p. 178 habent.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
primum video potuisse fieri ut ex aerario nihil[*]nil Zielinski, p. 178 darent; etenim vel Capitolium, sicut apud maiores nostros factum est, publice coactis fabris operisque imperatis gratiis exaedificari atque effici potuit; deinde—id quod perspicio et quod[*]deinde id quod perspicio et quod RSp rell.: deinde perspicio id quod ostendam Zumpt ostendam, cum ipsos produxero, ipsorum ex[*]istos p2 ipsorum ex Rpδ : ex ipsorum litteris—multas pecunias isti erogatas in operum locationes falsas atque inanis esse perscriptas. iam illud minime mirum est, Mamertinos a quo summum beneficium acceperant, quem sibi amiciorem quam populo Romano esse cognoverant, eius capiti litteris suis pepercisse. sed si argumento est Mamertinos tibi pecuniam non dedisse, quia scriptum non habent, sit argumento tibi gratiis stare navem, quia, quid emeris aut quid locaris, scriptum proferre non potes.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
at enim idcirco navem Mamertinis non imperasti, quod sunt foederati. di adprobent! habemus hominem in fetialium manibus educatum, unum praeter ceteros in publicis religionibus foederum sanctum ac diligentem; omnes qui ante te fuerunt praetores dedantur Mamertinis, quod iis navem contra pactionem foederis imperarint. sed tamen tu, sancte homo ac religiose, cur Tauromenitanis item foederatis navem imperasti? an hoc probabis, in aequa causa populorum sine pretio varium ius et disparem condicionem fuisse?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid? si eius modi esse haec duo foedera duorum so populorum, iudices, doceo, ut Tauromenitanis nominatim cautum et exceptum sit foedere ne navem dare debeant, Mamertinis in ipso foedere sanctum atque praescriptum sit ut navem dare necesse sit, istum autem contra foedus et Tauromenitanis imperasse et Mamertinis remisisse, num cui[*]num cui pkδ : num quid RSψ dubium poterit esse quin Verre praetore plus Mamertinis cybaea quam Tauromenitanis foedus opitulatum sit? recitentur foedera.
20
isto igitur tuo, quem ad modum ipse praedicas, beneficio, ut res indicat, pretio atque mercede minuisti maiestatem rei publicae, minuisti auxilia populi Romani, minuisti copias maiorum virtute ac sapientia comparatas, sustulisti ius imperi, condicionem sociorum, memoriam foederis: qui ex foedere ipso navem vel usque ad Oceanum, si imperassemus, sumptu periculoque suo armatam atque ornatam mittere debuerunt, hi[*]hi pkδ : et RS, ei Iordan., edd. ne in freto ante[*]ante om. RS (ut etiam §55 infra) sua tecta et domos navigarent, ne sua moenia portusque defenderent, pretio abs te ius foederis et imperi condicionem redemerunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid censetis in hoc foedere faciendo[*]faciundo voluisse Mamertinos impendere laboris, operae, pecuniae ne haec biremis adscriberetur, si id ullo modo possent a nostris maioribus impetrare? nam cum hoc munus imponebatur[*]imponeretur p tam grave civitati, inerat[*]inerant S (habet R n supra lin.): an inerant... quaedam notae? nescio quo modo in illo foedere societatis quasi quaedam nota servitutis. quod tum, recentibus suis officiis, integra re, nullis populi Romani difficultatibus, a maioribus nostris foedere adsequi non potuerunt, id nunc, nullo novo[*]novo pkδ : om. RS officio suo, tot annis post,—iure imperi nostri[*]tot annis... nostri om. RS quotannis usurpatum ac semper retentum[*]iure imperii... semper retentum Cinnam secutus secl. Brugnola [*]usurpato... retento p (ut coni. Th. Luther),—summa in difficultate navium, a C. Verre pretio adsecuti sunt, ac non hoc solum adsecuti, ne navem darent: ecquem nautam, ecquem militem, qui aut in classe aut in praesidio esset, te praetore per triennium Mamertini dederunt?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
21
denique cum ex senatus consulto itemque ex lege Terentia et Cassia frumentum aequabiliter emi ab omnibus Siciliae civitatibus oporteret, id quoque munus leve atque commune Mamertinis remisisti. dices frumentum Mamertinos non debere. quo modo non debere? an ut ne[*]ne p: om. RS venderent? non enim erat hoc genus frumenti ex eo genere quod exigeretur, sed ex eo quod emeretur. te igitur auctore et interprete ne foro quidem et commeatu Mamertini iuvare populum Romanum debuerunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quae tandem civitas fuit quae deberet? qui publicos agros arant, certum est quid e lege[*]e lege RSD: ex lege p censoria debeant: cur his quicquam praeterea ex alio genere imperavisti[*]imperavisti RSp: imperasti G1 (Ziel. p. 197)? quid? decumani num quid praeter singulas decumas ex lege Hieronica debent? cur his quoque statuisti quantum ex hoc genere frumenti empti darent? quid immunes? hi certe nihil debent. at eis[*]his non modo imperasti, verum etiam, quo plus darent quam poterant, haec sexagena milia modium, quae Mamertinis remiseras, addidisti. neque hoc dico, ceteris non recte imperatum, sed Mamertinis, qui erant in eadem causa, et quibus superiores omnes[*]omnes RSp: omnes praetores δ (§49 supra) item ut ceteris imperarant pecuniamque ex senatus consulto et ex lege dissolverant, his[*]his RSδ : is p: íis Halm dico non recte remissum.
et ut hoc beneficium, quem ad modum dicitur, trabali clavo figeret, cum consilio causam Mamertinorum cognoscit et de consili sententia Mamertinis se frumentum non imperare pronuntiat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
audite decretum mercennarii praetoris ex ipsius commentario, et cognoscite quanta in scribendo gravitas, quanta in constituendo iure sit auctoritas. recita. COMMENTARIVS[*]Recita. Commentarius Halm, edd.: R. commentarium RSp2 . de consili sententia[*]C. S. RS al.: r. c. p2: De cons. sententia (D. C. S.) Zumpt libenter ait se facere itaque perscribit. quid, si hoc verbo non esses usus 'libenter'? nos videlicet invitum te quaestum facere putaremus. ac 'de consili sententia'! praeclarum recitari consilium, iudices, audistis; utrum vobis consilium tandem praetoris recitari videbatur, cum audiebatis nomina, an praedonis improbissimi societas atque comitatus?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
en foederum interpretes, societatis, pactionis[*]pactionis Nohl: pactiones RS: pactores pkδ , religionis auctores! numquam in Sicilia frumentum publice est emptum quin Mamertinis pro portione imperaretur, antequam hoc delectum praeclarumque consilium iste dedit, ut ab his nummos acciperet ac sui similis esset. itaque tantum valuit istius decreti auctoritas quantum debuit eius hominis qui, a quibus frumentum emere debuisset, iis decretum vendidisset. nam statim L. Metellus ut isti successit, ex C. Sacerdotis et ex[*]ex (post et) om. pδ Sex. Peducaei instituto ac litteris frumentum Mamertinis imperavit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
22
tum illi intellexerunt se id quod a malo auctore emissent diutius obtinere non posse.
age porro, tu, qui tam religiosum existimari te voluisti interpretem foederum, cur Tauromenitanis frumentum, cur Netinis imperasti? quarum civitatum utraque foederata est. ac Netini quidem sibi non defuerunt ac, simul[*]def. nam simul ac pronuntiasti libenter te[*]te pkδ : om. RS (§38 supra): adierunt te et Halm Mamertinis remittere, te adierunt et eandem suam causam foederis esse docuerunt. tu aliter decernere eadem in causa non potuisti; pronuntias Netinos frumentum dare non debere et ab his tamen exigis. cedo mihi eiusdem praetoris litteras et rerum decretarum et frumenti imperati. LITTERAE RERVM DECRETARVM. Quid[*]Litterae rerum decretarum Zumpt. Post imperati habent RS eum decretarum, et rerum decretarum tritici empti potius in hac tanta et tam turpi inconstantia suspicari possumus, iudices, quam id quod necesse est, aut isti a Netinis pecuniam cum posceret non datam, aut id esse actum ut intellegerent Mamertini bene se apud istum tam multa pretia ac munera conlocasse, cum idem alii iuris ex eadem causa non obtinerent?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hic mihi etiam audebit mentionem facere Mamertinae laudationis! in qua quam multa sint vulnera quis est vestrum, iudices, quin intellegat? primum enim[*]enim scripsi: ut RSpδ Prisc. (Gr. Lat. iii, p. 338): om. Hotoman, Zielinski (Primum om. p1) in iudiciis qui decem laudatores dare non potest, honestius est ei nullum dare quam illum quasi legitimum numerum consuetudinis non explere. tot in Sicilia civitates sunt quibus tu per triennium praefuisti: arguunt ceterae, paucae et parvae vi[*]vi add. K. Busche et[*]et (ante metu) om. pδ . Cf. i, §57; iii, §67 metu repressae silent, una laudat. hoc quid est nisi intellegere quid habeat utilitatis vera laudatio, sed tamen ita provinciae praefuisse ut hac utilitate necessario sit carendum?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
deinde, quod[*]id quod δ alio loco antea dixi, quae est ista tandem laudatio, cuius laudationis legati et principes et publice tibi navem aedificatam et privatim se ipsos abs te spoliatos expilatosque[*]exspoliatosque RSp: corr. Hotoman esse dixerunt? postremo quid aliud isti faciunt, cum te soli ex Sicilia laudant, nisi testimonio nobis sunt omnia te sibi esse largitum quae tu de[*]de pδ Arusianus: om. RS (reip. G1) re publica nostra detraxeris? quae colonia est in Italia tam bono iure, quod tam immune municipium, quod per hosce annos tam commoda vacatione omnium rerum sit usum quam Mamertina civitas? per triennium soli ex foedere quod debuerunt non dederunt, soli isto praetore omnium rerum immunes fuerunt[*]vitae p: vitae fuerunt δ , soli in istius imperio ea condicione vixerunt ut populo Romano nihil darent, Verri nihil negarent[*]denegarent δ (nil negarent Zielinski, p. 178).
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
23
verum ut ad classem, quo ex loco sum digressus, revertar, accepisti a Mamertinis navem contra leges, remisisti contra foedera. ita in una civitate bis improbus fuisti, cum et remisisti quod non oportebat, et accepisti quod non licebat. exigere te oportuit navem quae contra praedones, non quae cum praeda navigaret, quae defenderet ne provincia spoliaretur, non quae provinciae[*]quae nova prov. spolia[*]spolia provinciae SG2 portaret. Mamertini tibi et urbem quo furta undique deportares[*]portares , et navem in qua exportares praebuerunt[*]praebuerunt SDp: praebuere R ; illud tibi oppidum receptaculum praedae fuit, illi homines testes custodesque furtorum, illi tibi et locum furtis et furtorum vehiculum comparaverunt. itaque ne tum quidem cum classem avaritia ac nequitia tua perdidisti Mamertinis navem imperare ausus es; quo tempore in tanta inopia navium tantaque calamitate provinciae, etiamsi precario essent rogandi, tamen ab iis[*]iis Zumpt, edd.: his codd. impetraretur. reprimebat enim tibi et imperandi vim et rogandi conatum praeclara illa non populo Romano reddita biremis, sed praetori donata cybaea. ea [*]ea δ: om. RSp al. fuit[*]fuit RSψ : tui pk al. merces imperi, auxili, iuris, consuetudinis, foederis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
habetis unius civitatis firmum auxilium amissum ac venditum pretio: cognoscite nunc novam praedandi rationem ab hoc primum excogitatam.
24
sumptum omnem in classem frumento stipendio ceterisque rebus suo quaeque nauarcho civitas semper dare solebat. is neque ut accusaretur a nautis committere audebat, et civibus suis rationes referre[*]rationes referre Graevius: rationes ferre RS: rationem referre debebat, et in illo omni negotio non modo labore sed etiam periculo suo versabatur. erat hoc, ut dico, factitatum semper, nec solum in Sicilia sed in omnibus provinciis, etiam in sociorum et Latinorum stipendio ac sumptu, tum cum illorum auxiliis uti solebamus: Verres post imperium constitutum primus imperavit ut ea pecunia omnis a civitatibus sibi adnumeraretur, ut is eam pecuniam tractaret quem ipse praefecisset.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cui potest esse dubium quam ob rem et omnium consuetudinem veterem primus immutaris, et tantam utilitatem per alios tractandae pecuniae neglexeris, et tantam difficultatem cum crimine, molestiam cum suspicione susceperis? deinde alii quaestus instituuntur, ex uno genere navali videte quam multi! accipere a civitatibus pecuniam ne nautas darent, pretio certo missos facere nautas, missorum omne stipendium lucrari, reliquis quod deberet non dare,—haec omnia ex civitatum testimoniis cognoscite.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
25
recita. TESTIMONIA CIVITATVM. Huncine[*]recita testimonia civitatum suppl. in lac. p2: recita testimonium (om. civit.) RS hominem, hancine impudentiam, iudices, hanc audaciam[*]hancine aud. ! civitatibus pro numero militum pecuniarum summas discribere[*]describere R2Sp , certum pretium, sescenos nummos, nautarum missionis constituere! quos qui dederat commeatum[*]cum commeatum RS totius aestatis abstulerat, iste, quod eius nautae nomine pro stipendio frumentoque acceperat, lucrabatur. ita quaestus[*]itaque δ duplex unius missionis fiebat. atque haec homo amentissimus in tanto praedonum impetu tantoque periculo provinciae sic palam faciebat ut et ipsi praedones scirent et tota provincia testis esset.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cum propter istius hanc avaritiam nomine classis esset in Sicilia, re quidem vera naves inanes, quae praedam praetori non quae praedonibus metum adferrent, tamen, cum P. Caesetius et P. Tadius decem navibus[*]navibus his suis semiplenis navigarent, navem quandam piratarum praeda refertam non ceperunt, sed abduxerunt[*]adduxerunt RS onere suo plane[*]plane tardam Eberh. captam atque depressam[*]deprensam G. Ammon . erat ea navis plena iuventutis formosissimae, plena argenti facti atque signati, multa cum stragula veste. haec una navis a classe nostra non capta est, sed inventa ad Megaridem, qui locus est non longe a Syracusis. quod ubi isti nuntiatum est, tametsi in acta cum mulierculis iacebat ebrius, erexit se tamen et statim quaestori legatoque suo custodes misit compluris, ut omnia sibi integra quam primum exhiberentur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
adpellitur navis Syracusas; exspectatur ab omnibus supplicium. iste quasi praeda sibi advecta, non praedonibus captis, si qui senes ac[*]ac RS: aut pkδ (§34 supra) deformes erant, eos in hostium numero ducit; qui aliquid formae aetatis artificique habebant, abducit omnis, non nullos scribis filio cohortique distribuit, symphoniacos homines sex cuidam amico suo Romam muneri misit. Nox illa tota in exinaniunda nave[*]exinanienda navi consumitur. archipiratam ipsum videt nemo, de quo supplicium sumi oportuit[*]de quo... oportuit del. Zielinski (p. 197). hodie [*]Hodieque omnes sic habent[*]sic habent persuasum —quid eius sit vos coniectura adsequi debetis—istum clam a piratis ob hunc archipiratam pecuniam accepisse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
26
'coniectura est.' iudex esse bonus nemo potest qui suspicione certa non movetur. hominem nostis, consuetudinem omnium tenetis,—qui ducem praedonum aut hostium ceperit, quam libenter eum palam ante oculos omnium esse patiatur[*]patiatur : patitur RSψ . hominem in tanto conventu Syracusis vidi neminem, iudices, qui archipiratam captum sese[*]sese Zumpt: esse RS: vidisse se pq (om. esse) vidisse diceret, cum omnes, ut mos est, ut solet fieri, concurrerent, quaererent, videre cuperent. quid accidit cur tanto opere iste homo occultaretur ut eum ne casu quidem quisquam aspicere posset? homines maritimi Syracusis, qui saepe istius ducis nomen audissent, saepe timuissent, cum eius cruciatu atque supplicio pascere oculos animumque exsaturare vellent, potestas aspiciendi nemini facta est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Vnus pluris praedonum duces vivos cepit P. Servilius quam omnes antea. Ecquando igitur isto fructu quisquam caruit, ut videre piratam captum non liceret? at contra, quacumque iter fecit, hoc iucundissimum spectaculum omnibus vinctorum captorumque hostium praebebat; itaque ei concursus fiebat[*]fiebat RSp: fiebant δ edd. undique ut non modo ex iis[*]iis Orelli: his codd. oppidis qua ducebantur sed etiam ex finitimis visendi causa convenirent. ipse autem triumphus quam ob rem omnium triumphorum gratissimus populo Romano fuit et iucundissimus? quia nihil est victoria dulcius, nullum est autem testimonium victoriae certius quam, quos saepe metueris, eos te vinctos[*]eosdem vinctos δ ad supplicium duci videre.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hoc tu quam ob rem non fecisti? quam ob rem ita pirata iste[*]iste pirata p (iste s. l.) occultatus est[*]celatus est quasi eum aspici nefas esset? quam ob rem supplicium non sumpsisti? quam ob causam hominem reservasti? ecquem[*]ecquem audisti δ scis in Sicilia[*]in Sicilia del. Zielinski antea captum archipiratam qui non securi percussus sit? Vnum cedo auctorem tui facti, unius profer exemplum. vivum tu archipiratam servabas: quo? per triumphum, credo, quem ante currum tuum duceres; neque enim quicquam erat[*]erat iam δ reliquum nisi uti classe populi Romani pulcherrima amissa provinciaque lacerata triumphus tibi navalis decerneretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
27
age porro, custodiri ducem praedonum novo more quam securi feriri[*]ferire RS (iv, §123) omnium exemplo magis placuit. quae sunt istae custodiae? apud quos homines, quem ad modum est adservatus? lautumias Syracusanas omnes audistis, plerique nostis. opus est ingens, magnificum, regum ac tyrannorum; totum est e[*]e cod. Lamb.: a RS: ex saxo in mirandam altitudinem depresso et multorum operis penitus exciso[*]depressum... excisum δ ; nihil tam clausum ad exitum[*]exitus , nihil tam saeptum undique, nihil tam tutum ad custodiam nec fieri nec cogitari potest. in has lautumias, si qui publice custodiendi sunt, etiam ex ceteris oppidis Siciliae deduci imperantur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
eo quod multos captivos civis Romanos coniecerat, quod eodem ceteros piratas condi imperarat, intellexit, si hunc subditivum archipiratam in eandem custodiam dedisset, fore ut a multis in lautumiis[*]in lautumiis secl. Richter-Eberhard verus ille dux quaereretur. itaque hominem huic optimae tutissimaeque custodiae non audet committere, denique Syracusas totas timet, amandat[*]amendat Rp al. hominem—quo? Lilybaeum fortasse? video; tamen homines maritimos non plane reformidat. minime, iudices. Panhormum igitur? audio; quamquam Syracusis, quoniam in Syracusano captus erat, maxime, si minus supplicio adfici, at custodiri oportebat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ne Panhormum quidem. quo igitur? quo putatis[*]putastis RS ? ad homines a piratarum metu et suspicione alienissimos, a navigando rebusque maritimis remotissimos[*]a navigando reZZZmotissimos reZZZbusque maritimis suppl. s. l. p2: sine signis transp. qr , ad Centuripinos, homines maxime mediterraneos, summos aratores, qui nomen numquam timuissent maritimi praedonis, unum te praetore horruissent Apronium, terrestrem archipiratam[*]terr. hominem arch. π . et ut quivis facile perspiceret id ab isto actum esse ut ille suppositus facile et libenter se illum qui non erat esse simularet, imperat Centuripinis ut is victu[*]ut is (his pr) victu pkδ : ut ei victus RS: uti victu Halm ceterisque rebus quam liberalissime commodissimeque adhiberetur[*]haberetur πk .
