In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
quapropter si quem forte inveneris qui hoc navale crimen conetur defendere, is
ita defendat ut[*]ut suppl. Hotom.
illa communia quae ad
causam nihil pertinent praetermittat, me culpae fortunam[*]culpae fortunam V: culpam fortunae RSpδ
adsignare, calamitatem crimini dare, me amissionem classis
obicere, cum multi viri fortes in communi incertoque periculo belli et terra et mari saepe
offenderint. nullam tibi[*]tibi om. π
obicio fortunam, nihil est quod ceterorum res minus commode gestas
proferas, nihil est quod multorum naufragia fortunae colligas. ego navis inanis
fuisse dico, remiges nautasque dimissos, reliquos stirpibus vixisse palmarum; praefuisse
classi populi Romani Siculum, perpetuo sociis atque amicis Syracusanum; te illo tempore ipso
superioribusque diebus omnibus in litore cum mulierculis perpotasse dico; harum rerum omnium
auctores testisque produco.
num tibi insultare
in calamitate, num intercludere perfugia Martem quodsi illorum fortunae, num casus
bellicos exprobrare aut obicere videor? tametsi solent ii[*]ii V: hii RS: hi p
fortunam sibi obici nolle qui se fortunae commiserunt, qui in eius periculis sunt ac varietate
versati. istius quidem calamitatis tuae fortuna particeps non fuit.
homines enim in proeliis, non in conviviis belli fortunam periclitari solent; in
illa autem calamitate non fuisse communem, sed venerem possumus dicere. fortunam
tibi[*]tibi om. V
obici non oportet, cur tu fortunae
innocentium veniam ac locum non dedisti?
etiam
illud praecidas licet, te, quod[*]te quod Vpq: quod δ: his quod R, his quod S, his quod D, quod hiis Z.
An quod de his? supplicium more maiorum sumpseris securique
percusseris, idcirco a me in crimen et in invidiam[*]in invidiam V:
in om. RSpδ
(§107 supra) vocari. non in supplicio crimen meum
vertitur[*]vertetur RSψ
;
non ego nego securi[*]non ego nego securi V (securi nego pδ
): non ego quemquam ex re militari
mance RS
quemquam feriri debere[*]debere δ: oportere V
, non ego metum ex re
militari, non severitatem imperi, non poenam flagiti tolli dico oportere; fateor non modo in
socios sed etiam in civis militesque nostros persaepe esse severe ac vehementer
vindicatum.
51
quare haec quoque
praetermittas licet. ego culpam non in nauarchis sed in te fuisse demonstro, te
pretio remiges militesque dimisisse arguo. hoc nauarchi reliqui dicunt, hoc
Netinorum foederata civitas publice dicit, hoc Amestratini, hoc Herbitenses[*]hoc Herb.,
hoc Amestr. Vδ
, hoc
Hennenses[*]hoc Hennenses om. RS
, Agyrinenses, Tyndaritani
publice[*]Tynd. Locrenses pδ
dicunt, tuus denique testis, tuus imperator, tuus aemulus, tuus
hospes Cleomenes hoc dicit, sese in terram esse egressum ut Pachyno e terrestri praesidio
milites colligeret, quos in navibus conlocaret; quod certe non fecisset si suum numerum naves
haberent; ea est enim ratio instructarum ornatarumque[*]ornatarumque om.
V
navium ut non modo plures sed ne singuli quidem possint[*]possent RSπδ
(§84 supra) accedere. dico practerea
illos ipsos reliquos nautas fame atque inopia rerum omnium confectos fuisse ae perditos; dico
aut omnis extra culpam fuisse, aut, si uni attribuenda culpa sit, in eo maximam fuisse qui
optimam navem, plurimos nautas haberet, summum imperium obtineret, aut, si omnes in culpa
fuerint, non oportuisse Cleomenen[*]Cleomenen VR: -em S
constitui spectatorem illorum mortis atque cruciatus; dico
etiam in ipso supplicio mercedem lacrimarum, mercedem vulneris atque plagae, mercedem funeris
ac sepulturae constitui nefas fuisse.
quapropter
si mihi respondere voles haec dicito, classem instructam atque ornatam fuisse, nullum
propugnatorem afuisse, nullum vacuum tractum esse remum, rem frumentariam esse suppeditatam;
mentiri nauarchos, mentiri tot tam[*]tot tam RS: totam V: tot et tam π
gravis
civitates, mentiri etiam Siciliam totam[*]totam om. V: totam Sic.
k te Vp: om. RSψ
; proditum esse te a Cleomene, qui se dixerit exisse
in terram ut Pachyno deduceret milites; animum illis, non copias defuisse; Cleomenem acerrime
pugnantem ab iis relictum esse atque desertum; nummum ob sepulturam datum nemini.
quae si dices, tenebere; sin alia dices, ea quae a me dicta sunt non refutabis.