In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
2.5
nemini
video dubium esse, iudices, quin apertissime C. Verres in Sicilia sacra profanaque omnia et
privatim et publice spoliarit, versatusque sit sine ulla non modo religione verum etiam
dissimulatione in omni genere furandi atque praedandi. sed quaedam mihi magnifica
et praeclara eius defensio[*]eius defensio Rp: def. eius Sψ
ostenditur; cui quem ad
modum resistam multo mihi ante est, iudices[*]mihi ante est iudices Rpδ
: ante est mihi (om.
iud.) Sψ
, providendum.
ita enim causa constituitur, provinciam Siciliam virtute istius et vigilantia
singulari dubiis formidolosisque temporibus a fugitivis atque a belli periculis tutam esse
servatam.
quid agam, iudices? quo accusationis
meae rationem conferam? quo me vertam? ad omnis enim meos impetus quasi murus quidam boni
nomen imperatoris opponitur. Novi locum; video ubi se iactaturus sit Hortensius. Belli
pericula, tempora rei publicae, imperatorum penuriam commemorabit; tum deprecabitur a vobis,
tum etiam pro suo iure contendet ne patiamini talem imperatorem populo Romano Siculorum
testimoniis eripi, ne obteri laudem imperatoriam criminibus avaritiae velitis.
non possum dissimulare, iudices; timeo ne C.
Verres propter hanc eximiam virtutem in re militari omnia quae fecit impune fecerit.
venit enim mihi in mentem in iudicio M'. Aquili[*]M. codd. (ut etiam §§5, 7, 14) quantum auctoritatis,
quantum momenti oratio M. Antoni habuisse existimata sit; qui, ut erat in dicendo non solum
sapiens sed etiam fortis, causa prope perorata ipse[*]ipsum Eberh.
Zielinski
arripuit M'. Aquilium constituitque in conspectu omnium tunicamque
eius a pectore abscidit, ut cicatrices populus Romanus iudicesque aspicerent adverso corpore
exceptas; simul et de illo vulnere quod ille in capite ab hostium duce acceperat multa dixit,
eoque adduxit eos qui erant iudicaturi vehementer ut vererentur ne, quem virum fortuna ex
hostium telis eripuisset, cum sibi ipse non pepercisset, hic non ad populi Romani laudem sed
ad iudicum crudelitatem videretur esse servatus.
eadem nunc ab illis defensionis ratio viaque temptatur, idem quaeritur.
sit fur, sit sacrilegus, sit flagitiorum omnium vitiorumque princeps; at est bonus
imperator, at felix[*]ac felix G12K
et ad dubia rei publicae
tempora reservandus.
2
non agam summo iure
tecum[*]tecum summo iure Quint. ix. 2. 26, non dicam id
quod debeam forsitan obtinere, cum iudicium certa lege sit,—non quid in re militari fortiter
feceris, sed quem ad modum manus ab alienis pecuniis abstinueris abs te doceri oportere; non,
inquam, sic agam, sed ita quaeram, quem ad modum te velle intellego, quae tua opera et quanta
fuerit in bello.
quid dicis? an bello fugitivorum Siciliam
virtute tua liberatam? Magna laus et honesta oratio; sed tamen quo bello? nos enim,
post illud bellum quod M'. Aquilius confecit, sic accepimus, nullum in Sicilia fugitivorum
bellum fuisse. 'at in Italia fuit.' fateor, et magnum quidem ac
vehemens. num igitur ex eo bello partem aliquam laudis appetere conaris? num tibi
illius victoriae gloriam cum M. Crasso aut Cn. Pompeio communicatam putas? non
arbitror hoc etiam tuae deesse impudentiae, ut quicquam eius modi dicere audeas.
obstitisti videlicet ne ex Italia transire in Siciliam fugitivorum copiae possent.
Vbi, quando[*]quō DG2 (falsa interpr. qno S): quomodo G1 L
al.
, qua ex parte? cum aut ratibus aut navibus conarentur accedere?
nos enim nihil umquam prorsus audivimus, sed[*]sed Halm: et codd.
illud audivimus, M. Crassi, fortissimi
viri, virtute consilioque factum ne ratibus coniunctis freto fugitivi ad Messanam transire
possent, a quo illi conatu non tanto opere prohibendi fuissent, si ulla in Sicilia praesidia
ad illorum adventum opposita putarentur.