In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
at cum esset in Italia bellum tam prope a
Sicilia, tamen in Sicilia non fuit. quid mirum? ne cum in Sicilia quidem fuit eodem
intervallo, pars eius belli in Italiam ulla
pervasit.
3
etenim propinquitas locorum ad
utram partem hoc loco profertur? utrum aditum facilem hostibus an contagionem imitandi belli
periculosam fuisse? aditus omnis hominibus sine ulla facultate navium non modo
disiunctus[*]disiunctus RSp (iv, §103): diiunctus Halm, edd.
sed etiam clausus est, ut illis quibus Siciliam
propinquam fuisse dicis facilius fuerit ad Oceanum pervenire quam ad Peloridem accedere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
contagio autem ista servilis belli cur abs te
potius quam ab iis[*]iis edd.: his p: istis
R: histis S
omnibus qui ceteras
provincias obtinuerunt praedicatur? an quod in Sicilia iam antea bella fugitivorum
fuerunt? at ea ipsa causa est cur ista provincia minimo in periculo sit et fuerit.
nam posteaquam illinc M'. Aquilius decessit, omnium instituta atque edicta
praetorum fuerunt eius modi ut ne quis cum telo servus esset. vetus est quod dicam,
et propter severitatem exempli nemini fortasse vestrum inauditum, L. Domitium praetorem in
Sicilia, cum aper ingens ad eum adlatus esset, admiratum requisisse quis eum percussisset; cum
audisset pastorem cuiusdam fuisse, eum vocari ad se iussisse; illum cupide ad praetorem quasi
ad laudem atque ad praemium accucurrisse; quaesisse Domitium qui tantam bestiam percussisset;
illum respondisse, venabulo; statim deinde iussu praetoris in crucem esse sublatum.
durum hoc fortasse videatur, neque ego ullam in partem disputo: tantum intellego,
maluisse Domitium crudelem in animadvertendo quam in praetermittendo dissolutum videri.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
4
ergo his
institutis provinciae iam tum, cum bello sociorum tota Italia arderet, homo non acerrimus nec
fortissimus, C. Norbanus, in summo otio fuit: perfacile enim sese Sicilia iam tuebatur, ut ne
quod ex ipsa bellum posset exsistere. etenim cum nihil tam coniunctum sit quam
negotiatores nostri cum Siculis usu, re, ratione, concordia, et cum ipsi Siculi res suas ita
constitutas habeant ut iis[*]ut iis edd.: uti is R, uti his S, ut his pδ
pacem expediat esse, imperium autem populi Romani
sic diligant ut id imminui aut commutari minime velint, cumque haec a[*]ab pδ
servorum bello pericula et
praetorum institutis et dominorum disciplina provisa sint, nullum est malum domesticum quod ex
ipsa provincia nasci possit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid igitur? nulline motus in Sicilia servorum Verre praetore, nullaene
consensiones factae esse dicuntur? nihil sane quod ad senatum populumque Romanum
pervenerit, nihil quod iste publice Romam scripserit; et tamen coeptum esse in Sicilia moveri
aliquot locis servitium suspicor. id adeo non tam ex re quam ex istius factis
decretisque cognosco. ac
[*]Ac p: ad pr. R, dein corr. At, et sic SDψ
(iv, §151) videte quam non inimico animo sim acturus: ego ipse haec
quae ille quaerit, quae adhuc numquam audistis, commemorabo et proferam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
in Triocalino, quem locum fugitivi iam ante
tenuerunt[*]tenuerant Ernesti
, Leonidae cuiusdam Siculi
familia in suspicionem est vocata coniurationis. res delata ad istum.
statim, ut par fuit, iussu eius homines qui fuerant[*]fuerant RS: erant pδ
nominati comprehensi sunt adductique Lilybaeum; domino denuntiatum
est, causa dicta, damnati.
5
quid deinde? quid
censetis? furtum fortasse aut praedam exspectatis[*]spectatis RS:
om. Quint. ix. 2. 22 aliquam. nolite usque quaque
idem quaerere. in metu belli furandi locus qui potest esse? etiam si qua fuit in
hac re occasio praetermissa est. tum potuit a Leonida nummorum aliquid auferre, cum
denuntiavit ut adesset; fuit nundinatio aliqua, et isti non nova, ne causam
dicerent[*]diceret pδ
;
etiam alter locus, ut absolverentur: damnatis quidem servis quae praedandi potest[*]potest
Kpδ
: posset RS
esse ratio? produci ad supplicium necesse est. testes enim sunt
qui in consilio fuerunt, testes publicae tabulae, testis splendidissima civitas
Lilybitana[*]Lilybitana Mommsen, ut Div. §55: Lilybaetana vulg.
, testis honestissimus maximusque conventus civium
Romanorum: fieri nihil potest, producendi sunt. itaque producuntur et ad palum
alligantur.