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
28
interea Syracusani, homines periti et humani, qui non modo ea quae perspicua essent videre verum etiam occulta suspicari possent, habebant rationem omnes[*]omnium Ern., Eberh. cotidie piratarum qui securi ferirentur; quam multos esse oporteret, ex ipso navigio quod erat captum et ex remorum numero coniciebant. iste, quod omnis qui artifici aliquid habuerant aut formae removerat atque[*]removerat atque : om. RS abduxerat, reliquos si, ut[*]si ut edd.: sicut RSp: si sicut Halm consuetudo est, universos ad palum alligasset, clamorem populi fore suspicabatur, cum tanto plures abducti essent quam relicti; propter hanc causam cum instituisset alios alio tempore producere, tamen in tanto conventu nemo erat quin[*]quin VRp: qui non Sal. rationem numerumque haberet, et reliquos non desideraret solum sed etiam posceret et flagitaret[*]et flagitaret om. V .
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cum magnus numerus[*]maximus deesset, tum iste homo nefarius in eorum locum quos domum suam de piratis abduxerat substituere et supponere coepit civis Romanos, quos in carcerem[*]quos ceruos V antea coniecerat; quorum alios Sertorianos milites fuisse insimulabat[*]insimulat V , et ex Hispania fugientis ad Siciliam adpulsos esse dicebat, alios, qui a praedonibus[*]praetoribus RSD (corr. in mg. praedonibus D) erant capti[*]erant capti RSp: capti erant V , cum mercaturas facerent aut aliquam[*]alios quam V ob causam navigarent, sua voluntate cum piratis fuisse arguebat. itaque alii cives Romani, ne cognoscerentur, capitibus obvolutis e carcere[*]cap. obv. e carcere RSp: involutis e carc. capitibus V ad palum atque ad necem rapiebantur, alii, cum a multis civibus Romanis cognoscerentur, ab omnibus defenderentur, securi feriebantur. quorum ego[*]ego om. π de acerbissima morte crudelissimoque cruciatu dicam cum eum locum tractare coepero, et ita dicam ut, si me in ea querimonia quam sum habiturus de istius crudelitate et de civium Romanorum indignissima morte non modo vires verum etiam vita deficiat, id mihi praeclarum et iucundum putem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
haec igitur est gesta res, haec victoria praeclara[*]vict. parta s. patrata Bonnet : myoparone piratico capto dux liberatus, symphoniaci Romam missi, formosi homines et adulescentes et artifices domum abducti, in eorum locum et ad eorum numerum cives Romani hostilem in modum cruciati et necati[*]et necati pkδ : om. RS , omnis vestis ablata[*]ablata secl. Bonnet: sublata Heraeus, Eberh. , omne aurum et[*]ablatum et Halmio auctore del. Zielinski argentum ablatum et aversum.
29
at quem ad modum ipse se[*]sese induit priore actione! qui tot dies tacuisset, repente in M. Anni, hominis splendidissimi, testimonio,—cum is civem Romanum dixisset, archipiratam negasset securi esse percussum,—exsiluit conscientia sceleris et furore ex maleficiis concepto excitatus; dixit se, quod sciret sibi crimini datum iri pecuniam accepisse neque de vero archipirata sumpsisse supplicium, ideo se securi[*]se securi SDψ : esse curi R: securi pkδ non percussisse; domi esse apud sese archipiratas dixit duos.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
O clementiam populi Romani seu potius patientiam miram ac singularem! civem Romanum securi esse percussum M. Annius, eques Romanus, dicit, taces: archipiratam negat, fateris. fit gemitus omnium et clamor, cum tamen a praesenti supplicio tuo continuit[*]se continuit p: cont. se q populus Romanus se et repressit et salutis suae rationem iudicum severitati reservavit. quid? sciebas tibi crimini datum iri? quam ob rem sciebas, quam ob rem etiam suspicabare? inimicum habebas neminem; si haberes, tamen non ita vixeras ut metum iudici propositum habere deberes. an te, id quod fieri solet, conscientia timidum suspiciosumque faciebat? qui igitur, cum esses cum imperio, iam tum crimen et iudicium[*]iudicium et crimen p horrueris[*]horrueris G12 K: horreris RS: horreres cod. Lamb.: horrebas pkδ , cum[*]cum RS: his cum pqk: hic cum δ Nohl: nunc cum C. Schenkl tot testibus coarguare[*]coarguare Rp: arguare SDψ (iv, §104) potes de damnatione dubitare?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
verum si crimen hoc metuebas, ne quis suppositum abs te esse diceret qui pro archipirata securi feriretur, utrum tandem tibi[*]tibi om. π ad defensionem firmius fore putasti, in iudicio coactu atque efflagitatu meo producere ad ignotos tanto post eum quem archipiratam esse diceres, an recenti re, Syracusis, apud notos, inspectante Sicilia paene tota, securi ferire? vide quid intersit utrum faciendum fuerit: in illo reprehensio nulla esset[*]esset (est δ)... est πkδ: om. RSψ , hic defensio nulla est. itaque illud semper omnes[*]omnes homines RS (§16 supra) fecerunt, hoc quis ante te, quis praeter te, fecerit quaero.
piratam vivum tenuisti. quem ad finem? dum cum imperio fuisti. quam ob causam, quo exemplo, cur tam diu? cur, inquam, civibus Romanis quos piratae ceperant securi statim percussis, ipsis piratis lucis usuram tam diuturnam dedisti?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
verum esto, sit tibi[*]sit tibi p: siti R: si tibi SD illud liberum omne tempus quoad[*]quoad RSp: quod δ cum imperio fuisti: etiamne privatus, etiamne reus, etiamne paene damnatus hostium duces privata in domo retinuisti? Vnum, alterum mensem, prope annum denique domi tuae piratae a quo tempore capti sunt[*]a quo tempore capti sunt Richt. auctore del. Zielinski , quoad per me licitum[*]Acilium add. δ est, fuerunt, hoc est quoad per M'. Glabrionem licitum est, qui postulante me produci atque in carcerem condi imperavit.
30
quod est huiusce rei ius, quae consuetudo, quod exemplum? hostem acerrimum atque infestissimum populi Romani seu potius communem hostem gentium nationumque omnium quisquam omnium[*]quisquam omnium pk: om. RSψ mortalium privatus intra moenia domi suae retinere poterit?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid? si pridie[*]postridie RSψ quam a me tu coactus es confiteri civibus Romanis securi percussis praedonum ducem vivere, habitare apud te,—si, inquam, pridie domo tua profugisset, si aliquam manum contra rem[*]contra populum romanum publicam facere potuisset, quid diceres? 'apud me habitavit, mecum fuit; ego illum ad iudicium meum, quo facilius crimen inimicorum diluere possem, vivum atque incolumem reservavi.' itane vero? tu tua pericula communi periculo defendes? tu supplicia quae debentur hostibus victis ad tuum, non ad rei publicae tempus conferes? populi Romani hostis privati hominis custodiis adservabitur? at etiam qui triumphant eoque diutius vivos hostium duces reservant, ut his per triumphum ductis pulcherrimum spectaculum fructumque victoriae populus Romanus percipere possit, tamen cum de foro in Capitolium currus flectere incipiunt illos duci in carcerem iubent, idemque dies et victoribus imperi et victis vitae finem facit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
et nunc[*]et nunc (non q) cuiquam dubium π cuiquam credo esse dubium quin tu id commissurus non fueris,—praesertim cum statuisses, ut ais, tibi causam esse dicendam,—ut ille archipirata non potius securi feriretur quam, quod erat ante oculos positum, tuo periculo viveret! si enim esset mortuus, tu, qui crimen ais te metuisse, quaero, cui probares? cum [*]ab δ constaret istum Syracusis nullo visum esse archipiratam, ab omnibus desideratum, cum dubitaret nemo quin abs te pecunia liberatus esset, cum vulgo loquerentur suppositum in eius locum quem pro illo probare velles, cum tu te fassus esses id crimen tanto ante metuisse: si eum diceres esse mortuum, quis te audiret?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nunc cum vivum nescio quem istum producis, tamen te derideri vides. quid? si aufugisset, si vincla rupisset ita ut Nico[*]Nico ed. Cratandr.: in co codd. , ille nobilissimus pirata, fecit, quem P. Servilius qua felicitate ceperat eadem recuperavit, quid diceres? verum hoc erat: si ille semel verus pirata securi percussus esset, pecuniam illam non haberes; si hic falsus esset mortuus aut profugisset, non esset difficile alium in suppositi locum supponere. plura dixi quam volui de illo archipirata, et tamen ea quae certissima sunt huius criminis argumenta praetermisi. volo enim esse[*]enim esse SD al.: esse enim Rp, sed hic cum signo transp. (iv, §108) totum mihi[*]totum mihi RSD: mihi totum pqk: (enim mihi totum esse s. enim totum esse mihi δ) crimen hoc integrum: est certus locus, certa lex, certum tribunal quo hoc reservetur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
31
hac tanta praeda auctus, mancipiis argento veste locupletatus, nihilo diligentior ad classem ornandam milites revocandos alendosque esse coepit, cum ea res non solum provinciae saluti verum etiam ipsi[*]ipsi om. V praedae posset esse. nam aestate summa, quo tempore ceteri praetores obire provinciam et concursare consuerunt aut etiam in tanto praedonum[*]tot praed. V (§62 supra) metu et periculo ipsi navigare, eo tempore ad luxuriem[*]luxuriem RSD: -am libidinesque suas domo sua regia—quae regis Hieronis fuit, qua praetores uti solent[*]quae... solent del. Ern. et edd. recc.: iv, §118—contentus non fuit; tabernacula, quem ad modum consuerat temporibus aestivis, quod antea[*]antea iam pkδ demonstravi, carbaseis intenta velis conlocari iussit in[*]in (ante Insula) om. RS litore, quod est litus in Insula Syracusis post Arethusae fontem propter ipsum introitum atque ostium portus amoeno sane et ab arbitris remoto loco.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hic dies aestivos[*]aestivos iam continuos V, prob. Luterbacher (§§94, 137 infra): aestivos LX praetor populi Romani[*]praetor p. r. : PRO PR. V: PR. R: ċprċ SD: pop. Rom. praetor Klotz (iv, §146; v, §136), custos defensorque provinciae, sic vixit ut muliebria cotidie convivia essent, vir accumberet[*]accubaret V nemo praeter ipsum et praetextatum filium—etsi[*]etsi RS: tametsi Vpkδ (§37 supra) recte sine exceptione dixeram[*]dixerim H. Richards virum, cum isti essent, neminem fuisse. non numquam etiam libertus[*]libertus etiam k Timarchides adhibebatur, mulieres autem nuptae nobiles praeter unam mimi Isidori filiam, quam iste propter amorem ab Rhodio tibicine abduxerat. erat [*]Erat (post abduxerat) suppl. Schuetz: Pipa RS rell.: et Pipa V: in his erat Pipa Richter Pipa quaedam, uxor Aeschrionis Syracusani, de qua muliere plurimi versus qui in istius cupiditatem[*]cupiditate codd. praeter Lg. 42 facti sunt tota Sicilia percelebrantur[*]de qua... percelebr. secl. Bake ;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
erat nice, facie eximia, ut praedicatur, uxor Cleomeni[*]Cleomenis Vδ, fort. recte (§§101, 112, 122) Syracusani. hanc vir[*]Cleomenes vir RS rell.: vir Cleomenes V: Cleomenes secl. Kays., ego delevi amabat, verum tamen huius libidini adversari nec poterat nec audebat, et simul ab isto donis beneficiisque multis devinciebatur. illo autem tempore iste, tametsi ea est hominis impudentia quam nostis, ipse tamen cum vir esset Syracusis, uxorem eius parum poterat animo soluto ac libero tot in acta dies secum habere. itaque excogitat rem singularem; navis quibus legatus praefuerat Cleomeni tradit, classi populi Romani Cleomenem Syracusanum praeesse iubet atque imperare. hoc eo facit ut ille non solum abesset a domo dum[*]dum V: tum dum RS: tum cum p, tunc cum δ navigaret, sed etiam libenter cum magno honore beneficioque abesset, ipse autem remoto atque ablegato[*]ablegato Vpkδ : abalienato RSψ viro non liberius quam antea—quis enim umquam istius libidini obstitit?—sed paulo solutiore animo tamen[*]animo tamen Vp: tamen animo R et pler. secum illam haberet, si non tamquam virum sed[*]set RS: at Vpδ (ii, i, §94) tamquam aemulum removisset.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
32
accipit[*]Accepit V navis sociorum atque amicorum Cleomenes Syracusanus. quid primum aut accusem aut querar? Siculone homini legati, quaestoris, praetoris denique potestatem, honorem, auctoritatem dari? si te impediebat ista conviviorum mulierumque occupatio, ubi quaestores, ubi legati, ubi ternis denariis aestimatum frumentum, ubi muli, ubi tabernacula, ubi tot tantaque ornamenta magistratibus et legatis a senatu populoque Romano permissa et data[*]ubi ternis... et data secl. aut del. Eberh., Nohl, Schmalz , denique ubi praefecti, ubi tribuni tui? si civis Romanus dignus isto negotio nemo fuit, quid civitates quae in amicitia fideque populi Romani perpetuo manserant? ubi Segestana, ubi Centuripina civitas? quae cum officiis fide vetustate, tum etiam cognatione populi Romani nomen[*]P. R. nomen Vpδ : P. R. RSD attingunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
O di immortales! quid? si harum ipsarum civitatum militibus, navibus, nauarchis Syracusanus Cleomenes iussus est imperare, non omnis honos ab isto dignitatis, aequitatis, officique sublatus est? ecquod in Sicilia bellum gessimus quin Centuripinis sociis, Syracusanis hostibus uteremur? atque haec ego ad[*]haec ego ad RS: ego haec ad V: haec omnia ad pk memoriam vetustatis, non ad contumeliam civitatis referri volo. itaque ille vir clarissimus summusque imperator, M. Marcellus, cuius virtute captae, misericordia conservatae sunt Syracusae, habitare in ea parte urbis quae in Insula[*]in insula Vp al.: insula RS (§80 supra) est Syracusanum[*]Syracusanum Vpkδ : - anorum RSψ neminem voluit; hodie, inquam, Syracusanum in ea parte habitare non licet; est enim locus quem vel pauci possent[*]possent VRS: possunt p: possint Ern. edd. (§139 infra) defendere. committere igitur eum non fidelissimis hominibus noluit, simul quod ab illa parte urbis navibus aditus ex alto est; quam ob rem qui nostros exercitus saepe excluserant, iis claustra loci committenda non existimavit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
vide quid intersit inter tuam libidinem maiorumque auctoritatem, inter amorem furoremque tuum et illorum consilium atque prudentiam. illi aditum litoris Syracusanis ademerunt, tu imperium maritimum concessisti; illi habitare in eo loco Syracusanum, qua naves accedere possent, noluerunt, tu classi et navibus Syracusanum praeesse voluisti; quibus illi urbis suae partem ademerunt, iis tu nostri imperi partem dedisti, et quorum sociorum opera Syracusani nobis dicto audientes sunt, eos Syracusano dicto audientis esse iussisti.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
33
egreditur in Centuripina quadriremi Cleomenes e portu; sequitur Segestana navis, Tyndaritana, Herbitensis, Heracliensis, Apolloniensis, Haluntina, praeclara classis in speciem[*]in speciem : in specie RSDp: specie al. (fort. ad speciem; i, §58), sed inops et infirma propter dimissionem propugnatorum atque remigum. tam diu in imperio suo classem iste praetor diligens vidit quam diu convivium eius flagitiosissimum praetervecta est; ipse autem, qui visus multis diebus non esset, tum se tamen in conspectum nautis paulisper dedit. stetit soleatus praetor populi Romani cum pallio purpureo tunicaque talari muliercula nixus in litore. iam hoc istum[*]hoc ipso vestitu Siculi civesque Romani permulti saepe viderant[*]viderant Benedict, edd. recc.: viderunt codd. (Zielinski, pp. 197-8).
