In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
hic tu etiam dicere audebis, 'est in iudicibus ille familiaris meus, est paternus amicus ille.' non ut quisque maxime est quicum[*]quocum V tibi aliquid sit, ita te in huiusce modi crimine maxime eius pudet? 'paternus amicus est.' ipse pater si iudicaret, per deos immortalis, quid facere posset[*]posset RSp: possets V (Meusel, pp. 30-31): facere posses cum Heraeus, cp. Quint. vi. 1, 3? cum tibi haec diceret[*]cum diceret tibi haec SDψ , 'tu in provincia populi Romani praetor[*]pop. Rom. praetor : P. R. V: PR RSD (iv, §146; v, §§28, 136), cum tibi maritimum bellum esset administrandum, Mamertinis ex foedere quam deberent navem per triennium remisisti, tibi apud eosdem privata navis oneraria maxima publice est aedificata, tu a civitatibus pecunias classis nomine coegisti, tu pretio remiges dimisisti, tu, navis cum esset ab quaestore et ab legato[*]ab (a p) quaestore et ab (a p) legato Rpδ : ab legato et questore SDψ capta praedonum, archipiratam ab oculis omnium removisti[*]ab omnium oculis remisisti p , tu, qui cives Romani esse dicerentur, qui a multis cognoscerentur, securi ferire potuisti, tu[*]tu (ante in) om. δ tuam domum piratas abducere, tu in iudicium archipiratam domo producere ausus es[*]tu in iud.... ausus es om. RSψ ,
tu in provincia tam splendida, tu apud socios fidelissimos, civis Romanos honestissimos, in metu periculoque provinciae dies continuos compluris in litore conviviisque iacuisti, te per eos dies nemo tuae domi convenire, nemo in foro videre potuit, tu sociorum atque amicorum ad ea convivia matres familias adhibuisti, tu inter eius modi mulieres praetextatum tuum filium, nepotem meum, conlocavisti, ut aetati maxime lubricae atque incertae exempla nequitiae parentis vita praeberet, tu praetor in provincia cum tunica pallioque purpureo visus es, tu propter amorem libidinemque tuam imperium navium legato populi Romani ademisti, Syracusano tradidisti, tui milites in provincia Sicilia frugibus frumentoque caruerunt, tua luxurie[*]luxurie p, ut voluit Madv.: luxuriae R (§87 supra): luxuria SD atque avaritia classis populi Romani a praedonibus capta et incensa est;
post Syracusas conditas quem in portum numquam hostis accesserat, in eo te praetore primum piratae navigaverunt; neque haec tot et tanta[*]tot tanta p dedecora dissimulatione tua neque oblivione hominum ac taciturnitate tegere voluisti, sed etiam navium praefectos sine ulla causa de complexu parentum[*]parentium p (Prisc. Gr. Lat. ii, p. 355) contra RSδ suorum, hospitum tuorum, ad mortem cruciatumque rapuisti, neque te in parentum[*]parentium p (Prisc. Gr. Lat. ii, p. 355) contra RSδ luctu atque lacrimis mei nominis commemoratio mitigavit; tibi hominum innocentium sanguis non modo voluptati sed etiam quaestui fuit!'
53
—haec si tibi tuus parens diceret, posses ab eo veniam petere, posses ut tibi ignosceret postulare?
satis est factum Siculis, satis officio ac necessitudini[*]necessitudini iudices , satis promisso nostro ac recepto. reliqua est ea causa, iudices, quae iam non recepta sed innata, neque delata ad me sed in animo sensuque meo penitus adfixa atque insita est; quae non ad sociorum salutem, sed ad civium Romanorum, hoc est ad unius cuiusque nostrum, vitam et sanguinem pertinet. in qua nolite a me, quasi dubium sit aliquid, argumenta, iudices, exspectare: omnia quae dicam sic erunt inlustria ut ad ea probanda totam Siciliam testem adhibere possem[*]possem RSψ : possim (§§84, 158). furor enim quidam, sceleris et audaciae comes, istius effrenatum animum importunamque naturam tanta oppressit amentia ut numquam dubitaret in conventu palam supplicia, quae in convictos malefici servos constituta sunt, ea in civis Romanos expromere.
virgis quam multos ceciderit quid ego commemorem? tantum brevissime, iudices, dico[*]dicam q : nullum fuit omnino civitatis isto praetore in hoc genere discrimen. itaque iam consuetudine ad corpora civium Romanorum etiam sine istius nutu ferebatur manus ipsa lictoris.
54
num potes hoc negare, Verres, in foro Lilybaei maximo conventu C. Servilium, civem Romanum e conventu Panhormitano[*]Panormitano p: Panhormitanorum RS , veterem negotiatorem, ad tribunal ante pedes tuos ad terram virgis et verberibus abiectum? aude hoc primum negare, si potes; nemo Lilybaei fuit quin viderit, nemo in Sicilia quin audiverit[*]audiverit Zielinski: audierit codd. . plagis confectum dico a lictoribus tuis civem Romanum ante oculos tuos concidisse.