In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
quo
confugient socii? quem implorabunt? qua spe denique, ut vivere velint, tenebuntur, si vos eos
deseretis? ad senatumne[*]senatumne V: senatum RSψ
venient[*]venient RSψ
: veniant V: senatum devenient pδ
? quid? ut de Verre supplicium sumat[*]sumant VRSp
? non est usitatum, non senatorium[*]non
senatorum RS: non est senatorium V
.
ad populum Romanum confugient? facilis est populi causa[*]populi
causa RSψ
: causa pop. pδ
: causa PRV
; legem enim se sociorum causa iussisse et eius legis[*]eius legis (leges
p) RSp: eius V: eis
legi δ: vos eius leges q: vos ei
legi Victorius: ei vos legi Iord. et
edd.
custodes ac vindices praeposuisse dicet. hic locus igitur est
unus quo perfugiant, hic portus, haec arx[*]haec arx om. RSψ
, haec ara sociorum; quo quidem nunc non ita
confugiunt ut antea in suis repetundis[*]repetundis V: -endis RS
rebus solebant. non argentum, non aurum[*]Non
aurum non arg. Vq
, non vestem, non mancipia repetunt, non
ornamenta quae ex urbibus fanisque erepta sunt; metuunt homines imperiti ne iam haec populus
Romanus concedat et ita velit fieri[*]velit fieri V, Halm,
Zielinski (p. 198): fieri velit rell.
(iii, §168). patimur enim multos iam annos et silemus, cum videamus ad
paucos homines omnis[*]omnis Vp: om. RSψ
omnium nationum pecunias pervenisse. quod
eo magis ferre animo aequo et concedere videmur, quia nemo istorum dissimulat, nemo
laborat[*]elaborat V (iii, §130; v, §§158, 188) ut obscura
sua cupiditas esse videatur.
in urbe nostra
pulcherrima atque ornatissima quod signum, quae tabula picta est quae non ab hostibus victis
capta atque deportata[*]adportata (app. p) Vpδ
sit? at istorum villae sociorum
fidelissimorum plurimis et pulcherrimis spoliis ornatae refertaeque sunt. Vbi pecunias
exterarum nationum esse arbitramini, quae nunc omnes egent, cum Athenas, Pergamum, Cyzicum,
Miletum, Chium, Samum. totam denique[*]totam denique Vpδ
: totamque RSψ
Asiam, Achaiam, Graeciam[*]Graeciam del.
Zielinski
, Siciliam tam in paucis villis inclusas esse videatis[*]videtis
δ
? sed haec, ut dico, omnia iam socii
vestri relinquunt et neglegunt, iudices. ne
[*]ne enim V
(contra RSpδ
) publice a
populo Romano spoliarentur officiis[*]officio V
ac fide
providerunt; paucorum cupiditati tum, cum obsistere non poterant, tamen sufficere aliquo modo
poterant; nunc vero iam adempta est non modo resistendi verum etiam suppeditandi facultas.
itaque res suas neglegunt; pecunias, quo nomine iudicium hoc appellatur, non
repetunt, relinquunt; hoc iam ornatu ad vos confugiunt.
aspicite, aspicite[*]aspicite semel Vpδ
, iudices, squalorem sordisque sociorum!
49
Sthenius hic Thermitanus cum hoc capillo atque
veste, domo[*]domo VSpδ
: domu R (Phil. 2, 45) sua tota expilata,
mentionem tuorum furtorum non facit; sese ipsum abs te[*]a te V
repetit, nihil amplius; totum enim tua libidine et scelere ex sua patria, in
qua multis virtutibus ac beneficiis princeps fuit, sustulisti. Dexo hic, quem videtis, non
quae publice Tyndaride, non quae privatim sibi eripuisti, sed unicum miser abs te filium
optimum atque innocentissimum flagitat; non ex litibus aestimatis tuis pecuniam domum, sed ex
tua calamitate cineri atque ossibus fili sui solacium vult aliquod reportare. hic
tam grandis natu Eubulida hoc tantum exacta aetate laboris itinerisque suscepit, non ut
aliquid de suis bonis recuperaret, sed ut, quibus oculis cruentas cervices fili sui viderat,
isdem te[*]isdem (iisdem) te Vpδ
:
iste RS
condemnatum videret. si per[*]sibi ċprċ RS: an si
sibi per? L. Metellum licitum esset, iudices, matres illorum miserorum
sororesque[*]sororesque RS: sorores uxoresque V: uxores sororesque δ
veniebant; quarum una,
cum ego ad Heracleam noctu accederem, cum omnibus matronis eius civitatis et cum multis
facibus mihi obviam venit, et ita,—me suam salutem appellans, te suum carnificem nominans,
fili nomen implorans, —mihi ad pedes misera iacuit quasi ego eius[*]eius om. V
excitare ab inferis filium possem. faciebant hoc
itidem[*]itidem RSψ
: idem Vpδ
ceteris in civitatibus
grandes natu matres et item parvi liberi miserorum; quorum utrumque[*]utrumque VRS: utrorumque pδ
aetas laborem et industriam meam, fidem et misericordiam vestram
requirebat[*]requirebat V: -ant RSpδ
.
itaque ad me, iudices, hanc querimoniam praeter ceteras Sicilia detulit;
lacrimis ego huc, non gloria inductus accessi, ne falsa damnatio, ne carcer, ne catenae, ne
verbera, ne secures, ne cruciatus sociorum, ne sanguis innocentium, ne denique etiam
exsanguia[*]exangula V: exsanguium Rpkδ
(prob. Nohl): exangium S
corpora mortuorum, ne maeror parentum ac propinquorum
magistratibus nostris quaestui posset[*]possit Bake
esse.
hunc ego si metum Siciliae damnatione istius per vestram fidem et
veritatem[*]veritatem V (i, §3): severitatem RS (i, §43): virtutem pδ
deiecero, iudices, satis officio meo, satis illorum voluntati qui a
me hoc petiverunt factum esse arbitrabor.