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
posteaquam paulum provecta classis est et Pachynum quinto die denique adpulsa, nautae coacti fame radices palmarum agrestium, quarum erat in illis locis, sicuti in magna parte Siciliae, multitudo, colligebant et iis miseri perditique alebantur; Cleomenes autem, qui alterum se Verrem cum luxurie ac[*]ac Rq: atque nequitia tum etiam imperio[*]cum imperio, tum etiam luxurie ac nequitia Zielinski: luxurie Madv.: luxuriae R: luxuria SDδ putaret, similiter totos dies in litore tabernaculo posito perpotabat.
34
ecce autem repente ebrio Cleomene esurientibus ceteris nuntiatur piratarum esse navis in portu Odysseae; nam ita is locus nominatur; nostra autem classis erat in portu Pachyni. Cleomenes autem, quod erat terrestre praesidium non re sed nomine, speravit iis militibus quos ex eo loco deduxisset explere se numerum nautarum et remigum posse. reperta est eadem istius hominis avarissimi ratio in praesidiis quae in classibus; nam erant perpauci reliqui, ceteri dimissi.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
princeps Cleomenes in quadriremi Centuripina malum erigi, vela fieri, praecidi ancoras imperavit, et simul ut se ceteri sequerentur signum dari iussit. haec Centuripina navis erat incredibili celeritate velis; nam scire isto praetore nemo poterat quid quaeque navis remis facere posset; etsi in hac quadriremi propter honorem et gratiam Cleomenis minime multi remiges et milites deerant. evolarat iam e conspectu fere fugiens quadriremis, cum etiam tum ceterae naves uno in loco moliebantur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
erat animus in reliquis; quamquam erant pauci, quoquo modo res se[*]res se RS: res sese q: sese res habebat, pugnare tamen se velle clamabant, et quod reliquum vitae viriumque fames fecerat id ferro potissimum reddere volebant. quodsi Cleomenes non[*]Quodsi Cleom. non pq: Quod Cleom. non R et pr. S: quod Cleom. nisi corr. SDδ : quod nisi Cleom. λ tanto ante fugisset, aliqua tamen ad resistendum ratio fuisset. erat enim sola illa navis constrata et ita magna ut propugnaculo ceteris posset esse, quae si in praedonum pugna versaretur, urbis instar[*]turris instar K. Busche habere inter illos piraticos myoparones videretur; sed tum inopes, relicti ab duce praefectoque classis, eundem necessario cursum tenere coeperunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Helorum[*]Helorum Augustinus: Pelorum codd. versus, ut ipse Cleomenes, ita ceteri navigabant, neque ii tam praedonum impetum fugiebant quam imperatorem sequebantur. tum ut quisque in fuga postremus, ita in periculo princeps erat; postremam enim quamque navem piratae primam adoriebantur. ita prima Haluntinorum navis capitur, cui praeerat Haluntinus homo nobilis[*]nobilis RS: nobilissimus pqk , phylarchus, quem ab illis praedonibus Locrenses postea publice redemerunt; ex quo vos priore actione iurato rem omnem causamque cognostis. deinde Apolloniensis navis capitur, et eius praefectus Anthropinus occiditur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
35
haec dum aguntur, interea Cleomenes iam ad Helori litus pervenerat; iam sese in terram e navi eiecerat quadrirememque fluctuantem in salo reliquerat. reliqui praefecti navium, cum in terram imperator exisset, cum ipsi neque repugnare neque mari effugere ullo modo possent, adpulsis ad Helorum navibus Cleomenem persecuti sunt. tum praedonum dux Heracleo, repente praeter spem non sua virtute sed istius avaritia nequitiaque victor, classem pulcherrimam populi Romani in litus expulsam et eiectam, cum primum invesperasceret[*]advesp. δ , inflammari incendique iussit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
O tempus miserum atque acerbum provinciae Siciliae! casum illum multis innocentibus calamitosum atque funestum! o istius nequitiam ac turpitudinem singularem! Vna atque eadem nox erat qua praetor amoris turpissimi flamma, classis populi Romani praedonum incendio conflagrabat. adfertur nocte intempesta gravis huiusce[*]huiusce cladis (om. gravis) Iul. Severianus mali nuntius Syracusas; curritur ad praetorium, quo istum ex illo praeclaro convivio reduxerant paulo ante mulieres cum cantu atque symphonia. Cleomenes, quamquam nox erat, tamen in publico esse non audet; includit se domi; neque aderat uxor, quae consolari hominem in malis posset.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
huius autem praeclari imperatoris ita erat severa domi disciplina ut in re tanta et tam gravi nuntio nemo admitteretur, nemo esset qui auderet aut dormientem excitare aut interpellare vigilantem. iam vero re ab omnibus cognita concursabat urbe tota maxima multitudo. non enim, sicut erat antea semper[*]antea semper Halm, edd.: anper R1: nuper R2Sψ : antea δ. Habent pq sicut antea cons. erat (Cl. Rev. xviii. 212) consuetudo, praedonum adventum significabat ignis e specula sublatus aut tumulo, sed flamma ex ipso incendio navium et calamitatem acceptam et periculum reliquum nuntiabat.
36
cum praetor quaereretur et constaret neminem ei nuntiasse, fit ad domum eius cum clamore concursus atque impetus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
tum iste excitatus[*]excitatus exit audit rem omnem ex Timarchide, sagum sumit,—lucebat iam fere,— procedit in medium vini somni stupri plenus. excipitur [*]excipit Vpδ ab omnibus eius modi clamore[*]clamorem VpR1δ (excipit... clamores k) ut ei Lampsaceni periculi similitudo versaretur ante oculos; hoc etiam maius hoc[*]maius hoc Vpδ : maius RSψ videbatur, quod in odio simili multitudo hominum haec erat maxima. tum istius acta commemorabatur[*]commemorabatur Hotoman: -antur codd. , tum flagitiosa illa convivia, tum appellabantur a multitudine mulieres nominatim, tum quaerebant ex isto palam tot dies continuos per quos numquam visus esset ubi fuisset, quid egisset, tum imperator ab isto praepositus Cleomenes flagitabatur, neque quicquam propius est factum quam ut illud Vticense exemplum de Hadriano transferretur Syracusas, ut duo sepulchra duorum praetorum improborum duabus in provinciis constituerentur. verum habita est a multitudine ratio temporis, habita tumultus[*]est tumultus (Am. J. Ph. xxvi. 430), habita etiam dignitatis existimationisque communis, quod is est[*]esset RSψ conventus Syracusis civium Romanorum ut non modo illa provincia, verum etiam hac[*]etiam hac Vpδ : hac etiam RSD: etiam? re publica dignissimus existimetur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
confirmant ipsi se, cum hic etiam tum semisomnus stuperet[*]stuperet RS rell.: stupri plenus stuperet V (l. 14 supra), arma capiunt, totum forum atque Insulam, quae est urbis magna pars, complent.
Vnam illam noctem solam praedones ad Helorum[*]Pelorum codd. commorati, cum fumantis etiam nostras navis reliquissent, accedere incipiunt Syracusas[*]Syracusas RSψ : ad Syr. Vpδ ; qui[*]qui om. π videlicet saepe audissent nihil esse pulchrius quam Syracusarum moenia ac portus, statuerant se, si ea Verre praetore non vidissent, numquam esse visuros.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
37
ac primo ad[*]ad om. V illa aestiva praetoris accedunt, ipsam illam ad partem litoris ubi iste per eos dies tabernaculis positis castra luxuriae conlocarat. quem posteaquam inanem locum offenderunt et praetorem commosse[*]commosse RSp: commovisse ex eo loco castra senserunt, statim sine ullo metu in ipsum portum penetrare coeperunt. cum in portum dico, iudices,— explanandum est enim diligentius eorum causa qui locum ignorant,—in urbem dico atque in urbis intimam partem venisse piratas; non enim portu illud oppidum clauditur, sed urbe portus ipse cingitur et continetur, ut non adluantur[*]adluantur Vp: abluantur RSψ mari moenia extrema, sed ipse influat in urbis sinum portus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hic te praetore Heracleo pirata cum quattuor myoparonibus parvis[*]parvis myop. V ad arbitrium suum navigavit. pro di immortales! piraticus myoparo[*]myoparo Vpδ : myoparon, muoparon RSψ , cum imperi[*]imperii RSp: imp. V (imperatoris, Klotz, Nohl): imperium δ populi Romani nomen ac fasces essent Syracusis, usque ad forum Syracusanorum[*]Syracusanorum RSψ (§§84, 140): Syracusanum V: om. pδ et ad omnis crepidines urbis accessit, quo neque Carthaginiensium gloriosissimae classes, cum mari plurimum poterant, multis bellis saepe conatae umquam aspirare potuerunt[*]potuerant π , neque populi Romani invicta ante te praetorem gloria illa navalis umquam tot Punicis Siciliensibusque bellis penetrare potuit; qui locus eius modi est ut ante Syracusani in moenibus suis, in urbe, in foro hostem armatum ac victorem quam in portu ullam hostium navem viderint[*]viderent .
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hic, te praetore, praedonum naviculae pervagatae sunt quo Atheniensium classis sola post hominum memoriam trecentis navibus[*]trecentis navibus del. Zielinski vi ac multitudine invasit; quae in eo ipso portu loci ipsius portusque[*]portusque RSp: om. V: secl. Halm, Muell. natura victa atque superata est. hic primum opes illius civitatis comminutae depressaeque sunt: in hoc portu Atheniensium nobilitatis, imperi, gloriae naufragium factum existimatur.
38
Eone pirata penetravit quo simul atque adisset non modo a latere sed etiam a tergo magnam partem urbis relinqueret? Insulam totam praetervectus est, quae est urbs Syracusis suo nomine ac moenibus, quo in loco maiores, ut ante dixi, Syracusanum habitare vetuerunt, quod, qui illam partem urbis tenerent, in eorum potestatem[*]potestatem VR al.: potestate pδ, fort. recte portum futurum intellegebant.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
at quem ad modum est pervagatus! radices palmarum agrestium, quas in nostris navibus invenerant, iactabant[*]invenerat iaciebat Vpδ , ut omnes istius improbitatem et[*]et om. π calamitatem Siciliae possent cognoscere. Siculosne milites, aratorumne liberos, quorum patres tantum labore suo frumenti exarabant ut populo Romano totique Italiae suppeditare possent, eosne in insula Cereris natos, ubi primum fruges inventae esse dicuntur, eo cibo esse usos a quo maiores eorum ceteros quoque frugibus inventis removerunt! te praetore Siculi milites palmarum stirpibus, piratae Siculo frumento alebantur!
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
O spectaculum miserum atque acerbum! ludibrio esse urbis gloriam, populi Romani nomen, omnium[*]omnium addidi, tot Zielinski, tantum Muell., nostrorum K. Busche: hominum honestissimorum Eberh. (§107) hominum conventum atque multitudinem piratico myoparoni! in portu Syracusano de classe populi Romani triumphum agere piratam, cum praetoris inertissimi nequissimique oculos praedonum remi respergerent!
posteaquam e portu piratae non metu aliquo adfecti sed satietate exierunt, tum coeperunt quaerere homines causam illius tantae calamitatis. dicere omnes et palam disputare minime esse mirandum si remigibus militibusque dimissis, reliquis egestate et fame perditis, praetore tot dies cum mulierculis perpotante, tanta ignominia et calamitas esset accepta.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
haec autem istius vituperatio atque infamia confirmabatur eorum sermone qui a suis civitatibus illis navibus praepositi fuerant. qui ex illo numero reliqui Syracusas classe amissa refugerant dicebant quot[*]quot Lamb.: quod RS, quos ex sua quisque nave[*]nave RS: navi (§102) missos sciret esse. res erat clara, neque solum argumentis sed etiam certis testibus istius audacia tenebatur.
39
homo certior fit agi nihil in foro et[*]et in p conventu toto[*]toto RSp: tota die nisi hoc, quaeri ex[*]esset δ nauarchis quem ad modum classis sit amissa; illos respondere et docere unum quemque, missione remigum, fame reliquorum, Cleomenis timore et fuga. quod posteaquam iste cognovit, hanc rationem habere coepit. causam sibi dicendam esse statuerat iam antequam hoc usu venit, ita ut ipsum priore actione dicere audistis. videbat [*]vidistis RS illis[*]illis p: ille is R: ille his (hiis) SDψ nauarchis testibus tantum hoc crimen sustinere se nullo modo posse. consilium capit primo stultum, verum tamen clemens.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nauarchos ad se vocari iubet; veniunt. accusat eos quod eius modi de se[*]se om. R1p1: sermones de se sermones habuerint; rogat ut in sua[*]rogat ut id facere desistant et in sua quisque dicat navi se tantum habuisse nautarum quantum oportuerit, neque quemquam esse dimissum. illi enim vero se ostendunt quod vellet esse facturos. iste non procrastinat, advocat amicos statim; quaerit ex iis[*]iis δ: his RS et suppl. p: illis Stephanus singillatim quot quisque nautas habuerit. respondet [*]respondet SDψ : respondit (corr. R ex respondis) Rpkδ (ii, §98) unus quisque ut erat praeceptum. iste in tabulas refert; obsignat signis amicorum providens homo, ut contra hoc crimen, si quando opus esset, hac videlicet testificatione uteretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
derisum esse credo hominem amentem a suis consiliariis et admonitum hasce ei tabulas nihil profuturas, etiam plus ex nimia praetoris diligentia suspicionis in eo crimine futurum. iam iste erat hac stultitia multis in rebus usus ut publice quoque quae vellet in litteris[*]litteris πδ (i, §57; iv, §31): litteras R rell. civitatum tolli et[*]tolli et RS: secl. Zumpt, Muell.: et tolli et δ referri iuberet; quae omnia nunc intellegit sibi nihil prodesse, posteaquam certis litteris testibus auctoritatibusque[*]auctoribusque R convincitur.
