In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
etiam nunc mihi exspectare videmini, iudices, quid deinde factum sit, quod iste nihil umquam fecit sine aliquo quaestu atque praeda. quid in eius modi re fieri potuit? quod commodum est, exspectate facinus quam vultis improbum; vincam tamen exspectationem omnium. homines sceleris coniurationisque damnati, ad supplicium traditi, ad palum alligati, repente multis milibus hominum inspectantibus soluti sunt et Triocalino illi domino redditi.
quid hoc loco potes dicere, homo amentissime, nisi id quod ego non quaero, quod denique in re tam nefaria, tametsi dubitari non potest, tamen ne si dubitetur quidem quaeri oporteat, quid aut quantum aut quo modo acceperis? remitto tibi hoc totum atque ista te cura libero; neque enim metuo ne hoc cuiquam persuadeatur, ut, ad quod facinus nemo praeter te ulla pecunia adduci potuerit, id tu[*]tum RS gratis suscipere conatus sis. verum de ista furandi praedandique ratione nihil dico, de hac imperatoria iam tua laude disputo.
6
quid ais, bone custos defensorque provinciae? tu quos servos arma capere et bellum facere in Sicilia voluisse cognoras et de consili sententia iudicaras, hos ad supplicium iam more maiorum traditos[*]traditos et ad palum alligatos δ (§§10, 11 supra) ex media morte eripere ac liberare ausus es, ut, quam damnatis crucem servis fixeras, hanc indemnatis videlicet civibus Romanis reservares? perditae civitates desperatis iam omnibus rebus hos solent exitus exitialis habere, ut damnati in integrum restituantur, vincti solvantur, exsules reducantur, res iudicatae rescindantur. quae cum accidunt, nemo est quin intellegat ruere illam rem publicam haec ubi eveniant[*]eveniant RS: eveniunt p, veniunt δ: haec ubi even. secl. Ern. Kays. ; nemo est qui ullam spem salutis reliquam esse arbitretur.
atque haec sicubi facta sunt[*]facta sunt add. edd.: sicubi ita facta sunt π: sicubi facta sunt RSψ ita facta sunt ut homines populares aut nobiles supplicio aut[*]aut (ante nobiles) : ac RS (§34 infra) exsilio levarentur, at non ab iis ipsis qui iudicassent, at non statim, at non[*]at non (ter) Lamb.: ut non (ter) RSp eorum facinorum damnati quae ad vitam et ad[*]ad (ante fortunas) om. pδ : ad omnium fort. fortunas omnium pertinerent. hoc vero novum et eius modi est ut magis propter reum quam propter rem ipsam credibile videatur, ut homines servos, ut ipse qui iudicarat, ut statim e medio supplicio dimiserit, ut eius facinoris damnatos servos[*]servos del. Zielinski quod ad omnium liberorum caput et sanguinem pertineret.
O praeclarum imperatorem nec iam cum M'. Aquilio, fortissimo viro, sed vero cum Paulis, Scipionibus, Mariis conferendum! tantumne vidisse in metu periculoque provinciae! cum servitiorum animos in Sicilia suspensos propter bellum Italiae fugitivorum videret, ne quis se commovere auderet, quantum terroris iniecit! comprendi [*]comprendi RS: comprehendi p vulg. iussit; quis non pertimescat? causam dicere dominos; quid servo tam formidolosum? FECISSE VIDERI pronuntiat; exortam videtur flammam paucorum dolore ac morte restinxisse. quid deinde sequitur? verbera atque ignes et illa extrema ad supplicium damnatorum, metum ceterorum, cruciatus[*]cruciatus : et cruc. RSψ et crux. hisce omnibus suppliciis sunt liberati. quis dubitet quin servorum animos summa formidine oppresserit, cum viderent ea facilitate praetorem ut ab eo servorum sceleris coniurationisque damnatorum vita vel ipso carnifice internuntio redimeretur?
7
quid? hoc in Apolloniensi Aristodamo, quid? in Leonte Imacharensi[*]Imacharensi Prisc.: macharensi codd. non idem fecisti? quid? iste motus servitiorum bellique subita suspicio utrum tibi tandem diligentiam custodiendae provinciae an novam rationem improbissimi quaestus attulit? Halicyensis Eumenidae, nobilis hominis et honesti, magnae pecuniae vilicus cum impulsu tuo insimulatus esset, HS LX a domino accepisti, quod nuper ipse iuratus docuit quem ad modum gestum esset. ab equite Romano C. Matrinio absente, cum is esset Romae, quod eius vilicos pastoresque tibi in suspicionem venisse dixeras, HS DC[*]dc sine lineola RS: centies abstulisti. dixit hoc L. Flavius, qui tibi eam pecuniam numeravit, procurator C. Matrini, dixit ipse Matrinius, dicit[*]dicit q: dicet : om. RS vir clarissimus, Cn. Lentulus censor, qui Matrini honoris causa recenti negotio ad te litteras misit mittendasque curavit.