40
Vbi hoc videt, illorum confessionem, testificationem suam, tabellas sibi nullo adiumento futuras, init consilium non improbi praetoris,—nam id quidem esset ferendum,—sed importuni atque amentis tyranni: statuit, si hoc crimen extenuari vellet,—nam omnino tolli posse non arbitrabatur,—nauarchos omnis, testis sui sceleris, vita esse privandos.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
occurrebat illa ratio: 'quid Cleomene[*]Cleomene RS: Cleomeni : de Cleomene G3 fiet? poterone animum advertere in eos quos dicto audientis esse iussi, missum facere eum cui potestatem imperiumque permisi? poterone eos adficere supplicio qui Cleomenen[*]Cleomenen R: -em S rell. (l. 1 infra -en R: -em VS rell.) secuti sunt, ignoscere Cleomeni qui secum fugere et se consequi iussit? poterone esse in eos vehemens qui navis non modo inanis habuerunt sed etiam apertas, in eum dissolutus qui solus habuerit constratam navem et minus exinanitam? pereat Cleomenes una!' Vbi fides, ubi exsecrationes, ubi dexterae complexusque, ubi illud contubernium muliebris militiae in illo delicatissimo litore? fieri nullo modo poterat quin Cleomeni parceretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
vocat Cleomenen, dicit ei se statuisse animadvertere[*]animadvertere Vπk: animum adverti RS: animum advertere Z (ut codd. supra l. 20: cf. iv, §28) in omnis nauarchos; ita sui periculi rationes ferre ac postulare. 'tibi uni parcam et potius istius culpae crimen vituperationemque inconstantiae suscipiam quam aut[*]quam aut Vpkδ : quam ut R: quam SDψ in te sim crudelis aut tot tam gravis testis vivos incolumisque esse patiar.' agit gratias Cleomenes, adprobat consilium, dicit ita fieri oportere, admonet tamen illud, quod[*]id quod V (i, §III) istum fugerat, in Phalacrum, Centuripinum nauarchum, non posse animadverti, propterea quod secum una fuisset in Centuripina quadriremi. quid ergo? iste homo ex eius modi civitate, adulescens nobilissimus, testis relinquetur? 'in praesentia,' inquit Cleomenes, 'quoniam ita necesse est; sed post aliquid videbimus ne iste nobis obstare possit.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
41
haec posteaquam acta et constituta sunt, procedit iste repente e praetorio inflammatus scelere furore crudelitate; in forum venit, nauarchos vocari[*]ad se vocari V iubet. qui nihil metuerent, nihil suspicarentur, statim accurrunt. iste hominibus miseris innocentibus inici catenas imperat. implorare illi fidem praetoris, et quare id faceret rogare. tum [*]tum VRSp: tunc δ iste hoc causae dicit, quod classem praedonibus prodidissent. fit clamor et[*]et om. RS admiratio[*]admurmuratio V (Meusel, p. 33) populi tantam esse in homine impudentiam atque audaciam ut aut aliis causam calamitatis attribueret quae omnis propter avaritiam ipsius accidisset, aut, cum ipse praedonum socius arbitraretur[*]arbitraretur RSψ : putaretur Vπδ , aliis proditionis crimen inferret; deinde hoc quinto decimo die crimen esse natum postquam classis esset amissa.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cum haec ita[*]ita om. Vδ fierent, quaerebatur ubi esset Cleomenes, non quo illum[*]illum om. SD ipsum, cuicuimodi[*]cuicuimodi Cledonius Gr. Lat. v, p. 52, et Pompeius ibid. p. 207 (Sext. Rosc. §95, Cael. §24): cuimodi R: cuimodi S: cuicuiusmodi Vp: cuiusmodi s. eiusmodi δ est[*]esset , quisquam supplicio propter illud incommodum dignum putaret; nam quid Cleomenes facere potuit?—non enim possum quemquam insimulare falso— quid, inquam, magno opere[*]magno opere Rp: magnopere S (iv, §1) potuit Cleomenes facere istius avaritia navibus exinanitis? atque eum vident sedere ad latus praetoris et ad aurem familiariter, ut solitus erat, insusurrare. tum vero omnibus indignissimum visum est homines honestissimos, electos e suis[*]ex suis civitatibus, in ferrum atque in vincla coniectos, Cleomenem propter flagitiorum ac turpitudinum societatem familiarissimum esse praetori.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
adponitur iis[*]iis R: eis V: his SDpδ tamen accusator Naevius Turpio quidam, qui C. Sacerdote praetore iniuriarum damnatus est, homo bene adpositus ad istius audaciam, quem iste in decumis, in rebus capitalibus, in omni calumnia praecursorem habere solebat et emissarium.
42
veniunt Syracusas parentes propinquique miserorum adulescentium hoc repentino calamitatis suae commoti nuntio[*]commoti nuntio Vpδ (Zielinski, p. 198): nuntio commoti RSψ ; vinctos aspiciunt catenis[*]catenis aspiciunt Vk liberos suos, cum istius avaritiae poenam collo et cervicibus suis sustinerent; adsunt, defendunt, proclamant, fidem tuam, quae nusquam erat neque umquam fuerat, implorant. pater aderat Dexo Tyndaritanus, homo nobilissimus, hospes tuus. cuius tu domi fueras, quem hospitem appellaras, eum[*]hospes tuus. Cuius... appellaras, eum Rau, Richter, Muell., Zielinski: hosp. tuuus, cuius... appellaras. Eum vulg. cum illa auctoritate[*]eum quoniam R: eum qm SD (in mg. quem) auctoritate et aetate Lamb., Nohl: illa auct. hominem Kays.: illa aetate Eberh.: auctoritate secl. Madv. miseria[*]miseria VRS: ac miseria p, et mis. δ videres perditum[*]praeditum codd. , non te eius lacrimae, non senectus, non hospiti ius atque nomen a scelere[*]ab scelere V aliquam ad partem humanitatis revocare potuit?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed quid ego hospiti iura in hac immani belua commemoro? qui Sthenium Thermitanum, hospitem suum, cuius domum per hospitium exhausit et exinanivit, absentem in reos rettulerit, causa indicta[*]indicta causa V capite damnarit, ab eo nunc hospitiorum iura atque officia quaeramus? cum homine enim[*]enim seclusi (§§127, 143 infra): hominene Eberh., edd. recc. crudeli nobis res est an cum fera atque immani belua? te patris lacrimae[*]lacr. patris de innocentis fili periculo non movebant; cum patrem domi reliquisses, filium tecum haberes, te neque praesens filius de liberum caritate neque absens pater de indulgentia patria commonebat?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
catenas habebat hospes tuus Aristeus, Dexonis filius. quid ita? 'prodiderat classem.' quod ob praemium? 'deseruerat [*]deseruerat exercitum .' quid Cleomenes? 'ignavus fuerat.' at eum tu ob virtutem corona ante donaras. 'dimiserat nautas.' at ab omnibus tu mercedem missionis acceperas[*]at ab π: ab RS: ut.... acciperes δ . alter parens ex altera parte erat Herbitensis Eubulida, homo domi suae clarus et nobilis; qui quia Cleomenem in defendendo filio laeserat, nudus paene est destitutus. quid erat autem quod quisquam diceret aut defenderet? 'Cleomenem nominare non licet.' at causa cogit. 'moriere, si appellaris'; numquam enim iste cuiquam est mediocriter minatus. at remiges non erant. 'praetorem tu accuses[*]se accuses RS: tu accusas pr ? frange cervices.' si neque praetorem neque praetoris aemulum appellari[*]appellare licebit, cum in his duobus tota causa sit, quid futurum est?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
43
dicit etiam causam Heracleus[*](et 28) Heracleus Rrq: eraclius S: Heraclius pδ edd. Segestanus, homo domi suae nobilissimo loco natus. audite, ut vestra humanitas postulat, iudices; audietis enim de magnis incommodis iniuriisque sociorum. hunc scitote fuisse Heracleum in ea causa, qui propter gravem morbum oculorum tum non navigarit, et iussu eius qui potestatem habuit in commeatu Syracusis remanserit! is certe neque classem prodidit neque metu perterritus fugit neque exercitum deseruit; etenim tum[*]tum pkδ : tunc RS. Coni. Zielinski neque exercitum deseruit. At enim nautas dimisit. Accusationem audimus an tui tuorumque sceleris improbam confessionem? etenim tum esset hoc animadv. etc. esset hoc animadvertendum[*]animadvertendum RS: animadversum cum[*]cum om. RS classis Syracusis proficiscebatur. is tamen in eadem causa fuit, quasi esset in aliquo manifesto scelere deprehensus, in quem ne falsi quidem causa conferri criminis potuit[*]potest s.l. S et in mg. D .
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
fuit in illis nauarchis Heracliensis[*]eraclesis RS: Heraclensis pq quidam Furius,—nam habent illi non nulla huiusce modi Latina nomina,—homo, quam diu vixit, non domi suae solum, post mortem tota Sicilia clarus et nobilis. in quo homine tantum animi fuit non solum ut istum libere laederet,—nam id quidem, quoniam moriundum videbat, sine periculo se[*]se om. RSpq: facere se Nohl: an se sine? facere intellegebat,—verum morte proposita, cum lacrimans in carcere mater noctes diesque adsideret, defensionem causae suae scripsit; quam nunc nemo est in Sicilia quin habeat, quin legat, quin tui sceleris et crudelitatis ex illa oratione commonefiat. in qua docet quot a civitate sua nautas acceperit, quot et quanti quemque dimiserit[*]dimiseris Zielinski , quot secum habuerit; item de ceteris navibus dicit; quae cum apud te diceret, virgis oculi verberabantur. ille morte proposita facile dolorem corporis patiebatur; clamabat, id quod scriptum reliquit, facinus esse indignum plus impudicissimae mulieris apud te de Cleomenis salute[*]Post salute addidit Titler savia et sic fere edd. recc.: post mulieris Heraeus. Fort. plus os impud. mulieris (Sest. §111) quam de sua vita lacrimas matris valere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
deinde etiam illud[*]etiam illud Rp: illud etiam S al. video esse dictum quod, si recte vos populus Romanus cognovit, non falso ille de vobis iam in morte ipsa praedicavit, non posse Verrem testis interficiendo testimonium[*]testimonium scripsi (§163): nos RSD: vos G1, Madvig: ius Eberh., Zielinski, Mueller: crimina sua (Cl. Rev. xviii. 212) exstinguere; graviorem apud sapientis iudices se fore ab inferis testem quam si vivus in iudicium produceretur; tum avaritiae solum, si viveret, nunc, cum ita esset necatus, sceleris audaciae crudelitatis testem fore. iam illa praeclara: non testium modo catervas, cum tua res ageretur, sed ab[*]sed tum ab p dis manibus innocentium Poenas sceleratorumque[*]sceleratorumque pkδ (sceleratorum q) Cluent. §171: scelere quam quae RSD: scelerumque Lamb. add. Furias in tuum iudicium esse venturas; sese ideo leviorem suum casum fingere, quod iam ante aciem securium tuarum Sextique, tui carnificis, vultum et manum vidisset, cum in conventu civium Romanorum iussu tuo securi cives Romani ferirentur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ne multa, iudices, libertate[*]libertate R2SD: -em R1δ quam vos sociis dedistis, hac ille in acerbissimo supplicio miserrimae servitutis abusus est.
44
condemnat omnis de consili sententia; tamen neque iste in tanta re tot hominum T. Vettium ad se arcessit, quaestorem suum, cuius consilio uteretur, neque P. Cervium, talem virum, legatum, qui quia legatus isto praetore in Sicilia fuit primus ab isto iudex reiectus est, sed de latronum, hoc est de comitum suorum sententia condemnat omnis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hic cuncti Siculi, fidelissimi atque antiquissimi socii, plurimis adfecti beneficiis a maioribus nostris, graviter commoventur et de suis periculis fortunisque omnibus pertimescunt: indigne ferunt illam clementiam mansuetudinemque nostri imperi in tantam[*]in tantam Vpδ : tantam in RS crudelitatem inhumanitatemque esse conversam, condemnari tot homines uno tempore nullo crimine, defensionem suorum furtorum praetorem improbum ex indignissima morte innocentium[*]innocentium : -um RS quaerere. nihil addi iam videtur, iudices, ad hanc improbitatem amentiam crudelitatemque posse, et recte nihil[*]nil Zielinski, p. 178 videtur. nam si cum aliorum improbitate certet, longe omnis multumque superabit[*]superabit Vpδ : -avit RSD ;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed secum cum[*]sed secum cum scripsi: sed secum prkδ : sed cum RS: secum V (ii, §90; Cl. Rev. l. c.). Fort. secum cum; cf. Div. §53 tu dum... id agis ut ipse certat, id agit ut semper superius suum facinus novo scelere vincat. Phalacrum Centuripinum dixeram exceptum esse a Cleomene[*]Cleomenes om. V , quod in eius quadriremi Cleomenes vectus esset; tamen, quia pertimuerat adulescens, quod eandem suam causam videbat esse quam illorum qui innocentes peribant, accedit ad hominem Timarchides; a securi negat esse ei periculum, virgis ne caederetur monet ut caveat. ne multa, ipsum dicere adulescentem[*]adul. dicere Quint. ix. 2. 57 audistis se[*]se om. V ob hunc metum pecuniam Timarchidi numerasse[*]numerasse (§120) Zielinski, p. 166.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
levia sunt haec[*]sunt haec Vprkδ, Quint. viii. 4. 19: haec sunt RSψ in hoc reo. metum virgarum nauarchus, homo nobilissimus nobilissimae civitatis[*]nauarchus homo nobilissimus nobilissimae civitatis scripsi (Am. J. Phil. xxvi, p. 431): nav. nobilissimae civitatis Vprk, Quint. l. c.: nav. homo nobilissimae civ. R: nav. homo nobilis summae civ. SD (cf. iii, §56; v, §§20, 122), pretio redemit: humanum est[*]est VR: om. δ . Alius ne[*]ne Vpδ : ut RSψ (ne securi feriretur Quint. l. c.) condemnaretur pecuniam dedit: usitatum est[*]est Vpkδ, Quint.: om. RSψ . non vult[*]vult Vpδ, Quint. ix. 4. 70: volet RSψ populus Romanus obsoletis criminibus accusari Verrem, nova postulat, inaudita desiderat; non de praetore Siciliae, sed de nefario tyranno fieri iudicium arbitratur.
45
includuntur in carcerem condemnati; supplicium constituitur in illos, sumitur de miseris parentibus nauarchorum[*]navarchorum male secl. Memmius, Lamb., edd. recc. (Zielinski, p. 198); prohibentur adire ad filios, prohibentur liberis suis cibum vestitumque ferre[*]intro ferre Vpδ (ll. 4-5 infra).
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
patres hi quos videtis iacebant in limine[*]limine Rp rell., Iul. Sever.: limine ipso V , matresque miserae pernoctabant ad ostium[*]ante ostium V carceris ab extremo conspectu liberum exclusae; quae nihil aliud orabant nisi ut filiorum suorum postremum[*]postremum V: postremo RS: supremum pq: extremum δ spiritum ore[*]ore om. pk excipere liceret. aderat ianitor carceris, carnifex praetoris, mors terrorque sociorum et civium Romanorum[*]Romanorum V, Quint. viii. 4, 27, Iul. Sever.: om. RSpδ (ii. ii, §6), lictor Sextius, cui ex omni[*]omni : omnium RS: om. V gemitu doloreque certa merces comparabatur. 'Vt adeas, tantum dabis, ut cibum tibi[*]cibum tibi RSpδ : tibi cibum vestitumque V: cibum vestitumque (om. tibi) Quint. ix. 4, 7 l. 19 supra (Meusel, p. 25) intro ferre liceat, tantum.' nemo recusabat. 'quid? ut uno ictu[*]ictu om. RS al. securis adferam mortem filio tuo[*]mortem filio tuo adferam V , quid dabis? ne diu crucietur, ne saepius feriatur, ne cum sensu doloris aliquo spiritus auferatur[*]ei auferatur V ?' etiam ob hanc causam pecunia lictori dabatur[*]lictori dabatur p Zielinski (p. 198): dabatur RS, datur (om. lictori).
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
O magnum atque intolerandum[*]intolerabilem V dolorem! o gravem acerbamque fortunam! non vitam[*]non ut tam R: non ut tantum SD (corr. in mg. non vitam) liberum[*]liberorum V (etiam l. 22 supra), sed mortis celeritatem pretio redimere cogebantur parentes. atque ipsi etiam adulescentes cum Sextio suo[*]suo R: om. pδ : sua Madv.: servo Landgraf de plaga et de uno illo ictu loquebantur, idque postremum parentis suos liberi orabant, ut levandi cruciatus sui causa lictori pecunia daretur. multi et graves dolores inventi parentibus et propinquis, multi; verum tamen mors sit[*]mors sit prk: morxit R: mori SD extremum[*]extremum Eberh. (iii, §70): extremo RS: extrema . non erit. estne aliquid ultra quo crudelitas progredi possit? reperietur; nam illorum, cum erunt securi percussi ac necati, corpora feris obicientur. hoc si luctuosum est parentibus, redimant[*]parentibus redimat RSpk: parenti redimat pretio sepeliendi potestatem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Onasum Segestanum, hominem nobilem, dicere audistis se ob sepulturam Heraclei nauarchi pecuniam Timarchidi numerasse; ne hoc possis[*]ne hoc posses RS: hoc ne possis dicere, 'patres enim veniunt amissis filiis irati,' vir primarius, homo nobilissimus, dicit, neque de filio dicit. iam hoc quis tum fuit Syracusis quin audierit, quin sciat, has Timarchidi[*]has per Timarchidem pactiones sepulturae cum[*]cum del. Eberh., Zielinski vivis etiam illis esse factas? non palam cum Timarchide loquebantur, non omnes omnium propinqui adhibebantur, non palam vivorum funera locabantur? quibus omnibus rebus actis atque decisis producuntur e carcere, deligantur[*]deligantur ad palum πδ .
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
46
quis tam fuit illo tempore ferreus[*]ferreus RSψ : durus V: durus et ferreus , quis tam inhumanus praeter unum te, qui non illorum aetate nobilitate miseria commoveretur? ecquis fuit quin lacrimaret[*]lacrimaret π: lacrumarum R: lacrimaretur : lacrumarum et V , quin ita calamitatem illam putaret illorum ut fortunam tamen non alienam, periculum autem commune arbitraretur? feriuntur securi. laetaris tu in omnium gemitu et triumphas; testis avaritiae tuae gaudes esse sublatos. errabas, Verres, et vehementer errabas, cum te maculas furtorum et flagitiorum tuorum sociorum innocentium sanguine eluere[*]eluere posse Heraeus arbitrabare; praeceps amentia ferebare, qui te existimares avaritiae vulnera crudelitatis remediis posse sanare. etenim quamquam illi sunt mortui sceleris tui testes, tamen eorum propinqui neque tibi neque illis[*]neque tibi neque illis RS: neque illis neque tibi V: neque desunt p: neque tibi δ desunt, tamen ex ipso illo[*]illo ipso Vpδ numero nauarchorum aliqui vivunt et[*]et om. V adsunt, quos, ut mihi videtur, ad illorum innocentium poenas fortuna et ad hanc causam reservavit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
adestphylarchus Haluntinus, qui quia cum Cleomene non fugit, oppressus a praedonibus et captus est; cui calamitas saluti fuit, qui nisi captus a piratis esset in hunc praedonem sociorum incidisset. dicit [*]dicet is pro testimonio de missione nautarum, de fame, de Cleomenis fuga. adest Centuripinus Phalacrus in amplissima civitate amplissimo loco natus; eadem dicit, nulla in re discrepat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
per deos immortalis! quo tandem animo sedetis, iudices, aut haec quem ad modum auditis[*]auditis (audietis V?): audistis RSψ ? Vtrum ego desipio et plus quam satis est[*]est om. V doleo tanta calamitate miseriaque sociorum, an vos quoque hic[*]vos hic quoque RSψ acerbissimus innocentium cruciatus et maeror pari[*]maeror parentum K. Busche sensu doloris adficit? ego enim cum Herbitensem, cum Heracliensem securi percussum esse dico, versatur mihi ante oculos indignitas calamitatis.
47
Eorumne populorum civis, eorum agrorum alumnos, ex quibus maxima vis frumenti quotannis plebi Romanae illorum operis ac laboribus quaeritur, qui a parentibus spe nostri imperi nostraeque aequitatis suscepti educatique sunt, ad C. Verris nefariam immanitatem et ad eius funestam securem esse servatos?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cum mihi Tyndaritani illius venit in mentem, cum Segestani, tum iura simul civitatum atque officia considero. quas urbis P. Africanus etiam ornandas esse spoliis hostium arbitratus est, eas C. Verres non solum illis ornamentis sed etiam viris nobilissimis nefario scelere privavit. en quod Tyndaritani libenter praedicent: 'nos in septemdecim populis Siciliae numeramur, nos semper omnibus Punicis Siciliensibusque bellis amicitiam fidemque populi Romani secuti sumus, a nobis omnia[*]omnia Vpδ : om. RSψ populo Romano semper et belli adiumenta et pacis ornamenta ministrata[*]ministrata RSψ : administrata Vpδ iis VR: his p: is q sunt.' multum vero haec iis iura profuerunt in istius imperio ac potestate!
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
vestros quondam nautas contra Carthaginem Scipio duxit[*]adduxit V , at nunc navem contra praedones paene inanem Cleomenes ducit[*]ducit codd. praeter RS (duxit et); vobiscum Africanus hostium spolia et praemia laudis communicavit, at nunc, per Verrem[*]per me RSpδ (i.e. per urē = per Verrem, ut coni. Nettleship, Nohl); cf. iii, §200 ubi ure = Verre (J. Ph. xxx. 195): per hunc V: per praetorem populi Romani Mueller (ed. minor 1898) spoliati, nave a praedonibus[*]spoliata navi a praedonibus V (om. abducta) abducta, ipsi in hostium loco numeroque ducimini[*]ducemini : ducamini q: duceamini p . quid vero? illa Segestanorum non solum litteris tradita neque commemorata verbis, sed multis officiis illorum usurpata et comprobata cognatio quos tandem fructus huiusce necessitudinis in istius imperio tulit? nempe hoc iure fuit, iudices, ut ex sinu patriae[*]patriae RSp: patrio V: patris δ nobilissimus adulescens[*]post adulescens habent Vpδ et ex complexu matris ereptus innocens (filius δ): om. RS (ii, i, §7) istius carnifici Sextio dederetur. cui civitati maiores nostri maximos agros atque optimos concesserunt, quam immunem esse voluerunt, haec apud te cognationis fidelitatis vetustatis auctoritatis ne hoc quidem iuris obtinuit, ut unius honestissimi atque innocentissimi civis mortem ac sanguinem deprecaretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
48
quo confugient socii? quem implorabunt? qua spe denique, ut vivere velint, tenebuntur, si vos eos deseretis? ad senatumne[*]senatumne V: senatum RSψ venient[*]venient RSψ : veniant V: senatum devenient ? quid? ut de Verre supplicium sumat[*]sumant VRSp ? non est usitatum, non senatorium[*]non senatorum RS: non est senatorium V . ad populum Romanum confugient? facilis est populi causa[*]populi causa RSψ : causa pop. : causa PRV ; legem enim se sociorum causa iussisse et eius legis[*]eius legis (leges p) RSp: eius V: eis legi δ: vos eius leges q: vos ei legi Victorius: ei vos legi Iord. et edd. custodes ac vindices praeposuisse dicet. hic locus igitur est unus quo perfugiant, hic portus, haec arx[*]haec arx om. RSψ , haec ara sociorum; quo quidem nunc non ita confugiunt ut antea in suis repetundis[*]repetundis V: -endis RS rebus solebant. non argentum, non aurum[*]Non aurum non arg. Vq , non vestem, non mancipia repetunt, non ornamenta quae ex urbibus fanisque erepta sunt; metuunt homines imperiti ne iam haec populus Romanus concedat et ita velit fieri[*]velit fieri V, Halm, Zielinski (p. 198): fieri velit rell. (iii, §168). patimur enim multos iam annos et silemus, cum videamus ad paucos homines omnis[*]omnis Vp: om. RSψ omnium nationum pecunias pervenisse. quod eo magis ferre animo aequo et concedere videmur, quia nemo istorum dissimulat, nemo laborat[*]elaborat V (iii, §130; v, §§158, 188) ut obscura sua cupiditas esse videatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
in urbe nostra pulcherrima atque ornatissima quod signum, quae tabula picta est quae non ab hostibus victis capta atque deportata[*]adportata (app. p) Vpδ sit? at istorum villae sociorum fidelissimorum plurimis et pulcherrimis spoliis ornatae refertaeque sunt. Vbi pecunias exterarum nationum esse arbitramini, quae nunc omnes egent, cum Athenas, Pergamum, Cyzicum, Miletum, Chium, Samum. totam denique[*]totam denique Vpδ : totamque RSψ Asiam, Achaiam, Graeciam[*]Graeciam del. Zielinski , Siciliam tam in paucis villis inclusas esse videatis[*]videtis δ ? sed haec, ut dico, omnia iam socii vestri relinquunt et neglegunt, iudices. ne [*]ne enim V (contra RSpδ ) publice a populo Romano spoliarentur officiis[*]officio V ac fide providerunt; paucorum cupiditati tum, cum obsistere non poterant, tamen sufficere aliquo modo poterant; nunc vero iam adempta est non modo resistendi verum etiam suppeditandi facultas. itaque res suas neglegunt; pecunias, quo nomine iudicium hoc appellatur, non repetunt, relinquunt; hoc iam ornatu ad vos confugiunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
aspicite, aspicite[*]aspicite semel Vpδ , iudices, squalorem sordisque sociorum!
49
Sthenius hic Thermitanus cum hoc capillo atque veste, domo[*]domo VSpδ : domu R (Phil. 2, 45) sua tota expilata, mentionem tuorum furtorum non facit; sese ipsum abs te[*]a te V repetit, nihil amplius; totum enim tua libidine et scelere ex sua patria, in qua multis virtutibus ac beneficiis princeps fuit, sustulisti. Dexo hic, quem videtis, non quae publice Tyndaride, non quae privatim sibi eripuisti, sed unicum miser abs te filium optimum atque innocentissimum flagitat; non ex litibus aestimatis tuis pecuniam domum, sed ex tua calamitate cineri atque ossibus fili sui solacium vult aliquod reportare. hic tam grandis natu Eubulida hoc tantum exacta aetate laboris itinerisque suscepit, non ut aliquid de suis bonis recuperaret, sed ut, quibus oculis cruentas cervices fili sui viderat, isdem te[*]isdem (iisdem) te Vpδ : iste RS condemnatum videret.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
si per[*]sibi ċprċ RS: an si sibi per? L. Metellum licitum esset, iudices, matres illorum miserorum sororesque[*]sororesque RS: sorores uxoresque V: uxores sororesque δ veniebant; quarum una, cum ego ad Heracleam noctu accederem, cum omnibus matronis eius civitatis et cum multis facibus mihi obviam venit, et ita,—me suam salutem appellans, te suum carnificem nominans, fili nomen implorans, —mihi ad pedes misera iacuit quasi ego eius[*]eius om. V excitare ab inferis filium possem. faciebant hoc itidem[*]itidem RSψ : idem Vpδ ceteris in civitatibus grandes natu matres et item parvi liberi miserorum; quorum utrumque[*]utrumque VRS: utrorumque aetas laborem et industriam meam, fidem et misericordiam vestram requirebat[*]requirebat V: -ant RSpδ .
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
itaque ad me, iudices, hanc querimoniam praeter ceteras Sicilia detulit; lacrimis ego huc, non gloria inductus accessi, ne falsa damnatio, ne carcer, ne catenae, ne verbera, ne secures, ne cruciatus sociorum, ne sanguis innocentium, ne denique etiam exsanguia[*]exangula V: exsanguium Rpkδ (prob. Nohl): exangium S corpora mortuorum, ne maeror parentum ac propinquorum magistratibus nostris quaestui posset[*]possit Bake esse. hunc ego si metum Siciliae damnatione istius per vestram fidem et veritatem[*]veritatem V (i, §3): severitatem RS (i, §43): virtutem deiecero, iudices, satis officio meo, satis illorum voluntati qui a me hoc petiverunt factum esse arbitrabor.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
50
quapropter si quem forte inveneris qui hoc navale crimen conetur defendere, is ita defendat ut[*]ut suppl. Hotom. illa communia quae ad causam nihil pertinent praetermittat, me culpae fortunam[*]culpae fortunam V: culpam fortunae RSpδ adsignare, calamitatem crimini dare, me amissionem classis obicere, cum multi viri fortes in communi incertoque periculo belli et terra et mari saepe offenderint. nullam tibi[*]tibi om. π obicio fortunam, nihil est quod ceterorum res minus commode gestas proferas, nihil est quod multorum naufragia fortunae colligas. ego navis inanis fuisse dico, remiges nautasque dimissos, reliquos stirpibus vixisse palmarum; praefuisse classi populi Romani Siculum, perpetuo sociis atque amicis Syracusanum; te illo tempore ipso superioribusque diebus omnibus in litore cum mulierculis perpotasse dico; harum rerum omnium auctores testisque produco.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
num tibi insultare in calamitate, num intercludere perfugia Martem quodsi illorum fortunae, num casus bellicos exprobrare aut obicere videor? tametsi solent ii[*]ii V: hii RS: hi p fortunam sibi obici nolle qui se fortunae commiserunt, qui in eius periculis sunt ac varietate versati. istius quidem calamitatis tuae fortuna particeps non fuit. homines enim in proeliis, non in conviviis belli fortunam periclitari solent; in illa autem calamitate non fuisse communem, sed venerem possumus dicere. fortunam tibi[*]tibi om. V obici non oportet, cur tu fortunae innocentium veniam ac locum non dedisti?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
etiam illud praecidas licet, te, quod[*]te quod Vpq: quod δ: his quod R, his quod S, his quod D, quod hiis Z. An quod de his? supplicium more maiorum sumpseris securique percusseris, idcirco a me in crimen et in invidiam[*]in invidiam V: in om. RSpδ (§107 supra) vocari. non in supplicio crimen meum vertitur[*]vertetur RSψ ; non ego nego securi[*]non ego nego securi V (securi nego ): non ego quemquam ex re militari mance RS quemquam feriri debere[*]debere δ: oportere V , non ego metum ex re militari, non severitatem imperi, non poenam flagiti tolli dico oportere; fateor non modo in socios sed etiam in civis militesque nostros persaepe esse severe ac vehementer vindicatum.
51
quare haec quoque praetermittas licet. ego culpam non in nauarchis sed in te fuisse demonstro, te pretio remiges militesque dimisisse arguo. hoc nauarchi reliqui dicunt, hoc Netinorum foederata civitas publice dicit, hoc Amestratini, hoc Herbitenses[*]hoc Herb., hoc Amestr. , hoc Hennenses[*]hoc Hennenses om. RS , Agyrinenses, Tyndaritani publice[*]Tynd. Locrenses dicunt, tuus denique testis, tuus imperator, tuus aemulus, tuus hospes Cleomenes hoc dicit, sese in terram esse egressum ut Pachyno e terrestri praesidio milites colligeret, quos in navibus conlocaret; quod certe non fecisset si suum numerum naves haberent; ea est enim ratio instructarum ornatarumque[*]ornatarumque om. V navium ut non modo plures sed ne singuli quidem possint[*]possent RSπδ (§84 supra) accedere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
dico practerea illos ipsos reliquos nautas fame atque inopia rerum omnium confectos fuisse ae perditos; dico aut omnis extra culpam fuisse, aut, si uni attribuenda culpa sit, in eo maximam fuisse qui optimam navem, plurimos nautas haberet, summum imperium obtineret, aut, si omnes in culpa fuerint, non oportuisse Cleomenen[*]Cleomenen VR: -em S constitui spectatorem illorum mortis atque cruciatus; dico etiam in ipso supplicio mercedem lacrimarum, mercedem vulneris atque plagae, mercedem funeris ac sepulturae constitui nefas fuisse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quapropter si mihi respondere voles haec dicito, classem instructam atque ornatam fuisse, nullum propugnatorem afuisse, nullum vacuum tractum esse remum, rem frumentariam esse suppeditatam; mentiri nauarchos, mentiri tot tam[*]tot tam RS: totam V: tot et tam π gravis civitates, mentiri etiam Siciliam totam[*]totam om. V: totam Sic. k te Vp: om. RSψ ; proditum esse te a Cleomene, qui se dixerit exisse in terram ut Pachyno deduceret milites; animum illis, non copias defuisse; Cleomenem acerrime pugnantem ab iis relictum esse atque desertum; nummum ob sepulturam datum nemini. quae si dices, tenebere; sin alia dices, ea quae a me dicta sunt non refutabis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
52
hic tu etiam dicere audebis, 'est in iudicibus ille familiaris meus, est paternus amicus ille.' non ut quisque maxime est quicum[*]quocum V tibi aliquid sit, ita te in huiusce modi crimine maxime eius pudet? 'paternus amicus est.' ipse pater si iudicaret, per deos immortalis, quid facere posset[*]posset RSp: possets V (Meusel, pp. 30-31): facere posses cum Heraeus, cp. Quint. vi. 1, 3? cum tibi haec diceret[*]cum diceret tibi haec SDψ , 'tu in provincia populi Romani praetor[*]pop. Rom. praetor : P. R. V: PR RSD (iv, §146; v, §§28, 136), cum tibi maritimum bellum esset administrandum, Mamertinis ex foedere quam deberent navem per triennium remisisti, tibi apud eosdem privata navis oneraria maxima publice est aedificata, tu a civitatibus pecunias classis nomine coegisti, tu pretio remiges dimisisti, tu, navis cum esset ab quaestore et ab legato[*]ab (a p) quaestore et ab (a p) legato Rpδ : ab legato et questore SDψ capta praedonum, archipiratam ab oculis omnium removisti[*]ab omnium oculis remisisti p , tu, qui cives Romani esse dicerentur, qui a multis cognoscerentur, securi ferire potuisti, tu[*]tu (ante in) om. δ tuam domum piratas abducere, tu in iudicium archipiratam domo producere ausus es[*]tu in iud.... ausus es om. RSψ ,
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
tu in provincia tam splendida, tu apud socios fidelissimos, civis Romanos honestissimos, in metu periculoque provinciae dies continuos compluris in litore conviviisque iacuisti, te per eos dies nemo tuae domi convenire, nemo in foro videre potuit, tu sociorum atque amicorum ad ea convivia matres familias adhibuisti, tu inter eius modi mulieres praetextatum tuum filium, nepotem meum, conlocavisti, ut aetati maxime lubricae atque incertae exempla nequitiae parentis vita praeberet, tu praetor in provincia cum tunica pallioque purpureo visus es, tu propter amorem libidinemque tuam imperium navium legato populi Romani ademisti, Syracusano tradidisti, tui milites in provincia Sicilia frugibus frumentoque caruerunt, tua luxurie[*]luxurie p, ut voluit Madv.: luxuriae R (§87 supra): luxuria SD atque avaritia classis populi Romani a praedonibus capta et incensa est;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
post Syracusas conditas quem in portum numquam hostis accesserat, in eo te praetore primum piratae navigaverunt; neque haec tot et tanta[*]tot tanta p dedecora dissimulatione tua neque oblivione hominum ac taciturnitate tegere voluisti, sed etiam navium praefectos sine ulla causa de complexu parentum[*]parentium p (Prisc. Gr. Lat. ii, p. 355) contra RSδ suorum, hospitum tuorum, ad mortem cruciatumque rapuisti, neque te in parentum[*]parentium p (Prisc. Gr. Lat. ii, p. 355) contra RSδ luctu atque lacrimis mei nominis commemoratio mitigavit; tibi hominum innocentium sanguis non modo voluptati sed etiam quaestui fuit!'
53
—haec si tibi tuus parens diceret, posses ab eo veniam petere, posses ut tibi ignosceret postulare?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
satis est factum Siculis, satis officio ac necessitudini[*]necessitudini iudices , satis promisso nostro ac recepto. reliqua est ea causa, iudices, quae iam non recepta sed innata, neque delata ad me sed in animo sensuque meo penitus adfixa atque insita est; quae non ad sociorum salutem, sed ad civium Romanorum, hoc est ad unius cuiusque nostrum, vitam et sanguinem pertinet. in qua nolite a me, quasi dubium sit aliquid, argumenta, iudices, exspectare: omnia quae dicam sic erunt inlustria ut ad ea probanda totam Siciliam testem adhibere possem[*]possem RSψ : possim (§§84, 158). furor enim quidam, sceleris et audaciae comes, istius effrenatum animum importunamque naturam tanta oppressit amentia ut numquam dubitaret in conventu palam supplicia, quae in convictos malefici servos constituta sunt, ea in civis Romanos expromere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
virgis quam multos ceciderit quid ego commemorem? tantum brevissime, iudices, dico[*]dicam q : nullum fuit omnino civitatis isto praetore in hoc genere discrimen. itaque iam consuetudine ad corpora civium Romanorum etiam sine istius nutu ferebatur manus ipsa lictoris.
54
num potes hoc negare, Verres, in foro Lilybaei maximo conventu C. Servilium, civem Romanum e conventu Panhormitano[*]Panormitano p: Panhormitanorum RS , veterem negotiatorem, ad tribunal ante pedes tuos ad terram virgis et verberibus abiectum? aude hoc primum negare, si potes; nemo Lilybaei fuit quin viderit, nemo in Sicilia quin audiverit[*]audiverit Zielinski: audierit codd. . plagis confectum dico a lictoribus tuis civem Romanum ante oculos tuos concidisse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
at quam ob causam, di immortales! tametsi iniuriam facio communi causae et iuri civitatis; quasi enim ulla possit[*]possit ulla π: possit esse ulla δ esse causa cur hoc cuiquam civi Romano iure accidat, ita quaero quae in Servilio causa fuerit. ignoscite in hoc uno, iudices; in ceteris enim non magnopere causas requiram. locutus erat liberius de istius improbitate atque nequitia. quod isti simul ac renuntiatum est, hominem iubet Lilybaeum vadimonium Venerio servo promittere. promittit; Lilybaeum venitur. cogere eum coepit, cum ageret nemo[*]nemo semel habent codd.: iteravit Naugerius: cum nemo postularet (del. ageret) Zielinski , nemo postularet, sponsionem mille[*]mille Mommsen: militum RS: HS duobus sponsionem facere : sponsionem 11 milium nummum facere Zielinski nummum facere cum lictore suo, 'ni furtis quaestum faceret.' recuperatores se[*]recuperatores se Zumpt: recuperor esse RS: recuperatores (om. se) δ (ante vocab. reciperatores habet p sedego, i.e. se de cohorte, cum signis transp.) de cohorte sua dicebat[*]dicit δ daturum. Servilius et recusare et deprecari ne iniquis iudicibus nullo adversario iudicium capitis in se constitueretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
haec cum maxime loqueretur, sex lictores circumsistunt valentissimi et ad pulsandos verberandosque homines exercitatissimi, caedunt acerrime virgis; denique proximus lictor, de quo iam saepe[*]iam saepe R: tam saepe SD: saepe iam p: saepe om. qr dixi, Sextius, converso baculo[*]baculo RSD: bacillo pδ Nonius oculos misero tundere vehementissime coepit. itaque ille, cum sanguis os oculosque complesset, concidit, cum illi nihilo minus iacenti latera tunderent, ut aliquando spondere se diceret. sic ille adfectus[*]adfectus (aff. p) Rp al.: affatus SD illim[*]illim p: illum RSD: illinc s. illic al. tum pro mortuo sublatus perbrevi postea est mortuus. iste autem homo Venerius, adfluens omni lepore ac venustate, de bonis illius in aede Veneris argenteum Cupidinem posuit. sic etiam fortunis hominum abutebatur ad nocturna vota cupiditatum suarum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
55
nam quid ego de ceteris civium Romanorum suppliciis singillatim potius quam generatim atque universe loquar? carcer ille qui est a crudelissimo tyranno Dionysio factus Syracusis, quae lautumiae vocantur, in istius imperio domicilium civium Romanorum fuit. Vt quisque istius animum aut oculos offenderat, in lautumias statim coniciebatur. indignum [*]indignum p: indignum enim RSψ (§109) hoc video videri omnibus, iudices, et id iam priore actione, cum haec testes dicerent, intellexi. retineri enim putatis oportere iura libertatis non modo hic ubi tribuni plebis sunt, ubi ceteri magistratus, ubi forum plenum iudiciorum, ubi senatus auctoritas, ubi existimatio populi Romani et frequentia, sed ubicumque terrarum et gentium violatum ius civium[*]est Halm Romanorum sit, statuitis[*]statuitis Naugerius, statuistis : statis R1, sciatis R2SDψ id pertinere ad communem causam libertatis et dignitatis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
in externorum hominum maleficorum sceleratorumque, in praedonum hostiumque custodias tu tantum numerum civium Romanorum includere ausus es? numquamne tibi iudici, numquam contionis[*]contentionis RS , numquam huius tantae frequentiae, quae nunc te animo iniquissimo infestissimoque intuetur, venit in mentem? numquam tibi populi Romani absentis dignitas, numquam species ipsa[*]ipsa om. π huiusce multitudinis in oculis animoque versata est? numquam te in horum conspectum rediturum, numquam in forum populi Romani venturum, numquam sub legum et iudiciorum potestatem casurum esse duxisti?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
56
at quae erat ista libido crudelitatis exercendae, quae tot scelerum suscipiendorum causa? nulla, iudices, praeter praedandi novam singularemque rationem. nam ut illi quos a poetis accepimus, qui[*]qui secl. Heraeus sinus quosdam obsedisse maritimos aut aliqua promunturia aut praerupta saxa tenuisse dicuntur, ut eos qui essent adpulsi navigiis interficere[*]intercipere Lamb. possent, sic iste in omnia maria infestus ex omnibus Siciliae partibus imminebat. quaecumque navis ex Asia, quae ex Syria, quae Tyro, quae Alexandria[*]Alexandria SD rell. praeter R, in quo est ex Alexandria venerat, statim certis indicibus et custodibus tenebatur; vectores omnes in lautumias coniciebantur, onera atque merces in praetoriam domum deferebantur. versabatur in Sicilia longo intervallo alter non Dionysius ille nec Phalaris,—tulit enim illa quondam insula multos et crudelis tyrannos,—sed quoddam novum monstrum ex vetere[*]veteri S al. (Div. §5) illa immanitate quae in isdem locis versata esse dicitur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
non enim Charybdim tam infestam neque[*]navibus Quint. viii. 6. 72 Scyllam nautis quam istum in[*]in om. RS eodem freto fuisse arbitror[*]non enim... arbitror del. Zielinski ; hoc etiam iste infestior, quod multo se pluribus et immanioribus[*]immanioribus Z, corr. D, ut Memmius: immaioribus R, in maioribus S et pr. D: maioribus pkδ canibus succinxerat, Cyclops alter multo importunior; hic enim totam insulam obsidebat, ille Aetnam solam et eam Siciliae partem[*]et om. RS: et... partem abesse malit Thomas tenuisse dicitur.
at quae causa tum subiciebatur ab ipso, iudices, huius tam nefariae crudelitatis? eadem quae nunc in defensione commemorabitur. quicumque accesserant ad Siciliam paulo pleniores, eos Sertorianos milites esse atque a Dianio fugere dicebat. illi ad deprecandum periculum proferebant alii purpuram Tyriam, tus alii atque odores vestemque linteam, gemmas alii et margaritas, vina non nulli Graeca venalisque Asiaticos, ut intellegeretur ex mercibus quibus ex locis navigarent. non providerant eas ipsas sibi causas esse periculi, quibus argumentis se ad salutem uti arbitrabantur[*]arbitrarentur p . iste enim haec eos ex piratarum societate adeptos esse dicebat; ipsos in lautumias abduci imperabat, navis eorum atque onera diligenter adservanda curabat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
57
his institutis cum completus iam[*]cum plenus iam Heraeus mercatorum carcer esset, tum illa fiebant quae L. Suettium[*]Suettium RSD: Suetium δ edd. , equitem Romanum, lectissimum virum, dicere audistis, et quae ceteros audietis. cervices in carcere frangebantur indignissime civium Romanorum, ut iam illa vox et imploratio[*]illa imploratio p , 'civis Romanus sum,' quae saepe multis in ultimis terris opem inter barbaros et salutem tulit, ea mortem illis acerbiorem et supplicium maturius ferret.
quid est, Verres? quid ad haec cogitas respondere? num mentiri me, num fingere aliquid, num augere crimen? num quid horum dicere istis defensoribus tuis[*]istis def. tuis Rp: istis tuis def. SDψ audes? cedo mihi, quaeso, ex ipsius sinu litteras Syracusanorum, quas ipse ad[*]quas ipse ad SDψ : quasise R: quas iste ad p arbitrium suum confectas esse arbitratur, cedo rationem carceris, quae diligentissime conficitur, quo quisque die datus in custodiam, quo mortuus, quo necatus[*]quo emissus, quo mortuus Zielinski sit. LITTERAE SYRACVSANORVM.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
videtis civis Romanos gregatim coniectos in lautumias, videtis indignissimo in loco coacervatam multitudinem vestrorum civium. quaerite nunc vestigia quibus exitus eorum ex illo loco compareant[*]conpareat SD . nulla sunt. omnesne mortui? si ita posset defendere, tamen fides huic defensioni non haberetur. sed scriptum exstat in isdem litteris quod iste homo barbarus ac dissolutus neque attendere umquam neque intellegere potuit: ἐδικαιώθησαν [*]ἐδικαιώθησανRSDp: om. codd. plerique, inquit, hoc est, ut Siculi loquuntur, supplicio adfecti ac necati sunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
58
si qui rex, si qua civitas exterarum gentium, si qua natio fecisset aliquid in civis Romanos eius modi, nonne publice vindicaremus, nonne[*]nonne RSq: non (iv, §19) bello persequeremur? possemus hanc iniuriam ignominiamque nominis Romani inultam impunitamque dimittere? quot bella[*]Quot bella arbitramini SDψ maiores nostros et quanta suscepisse arbitramini, quod cives Romani iniuria adfecti, quod navicularii retenti, quod mercatores spoliati dicerentur? at ego iam retentos non queror, spoliatos ferendum puto; navibus, mancipiis, mercibus ademptis in vincla mercatores esse coniectos et in vinclis civis Romanos necatos esse arguo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
si haec apud Scythas dicerem, non hic in tanta multitudine civium Romanorum, non apud senatores, lectissimos civitatis, non in foro populi Romani de tot et tam acerbis suppliciis civium Romanorum, tamen animos etiam barbarorum hominum permoverem; tanta enim huius imperi amplitudo, tanta nominis Romani dignitas est apud omnis nationes ut ista in nostros homines crudelitas nemini concessa esse videatur. nunc tibi ego ullam salutem, ullum perfugium putem, cum te implicatum severitate iudicum, circumretitum frequentia populi Romani esse videam?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
si mehercule[*]mehercules δ , id quod fieri non posse intellego, ex his te laqueis exueris ac te aliqua via ac ratione explicaris, in illas tibi maiores plagas incidendum est in quibus te ab eodem me superiore ex loco confici et concidi necesse est.
cui si etiam id quod defendit velim concedere, tamen ipsa illa falsa defensio non minus esse ei perniciosa quam mea vera accusatio debeat. quid enim defendit? ex Hispania fugientis se excepisse et supplicio adfecisse dicit. quis tibi id permisit? quo iure fecisti? quis idem fecit? qui tibi id[*]id om. pδ facere licuit?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
forum plenum et basilicas istorum hominum videmus, et animo aequo videmus[*]et... videmus om. RSψ ; civilis enim dissensionis et seu[*]et seu Iordan.: et si RSD: et sive amentiae seu fati[*]seu fati SDp: sive fati Rq seu calamitatis non est iste molestus exitus, in quo reliquos saltem civis incolumis licet conservare. Verres, ille vetus proditor consulis, translator quaesturae, aversor pecuniae publicae, tantum sibi auctoritatis in re publica suscepit ut, quibus hominibus per senatum, per populum Romanum, per omnis magistratus, in foro, in suffragiis, in hac urbe, in re publica versari liceret, iis omnibus[*]omnibus SD: hominibus Rpq (§75 supra) mortem acerbam crudelemque proponeret si fortuna eos ad aliquam partem Siciliae detulisset.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ad Cn. Pompeium, clarissimum virum et fortissimum, permulti occiso Perperna ex illo Sertoriano numero militum confugerunt. quem non ille summo cum studio salvum incolumemque servavit? cui civi supplicanti[*]supplicanti : supplici p edd.: suplici R, corr. m. 2 suplicii non illa dextera invicta fidem porrexit et spem salutis ostendit? itane vero? quibus fuit portus apud eum quem contra arma tulerant, iis apud te, cuius nullum in re publica momentum[*]monimentum codd. pler. umquam fuit, mors et cruciatus erat constitutus?
59
vide quam commodam defensionem excogitaris! malo mehercule id quod tu defendis his iudicibus populoque Romano quam id quod ego insimulo probari, malo, inquam, te isti generi hominum quam mercatoribus et naviculariis inimicum atque infestum putari; meum enim crimen avaritiae te nimiae coarguit, tua defensio furoris cuiusdam et immanitatis et inauditae crudelitatis et paene novae proscriptionis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed non licet me isto tanto bono, iudices, uti, non licet. adsunt enim Puteoli toti; frequentissimi venerunt ad hoc iudicium mercatores, homines locupletes atque honesti, qui partim socios suos, partim libertos, partim conlibertos spoliatos in vincla coniectos, partim in vinclis necatos[*]partim... necatos om. RSψ , partim securi percussos esse dicunt[*]dicunt RS: dicent p . hic vide quam me sis usurus aequo. cum ego P. Granium testem produxero qui suos libertos abs te[*]a te (bis) δ securi percussos esse dicat, qui abs te navem suam mercesque repetat, refellito, si poteris; meum testem deseram, tibi favebo, te, inquam, adiuvabo; ostendito illos cum Sertorio fuisse, ab Dianio[*]a Dianio δ fugientis ad Siciliam esse delatos. nihil est quod te mallem[*]malim δ probare; nullum enim facinus quod maiore supplicio dignum sit reperiri neque proferri potest.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
reducam iterum equitem Romanum, L. Flavium, si voles, quoniam priore actione,—ut patroni tui dictitant, nova quadam sapientia, ut omnes intellegunt, conscientia tua atque auctoritate meorum testium,—testem nullum interrogasti. interrogetur Flavius, si voles, quinam fuerit T. Herennius[*]T. SDp et corr. R (etiam l. 27): L. Rpr. , is quem ille argentariam Lepti fecisse dicit; qui cum amplius centum civis Romanos haberet ex conventu Syracusano[*]Syracusano RSD: -anorum R2p qui eum non solum cognoscerent sed etiam lacrimantes ac te implorantes defenderent, tamen inspectantibus omnibus Syracusis[*]Syracusis RSψ : -anis pkδ edd. securi percussus est. hunc quoque testem meum refelli et illum Herennium Sertorianum fuisse abs te demonstrari et probari volo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
60
quid de illa multitudine dicemus eorum qui capitibus involutis in piratarum captivorum numero producebantur, ut securi ferirentur? quae ista nova diligentia, quam ob causam abs te excogitata? an te L. Flavi ceterorumque de T. Herennio vociferatio commovebat? an M. Anni, gravissimi atque honestissimi viri, summa auctoritas paulo diligentiorem timidioremque fecerat? qui nuper pro testimonio non advenam nescio quem nec alienum, sed eum civem Romanum qui omnibus in illo[*]qui omnibus in illo p: quibus illo R: qui illo conventu notus, qui Syracusis natus esset, abs te securi percussum esse dixit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
post hanc illorum vociferationem, post hanc communem famam atque querimoniam non mitior in supplicio, sed diligentior esse coepit; capitibus involutis civis Romanos ad necem producere instituit; quos tamen idcirco necabat palam quod homines in conventu, id quod antea dixi, nimium diligenter praedonum numerum requirebant. Haecine plebi Romanae te praetore est constituta condicio, haec negoti gerendi spes, hoc capitis vitaeque discrimen? Parumne multa mercatoribus sunt necessario pericula subeunda fortunae, nisi etiam hae formidines ab nostris magistratibus atque in nostris provinciis impendebunt? ad eamne rem fuit haec suburbana ac fidelis provincia[*]provincia pk: Sicilia RS: provincia Sicilia δ , plena optimorum sociorum honestissimorumque civium, quae civis Romanos omnis suis ipsa sedibus libentissime semper accepit, ut, qui usque ex ultima Syria atque Aegypto navigarent, qui apud barbaros propter togae nomen in honore aliquo fuissent, qui ex praedonum insidiis, qui ex tempestatum periculis profugissent, in Sicilia securi ferirentur, cum se iam domum venisse arbitrarentur?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
61
nam quid ego de P. Gavio, Consano[*]Consano RS: Cosano π: Cossano δ municipe, dicam, iudices, aut qua vi vocis, qua gravitate verborum, quo dolore animi dicam? tametsi dolor me non deficit; ut cetera mihi in dicendo digna re, digna dolore meo, suppetant magis laborandum[*]elaborandum δ est. quod crimen eius modi est ut, cum primum ad me delatum est, usurum me illo non putarem; tametsi enim verissimum esse intellegebam, tamen credibile fore non arbitrabar. coactus lacrimis omnium civium Romanorum qui in Sicilia negotiantur, adductus Valentinorum, hominum honestissimorum, omniumque Reginorum testimoniis multorumque equitum Romanorum qui casu tum Messanae fuerunt, dedi tantum priore actione testium res ut nemini dubia esse possit[*]possit RSpqδ : posset edd. .
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid nunc agam? cum iam tot horas de uno genere ac de istius nefaria crudelitate dicam, cum prope omnem vim verborum eius modi, quae scelere istius digna sint, aliis in rebus consumpserim, neque hoc providerim, ut varietate criminum vos attentos[*]attentos S rell.: adtentos R tenerem, quem ad modum de tanta re dicam? opinor, unus modus atque una ratio est; rem in medio ponam; quae tantum habet ipsa gravitatis ut neque mea, quae nulla est, neque cuiusquam[*]cuiuspiam p ad inflammandos vestros animos eloquentia requiratur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Gavius hic quem dico, Consanus[*]dico cosanus Sp: dicosanus R , cum in illo numero civium Romanorum ab isto in vincla coniectus esset et nescio qua ratione clam e[*]e om. π lautumiis profugisset Messanamque venisset, qui tam prope iam Italiam et moenia Reginorum, civium Romanorum[*]civ. Rom. om. δ (et l. 20), videret et ex illo metu mortis ac tenebris quasi luce libertatis et odore aliquo legum recreatus revixisset, loqui Messanae et queri coepit se civem Romanum in vincla coniectum, sibi recta iter esse Romam, Verri se praesto advenienti futurum.
62
non intellegebat miser nihil interesse utrum haec Messanae an apud istum[*]ipsum δ in praetorio loqueretur; nam, ut antea vos docui, hanc sibi iste urbem delegerat quam haberet adiutricem scelerum, furtorum receptricem, flagitiorum omnium consciam. itaque ad magistratum Mamertinum statim deducitur Gavius[*]gravius R, et pr. S , eoque ipso die casu Messanam Verres venit. res ad eum defertur, esse civem Romanum qui se Syracusis in lautumiis fuisse quereretur; quem iam ingredientem in navem et Verri nimis atrociter minitantem ab se[*]ab se Halm: ad se RS: a se retractum esse et adservatum, ut ipse in eum statueret quod videretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
agit hominibus gratias et eorum benivolentiam erga se diligentiamque conlaudat. ipse inflammatus scelere et furore in forum venit; ardebant oculi, toto ex ore crudelitas eminebat. exspectabant omnes[*]homines (§152 supra) quo tandem progressurus aut quidnam acturus esset, cum repente hominem proripi atque in foro medio nudari ac deligari et virgas expediri iubet. clamabat ille miser se civem esse Romanum, municipem Consanum[*]Cosanum RSp ; meruisse cum L. Raecio[*]Raecio Halm: Recio R, Retio SD: Pretio , splendidissimo equite Romano, qui Panhormi negotiaretur, ex quo haec Verres scire posset. tum iste, se comperisse[*]comperisse ait δ eum speculandi causa in Siciliam a ducibus[*]ab δ fugitivorum esse missum; cuius rei neque index neque vestigium aliquod neque suspicio cuiquam esset ulla; deinde iubet undique hominem vehementissime verberari.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
caedebatur virgis in medio foro Messanae civis Romanus, iudices, cum interea nullus gemitus, nulla vox alia illius miseri inter dolorem crepitumque plagarum audiebatur nisi haec, 'civis Romanus sum[*]Civis Rom. sum. Ab his verbis usque ad verba non ad eos §171 deficiunt codd. RSψ .' hac se[*]se om. Gell. x. 3, 12 commemoratione civitatis! omnia verbera depulsurum cruciatumque a corpore deiecturum arbitrabatur; is non modo hoc non perfecit, ut[*]at non Eberh. virgarum vim deprecaretur, sed cum imploraret saepius usurparetque nomen civitatis, crux,—crux, inquam,—infelici et aerumnoso, qui numquam istam[*]pestem πk: potestatem δ: del. Sedlmayer (cf. in Cat. i, §2) pestem viderat[*]providerat K. Busche , comparabatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
63
nomen dulce libertatis! o ius eximium nostrae civitatis o lex Porcia legesque Semproniae! o graviter desiderata et aliquando reddita plebi Romanae tribunicia potestas! hucine tandem haec[*]haec Gell.: om. πk omnia reciderunt ut civis Romanus in provincia populi Romani, in oppido foederatorum, ab eo qui beneficio populi Romani fascis et securis haberet deligatus in foro virgis caederetur? quid? cum ignes ardentesque[*]ardentesque codd.: candentesque Iord., tamquam e q laminae ceterique cruciatus admovebantur, si te illius acerba imploratio et vox miserabilis non inhibebat[*]inhibebat r al.: iniebat (b s. l.) p: leniebat Gell. , ne civium quidem Romanorum qui tum aderant fletu et gemitu[*]fletu gemituque Gell. maximo commovebare? in crucem tu agere ausus es quemquam qui se civem Romanum esse diceret? nolui tam vehementer agere hoc prima actione, iudices, nolui; vidistis enim ut animi multitudinis in istum dolore et odio et communis periculi metu concitarentur. statui egomet mihi tum modum et orationi meae[*]et orationi meae πk: orat. meae (om. et) δ edd.: del. Eberh., Nohl et C. Numitorio, equiti Romano, primo homini, testi meo; et Glabrionem[*]M'. Glabr. Mueller id quod sapientissime fecit facere laetatus sum, ut repente consilium[*]consilio et testem codd.: corr. Hotom. in medio testimonio dimitteret. etenim verebatur ne populus Romanus ab isto eas poenas vi repetisse videretur, quas veritus esset ne iste legibus ac vestro iudicio non esset persoluturus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nunc quoniam iam[*]iam p: om. qrk exploratum est omnibus quo loco causa tua sit et quid de te futurum sit, sic tecum agam. Gavium istum, quem repentinum speculatorem fuisse dicis, ostendam in lautumias Syracusis a te esse coniectum, neque id solum ex litteris ostendam Syracusanorum, ne possis dicere me, quia sit aliqui[*]aliq p: aliqui qr: aliquis edd. in litteris Gavius, hoc fingere et eligere nomen, ut hunc illum esse possim dicere, sed ad arbitrium tuum testis dabo qui istum ipsum Syracusis abs te in lautumias coniectum esse dicant. producam etiam Consanos municipes illius ac necessarios, qui te nunc sero doceant, iudices non sero, illum P. Gavium quem tu[*]tu om. qrk in crucem egisti civem Romanum et[*]et pk: om. qr municipem Consanum, non speculatorem fugitivorum fuisse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
64
cum haec omnia quae polliceor cumulate tuis proximis[*]cumulatius et prolixius K. Busche [*]tuis proximis p rell.: testibus productis Lamb., Nohl (i, §13) plana fecero, tum istuc ipsum tenebo quod abs te mihi datur; eo contentum esse me[*]esse me π: me esse δ edd. dicam. quid enim nuper tu ipse, cum populi Romani clamore atque impetu perturbatus exsiluisti, quid, inquam, elocutus[*]elocutus πk: locutus δ edd. es? illum, quod moram supplicio quaereret, ideo clamitasse se esse civem Romanum, sed speculatorem fuisse. iam mei testes veri sunt. quid enim dicit aliud C. Numitorius, quid M. et P. Cottii, nobilissimi homines ex agro Tauromenitano, quid Q. Lucceius, qui argentariam Regi maximam fecit, quid ceteri? adhuc enim testes ex eo genere a me sunt dati, non qui novisse Gavium, sed se vidisse dicerent, cum is, qui se civem Romanum esse clamaret, in crucem ageretur. hoc tu, Verres, idem dicis, hoc tu confiteris, illum clamitasse se civem esse Romanum[*]Romanum esse q (Ziel. p. 198); apud te nomen civitatis ne tantum quidem valuisse ut dubitationem aliquam crucis[*]crucis πk (e crudelissimi ortum, ut videtur; secl. aut om. edd. recc.): dilationem aliquam crucis Victoius , ut[*]ut om. δ crudelissimi taeterrimique supplici aliquam parvam moram saltem posset[*]possit π adferre.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hoc teneo, hic haereo, iudices, hoc sum contentus uno, omitto ac neglego cetera; sua confessione induatur ac iuguletur necesse est. qui esset ignorabas, speculatorem esse suspicabare; non quaero qua suspicione, tua te accuso oratione: civem Romanum se[*]se om. πk esse dicebat. si tu apud Persas aut in extrema India deprensus[*]depnsus p: deprensus qrk: deprehensus vulg. , Verres, ad supplicium ducerere, quid aliud clamitares nisi te civem esse Romanum? et si tibi ignoto apud ignotos, apud barbaros, apud homines in extremis atque ultimis gentibus positos, nobile et inlustre apud omnis nomen civitatis tuae profuisset, ille, quisquis erat, quem tu in crucem rapiebas, qui tibi esset ignotus, cum civem se Romanum esse diceret, apud te praetorem[*]praet. populi Romani Eberh. (v, §§28, 136) si non effugium ne moram quidem mortis mentione atque usurpatione civitatis adsequi potuit?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
65
homines tenues, obscuro loco nati, navigant, adeunt ad ea loca quae numquam antea[*]ante πk (iv, §§104, 132; v, §§20, 167): antea adierant neque Gell. i. 7, 2 viderunt, ubi neque noti esse iis quo venerunt, neque semper[*]semper om. πk cum cognitoribus esse possunt. hac una tamen fiducia civitatis non modo apud nostros magistratus, qui et legum et existimationis periculo continentur, neque apud civis solum Romanos, qui et sermonis et iuris et multarum rerum[*]rerum om. prk societate iuncti sunt, fore se tutos arbitrantur, sed, quocumque venerint, hanc sibi rem praesidio sperant futuram[*]futuram prk (futurum Gell. l. c.): esse futuram q .
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
tolle hanc spem, tolle hoc praesidium civibus Romanis, constitue nihil esse opis in hac voce, 'civis Romanus sum,' posse impune praetorem aut alium quempiam[*]quempiam πk: quemlibet δ vulg. supplicium quod velit in eum constituere qui se civem Romanum esse dicat, quod qui sit[*]qui sit Halm: quis δ: eum quis πk: eum qui sit Richt., Eberh. ignoret: iam omnis provincias, iam omnia regna, iam omnis liberas civitates, iam omnem orbem terrarum, qui semper nostris hominibus maxime patuit, civibus Romanis ista[*]ista pk: hac qr defensione praecluseris. quid? si L. Raecium[*]Raecium Halm (§161 supra): Recium, Pretium codd. , equitem Romanum, qui tum erat[*]erat om. δ: in Sicilia erat q in Sicilia, nominabat, etiamne id magnum fuit, Panhormum litteras mittere? adservasses hominem custodiis Mamertinorum tuorum, vinctum clausum habuisses, dum Panhormo Raecius veniret; cognosceret hominem, aliquid de summo supplicio remitteres; si ignoraret, tum, si ita tibi videretur, hoc iuris in omnis constitueres, ut, qui neque tibi notus esset neque cognitorem locupletem daret, quamvis civis Romanus esset, in crucem tolleretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
66
sed quid ego plura de Gavio? quasi tu Gavio tum fueris infestus ac non nomini generi iuri civium hostis. non illi, inquam, homini sed causae communi libertatis inimicus fuisti. quid enim attinuit, cum Mamertini more[*]more Naugerius: nomine codd. atque instituto suo crucem fixissent post urbem in via Pompeia, te iubere in ea parte figere quae ad fretum spectaret, et hoc addere,—quod negare nullo modo potes, quod omnibus audientibus dixisti palam,—te idcirco illum locum deligere, ut ille, quoniam se civem Romanum esse diceret, ex cruce Italiam cernere ac domum suam prospicere posset? itaque illa crux sola, iudices, post conditam Messanam illo in loco fixa est. Italiae conspectus ad eam rem ab isto delectus est, ut ille in dolore cruciatuque moriens perangusto fretu[*]fretu Gell. xiii. 21, 15: freto codd. divisa servitutis ac libertatis iura cognosceret, Italia autem alumnum suum servitutis extremo summoque supplicio adfixum[*]adfixum Naugerius: defixum πk: fixum Nonius: ea fixum δ videret.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
facinus est vincire civem Romanum, scelus verberare, prope parricidium necare: quid dicam in crucem tollere? verbo satis digno tam nefaria res appellari nullo modo potest. non fuit his omnibus iste contentus; 'spectet,' inquit, 'patriam; in conspectu legum libertatisque moriatur.' non tu hoc loco Gavium, non unum hominem nescio quem, sed[*]sed Severianus, Rhett. Lat. Min. p. 367: c. r. sed prk: civem Romanum sed edd. communem libertatis et civitatis causam in illum cruciatum et crucem egisti. iam vero videte hominis audaciam! nonne eum graviter tulisse arbitramini quod illam civibus Romanis crucem non posset in foro, non in comitio, non in rostris defigere? quod enim his locis in provincia sua celebritate simillimum, regione proximum potuit, elegit[*]eligit πk ; monumentum sceleris audaciaeque suae voluit esse in conspectu Italiae, vestibulo Siciliae, praetervectione omnium qui ultro citroque s navigarent.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
67
si haec non ad civis Romanos, non ad aliquos amicos nostrae civitatis, non ad eos qui populi Romani nomen audissent, denique si non ad homines verum ad bestias, aut etiam, ut longius progrediar, si in aliqua desertissima solitudine ad saxa et ad scopulos haec conqueri ac deplorare vellem, tamen omnia muta atque inanima[*]inanima Naugerius: inanimata RSψ : inanimalia pk tanta et tam indigna rerum acerbitate commoverentur. nunc vero cum loquar apud senatores populi Romani, legum et[*]et om. δ iudiciorum et iuris[*]et iuris RS: et om. πk auctores, timere non debeo ne non unus iste civis Romanus illa cruce dignus, ceteri omnes simili periculo indignissimi iudicentur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Paulo ante, iudices, lacrimas in morte misera atque indigna nauarchorum non tenebamus, et recte ac merito sociorum innocentium miseria commovebamur: quid nunc in nostro sanguine tandem facere debemus? nam civium Romanorum omnium sanguis coniunctus existimandus est, quoniam et salutis omnium ratio et veritas postulat. omnes hoc loco cives Romani, et qui adsunt et qui ubique sunt, vestram severitatem desiderant[*]vestram sever. desid. πk: om. RSψ , vestram fidem implorant, vestrum auxilium requirunt; omnia sua iura commoda auxilia, totam denique libertatem in vestris sententiis versari arbitrantur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
A me tametsi satis habent, tamen, si res aliter acciderit, plus habebunt fortasse quam postulant. nam si qua vis istum de vestra severitate eripuerit, id quod neque metuo, iudices, neque ullo modo fieri posse video,—sed si in hoc me ratio fefellerit, Siculi causam suam perisse querentur et mecum pariter moleste ferent, populus quidem Romanus brevi, quoniam mihi potestatem apud se agendi dedit, ius suum me agente suis suffragiis ante Kalendas Februarias recuperabit. ac si de mea gloria atque amplitudine quaeritis, iudices, non est alienum meis rationibus istum mihi ex hoc iudicio ereptum ad illud populi Romani iudicium reservari. splendida est illa causa, probabilis mihi et facilis, populo grata atque iucunda; denique si videor hic, id quod ego non quaesivi, de uno isto voluisse crescere, isto absoluto, quod sine multorum scelere fieri non potest, de multis mihi crescere licebit.
68
sed mehercule vestra reique publicae causa, iudices, nolo in hoc delecto consilio tantum flagiti[*]flagitii RSDψp: flagitium δ esse commissum, nolo eos iudices quos ego probarim atque delegerim sic in hac urbe notatos isto absoluto[*]isto absoluto del. J. J. Hartman ambulare ut non cera sed caeno obliti esse videantur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quam ob rem te quoque, Hortensi, si qui monendi locus ex hoc loco est, moneo videas etiam atque etiam et consideres quid agas, quo progrediare, quem hominem et qua ratione defendas. neque de illo tibi quicquam praefinio quo minus ingenio mecum atque omni dicendi facultate contendas; cetera si qua putas te occultius extra iudicium quae ad iudicium pertineant facere posse, si quid artificio consilio potentia gratia, copiis istius moliri cogitas, magno opere[*]magno opere Rpq: magnopere S censeo desistas, et illa quae temptata iam et coepta sunt ab isto, a me autem pervestigata et cognita, moneo ut exstinguas et longius progredi ne sinas. Magno tuo periculo peccabitur in hoc iudicio, maiore quam putas.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod enim te liberatum iam existimationis metu, defunctum honoribus designatum consulem cogites, mihi crede, ornamenta ista[*]ista ornamenta pq et beneficia populi Romani non minore negotio retinentur quam comparantur. tulit haec civitas quoad potuit, quoad necesse fuit, regiam istam vestram dominationem in iudiciis et in omni re publica, tulit; sed quo die populo Romano tribuni plebi[*]plebi RS: pl. p: plebis δ restituti sunt, omnia ista vobis, si forte nondum intellegitis[*]non intell. π , adempta atque erepta sunt. omnium nunc oculi coniecti sunt hoc ipso tempore in unum quemque nostrum, qua fide ego accusem, qua religione hi iudicent, qua tu ratione defendas.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de omnibus nobis, si qui tantulum de recta regione deflexerit, non illa tacita existimatio quam antea contemnere solebatis, sed vehemens ac liberum populi Romani iudicium consequetur. nulla tibi, (2Quinte, cum isto cognatio, nulla necessitudo; quibus excusationibus antea nimium in aliquo iudicio studium[*]alio quodam iud. Kays. tuum defendere solebas, earum habere in hoc homine nullam potes[*]potes S: potest R . quae iste in provincia palam dictitabat, cum ea quae faciebat tua se fiducia facere dicebat, ea ne vera putentur tibi maxime est providendum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
69
ego mei rationem iam offici confido esse omnibus iniquissimis meis[*]meis abesse malit J. J. Hartman; sed cf. ii, §167 persolutam; nam istum paucis horis primae actionis[*]primae act. del. Hartman omnium mortalium sententiis condemnavi. reliquum iudicium iam non de mea fide, quae perspecta est, nec de istius vita, quae damnata est, sed de iudicibus et, vere ut dicam, de te futurum est.
at quo tempore futurum est?—nam id maxime providendum est; etenim cum omnibus in rebus, tum in re publica permagni momenti est ratio atque inclinatio temporum. nempe eo, cum populus Romanus aliud genus hominum atque alium ordinem ad res iudicandas requirit, nempe[*]nempe del. Kays. lege de iudiciis iudicibusque novis[*]novis om. π promulgata; quam non is promulgavit quo[*]quo RSψ : cuius δ: om. p nomine proscriptam videtis, sed hic reus,—hic, inquam, sua spe atque opinione quam de vobis habet legem illam scribendam promulgandamque curavit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
itaque cum primo agere coepimus, lex non erat promulgata; cum iste vestra severitate permotus multa signa dederat quam ob rem responsurus non videretur, mentio de lege nulla fiebat; posteaquam iste recreari et confirmari visus est, lex statim promulgata est. cui legi cum vestra dignitas vehementer adversetur, istius spes falsa et insignis impudentia maxime suffragatur. hic si quid erit commissum a quoquam vestrum quod reprendatur[*]reprendatur R: reprehendatur Sψp , aut populus Romanus iudicabit de eo[*]eo Rp: eodem S al. homine quem iam ante iudiciis indignum putarit[*]putarit Halm: putavit SDpδ : putaret R (§187 infra), aut ei qui[*]aut et hi RSψ propter offensionem iudiciorum de veteribus iudicibus[*]de veteribus iudicibus (iudiciis δ) del. Kays. lege nova novi iudices erunt constituti.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
70
mihi porro, ut ego non dicam, quis omnium mortalium non intellegit quam longe progredi sit necesse? potero silere, Hortensi, potero dissimulare, cum tantum res publica vulnus acceperit ut expilatae provinciae[*]expilatae provinciae : -a -a (evexati R) RSD , vexati socii, di immortales spoliati, cives Romani cruciati et necati impune me actore esse videantur? potero ego hoc[*]ego hoc RSDq: hoc ego (iii, §4) onus tantum aut in hoc iudicio deponere aut tacitus[*]aut diutius tacitus πδ sustinere? non agitanda res erit, non in medium proferenda, non populi Romani fides imploranda, non omnes qui tanto se scelere obstrinxerunt ut aut fidem suam corrumpi paterentur aut iudicium corrumperent in discrimen aut[*]ac δ iudicium vocandi?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quaeret aliquis fortasse, 'tantumne igitur laborem[*]tantum tibi lab. , tantas inimicitias tot hominum suscepturus es[*]es om. π ?' non studio quidem hercule ullo neque voluntate; sed non idem licet mihi quod iis qui nobili genere nati sunt, quibus omnia populi Romani beneficia dormientibus deferuntur; longe alia mihi lege in hac civitate et condicione vivendum est. venit mihi in mentem M. Catonis, hominis sapientissimi et vigilantissimi; qui cum se virtute non genere populo Romano commendari putaret, cum ipse sui generis initium ac nominis ab se gigni et propagari vellet, hominum potentissimorum suscepit inimicitias, et maximis laboribus suis usque[*]suis usque SDψ : suisque R: usque ad summam senectutem summa[*]senect. summa om. RSD cum gloria vixit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
postea Q. Pompeius, humili atque obscuro loco natus, nonne plurimis inimicitiis maximisque suis periculis ac laboribus amplissimos honores est adeptus? modo C. Fimbriam, C. Marium[*]C. ante Marium om. RSψ , C. Caelium vidimus non mediocribus inimicitiis ac laboribus contendere ut ad istos honores pervenirent ad quos vos per[*]per (ante negleg.) om. π ludum et per neglegentiam pervenistis. haec eadem est nostrae rationis regio et via, horum nos hominum sectam atque instituta persequimur.
71
videmus [*]videamus RSψ quanta sit in[*]in (ante invidia) om. codd. pler. invidia quantoque in odio apud quosdam nobilis homines novorum hominum virtus et industria; si tantulum oculos[*]tantum oculum RSψ deiecerimus, praesto esse insidias; si ullum locum aperuerimus suspicioni aut crimini, accipiendum statim vulnus esse; semper nobis vigilandum, semper laborandum videmus. inimicitiae sunt, subeantur;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
labor, suscipiatur[*]labores suscipiantur ; etenim tacitae magis et occultae inimicitiae timendae sunt quam indictae atque apertae. hominum nobilium non fere quisquam nostrae industriae favet; nullis nostris officiis benivolentiam illorum adlicere possumus; quasi natura et genere diiuncti sint, ita dissident a nobis animo ac[*]ac Rp: et voluntate. quare quid habent eorum inimicitiae periculi, quorum animos iam aute habueris inimicos et invidos quam ullas inimicitias susceperis?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quam ob rem mihi, iudices, optatum illud est[*]mihi iud. optatum illud est RSD: optandum mihi iud. illud est (iud. om. q) pqk: iud. optandum est illud δ , in hoc reo finem accusandi facere, cum et populo Romano satis factum et receptum officium Siculis, necessariis meis, erit persolutum; deliberatum autem est, si res opinionem meam quam de vobis habeo fefellerit, non modo eos persequi ad quos maxime culpa corrupti iudici, sed etiam illos ad quos conscientiae contagio pertinebit. proinde si qui sunt qui in hoc reo aut potentes aut audaces ant artifices ad corrumpendum iudicium velint esse, ita sint parati ut disceptante populo Romano mecum sibi rem videant futuram; et si me in hoc reo, quem mihi inimicum Siculi dederunt, satis vehementem, satis perseverantem, satis vigilantem esse cognorunt, existiment in iis hominibus quorum ego inimicitias populi Romani salutis causa suscepero multo graviorem atque acriorem futurum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
72
nunc te, Iuppiter optime maxime, cuius iste donum regale, dignum tuo pulcherrimo templo, dignum Capitolio atque ista arce omnium nationum, dignum regio munere, tibi factum ab regibus, tibi dicatum atque promissum, per nefarium scelus de manibus regiis[*]manibus regis (i. e. cod. Lamb.): manis regibus R: magnis regibus SDψ : regis (regiis δ) manibus pkδ extorsit, cuiusque sanctissimum et pulcherrimum simulacrum Syracusis sustulit; teque, Iuno Regina, cuius duo fana duabus in insulis posita sociorum, Melitae et Sami, sanctissima et antiquissima, simili scelere idem iste omnibus donis ornamentisque nudavit; teque, Minerva, quam item[*]item R: iste (s. l. item) S: item iste : iste duobus in clarissimis et religiosissimis templis expilavit, Athenis, cum auri grande pondus, Syracusis, cum omnia praeter tectum et parietes abstulit;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
teque, Latona et Apollo et Diana, quorum iste Deli non fanum, sed, ut hominum opinio et religio fert, sedem antiquam divinumque domicilium nocturno latrocinio atque impetu compilavit; etiam te, Apollo, quem iste Chio sustulit; teque etiam atque etiam, Diana, quam Pergae spoliavit, cuius simulacrum sanctissimum Segestae, bis apud Segestanos consecratum, semel ipsorum religione, iterum P. Africani victoria, tollendum asportandumque curavit; teque, Mercuri, quem Verres in[*]in villa pk domo et in privata aliqua[*]aliqua pk: aitqua R: altaque SD palaestra posuit[*]posuit : om. RSD , P. Africanus in urbe sociorum et in gymnasio Tyndaritanorum iuventutis illorum custodem ac praesidem voluit esse;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
teque, Hercules, quem iste Agrigenti nocte intempesta servorum instructa et comparata manu convellere suis[*]convellere suis RSψ : conv. ex suis (e suis Zumpt): ex tuis Madv. sedibus atque auferre conatus est; teque, sanctissima mater Idaea, quam apud Enguinos augustissimo et religiosissimo in[*]in p: om. RSψ templo sic spoliatam reliquit ut nunc nomen modo Africani et vestigia violatae religionis maneant, monumenta victoriae fanique ornamenta non exstent; vosque, omnium rerum forensium, consiliorum maximorum, legum[*]legum : reliquum RSψ iudiciorumque arbitri et testes celeberrimo in loco populi Romani locati, Castor et Pollux, quorum e templo quaestum iste sibi[*]sibi iste p et praedam improbissimam[*]improbissimam SDψ : improvisissimam R: maximam improbissime (fort. improbissime maximam) comparavit; omnesque di qui vehiculis tensarum sollemnis coetus ludorum invisitis[*]invisitis pk: inutilis R: initis SDψ , quorum iter iste ad suum quaestum, non[*]non Sp: om. R ad religionum dignitatem faciundum exigendumque curavit; teque,
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Ceres et Libera, quarum sacra, sicut opiniones hominum ac religiones ferunt, longe maximis atque occultissimis caerimoniis continentur, a quibus initia vitae atque victus, morum, legum, mansuetudinis, humanitatis hominibus et civitatibus data ac dispertita esse dicuntur, quarum sacra populus Romanus a Graecis adscita et accepta tanta religione et publice et privatim tuetur, non ut ab illis huc adlata, sed ut ceteris hinc tradita esse videantur, quae ab isto uno[*]isto uno Rp: uno isto SDψ sic polluta ac violata sunt ut simulacrum Cereris unum, quod a viro non modo tangi sed ne aspici quidem fas fuit, e sacrario Catina[*]Catinae δ convellendum auferendumque curarit[*]curarit scripsi (§178 supra): curauit RSψ : curaverit p edd. , alterum autem Henna ex sua sede ac domo sustulerit, quod erat tale ut homines, cum viderent, aut ipsam videre se Cererem aut effigiem Cereris non humana manu factam, sed de caelo lapsam arbitrarentur,
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
— vos etiam atque etiam imploro et appello, sanctissimae deae, quae illos Hennensis lacus lucosque incolitis, cunctaeque Siciliae, quae mihi defendenda tradita est, praesidetis, a quibus inventis frugibus[*]fructibus RSψ et in orbem terrarum distributis omnes[*]si omnes RS gentes ac nationes vestri religione numinis[*]nominis RS continentur; ceteros item deos deasque omnis imploro et obtestor, quorum templis et religionibus iste nefario quodam furore et audacia instinctus bellum sacrilegum semper impiumque habuit indictum, ut, si in hoc reo atque in hac causa omnia mea consilia ad salutem sociorum, dignitatem rei publicae[*]rei pub. RSψp: populi Romani , fidem meam spectaverunt, si nullam ad rem nisi ad officium et virtutem[*]virtutem RSψ : veritatem (§130 supra) omnes meae curae vigiliae cogitationesque elaborarunt[*]elaborarunt K vulg.: -abunt RSD: laborarunt p: -abunt δ (v, §§126, 158), quae mea mens in suscipienda causa fuit, fides in agenda, eadem vestra sit in iudicanda;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
deinde uti C. Verrem, si eius omnia sunt inaudita et singularia facinora sceleris, audaciae, perfidiae, libidinis, avaritiae, crudelitatis, dignus exitus eius modi vita atque factis vestro iudicio consequatur, utique[*]utique Madvig: ut hi qui R: utque . res publica[*]In SDψ est ut hi quibus res p. placet servanda eorumque fides meaque fides una hac accusatione mea contenta sit[*]sint?, mihique posthac[*]mihique posthac SDp: mihi quae potest hac R bonos potius defendere liceat[*]defendere liceat p vulg.: dereliceat R: laudare liceat SDψ quam improbos accusare necesse sit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.