In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
at quam ob causam, di immortales! tametsi iniuriam facio communi causae et iuri civitatis; quasi enim ulla possit[*]possit ulla π: possit esse ulla δ esse causa cur hoc cuiquam civi Romano iure accidat, ita quaero quae in Servilio causa fuerit. ignoscite in hoc uno, iudices; in ceteris enim non magnopere causas requiram. locutus erat liberius de istius improbitate atque nequitia. quod isti simul ac renuntiatum est, hominem iubet Lilybaeum vadimonium Venerio servo promittere. promittit; Lilybaeum venitur. cogere eum coepit, cum ageret nemo[*]nemo semel habent codd.: iteravit Naugerius: cum nemo postularet (del. ageret) Zielinski , nemo postularet, sponsionem mille[*]mille Mommsen: militum RS: HS duobus sponsionem facere : sponsionem 11 milium nummum facere Zielinski nummum facere cum lictore suo, 'ni furtis quaestum faceret.' recuperatores se[*]recuperatores se Zumpt: recuperor esse RS: recuperatores (om. se) δ (ante vocab. reciperatores habet p sedego, i.e. se de cohorte, cum signis transp.) de cohorte sua dicebat[*]dicit δ daturum. Servilius et recusare et deprecari ne iniquis iudicibus nullo adversario iudicium capitis in se constitueretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
haec cum maxime loqueretur, sex lictores circumsistunt valentissimi et ad pulsandos verberandosque homines exercitatissimi, caedunt acerrime virgis; denique proximus lictor, de quo iam saepe[*]iam saepe R: tam saepe SD: saepe iam p: saepe om. qr dixi, Sextius, converso baculo[*]baculo RSD: bacillo pδ Nonius oculos misero tundere vehementissime coepit. itaque ille, cum sanguis os oculosque complesset, concidit, cum illi nihilo minus iacenti latera tunderent, ut aliquando spondere se diceret. sic ille adfectus[*]adfectus (aff. p) Rp al.: affatus SD illim[*]illim p: illum RSD: illinc s. illic al. tum pro mortuo sublatus perbrevi postea est mortuus. iste autem homo Venerius, adfluens omni lepore ac venustate, de bonis illius in aede Veneris argenteum Cupidinem posuit. sic etiam fortunis hominum abutebatur ad nocturna vota cupiditatum suarum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
55
nam quid ego de ceteris civium Romanorum suppliciis singillatim potius quam generatim atque universe loquar? carcer ille qui est a crudelissimo tyranno Dionysio factus Syracusis, quae lautumiae vocantur, in istius imperio domicilium civium Romanorum fuit. Vt quisque istius animum aut oculos offenderat, in lautumias statim coniciebatur. indignum [*]indignum p: indignum enim RSψ (§109) hoc video videri omnibus, iudices, et id iam priore actione, cum haec testes dicerent, intellexi. retineri enim putatis oportere iura libertatis non modo hic ubi tribuni plebis sunt, ubi ceteri magistratus, ubi forum plenum iudiciorum, ubi senatus auctoritas, ubi existimatio populi Romani et frequentia, sed ubicumque terrarum et gentium violatum ius civium[*]est Halm Romanorum sit, statuitis[*]statuitis Naugerius, statuistis : statis R1, sciatis R2SDψ id pertinere ad communem causam libertatis et dignitatis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
in externorum hominum maleficorum sceleratorumque, in praedonum hostiumque custodias tu tantum numerum civium Romanorum includere ausus es? numquamne tibi iudici, numquam contionis[*]contentionis RS , numquam huius tantae frequentiae, quae nunc te animo iniquissimo infestissimoque intuetur, venit in mentem? numquam tibi populi Romani absentis dignitas, numquam species ipsa[*]ipsa om. π huiusce multitudinis in oculis animoque versata est? numquam te in horum conspectum rediturum, numquam in forum populi Romani venturum, numquam sub legum et iudiciorum potestatem casurum esse duxisti?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
56
at quae erat ista libido crudelitatis exercendae, quae tot scelerum suscipiendorum causa? nulla, iudices, praeter praedandi novam singularemque rationem. nam ut illi quos a poetis accepimus, qui[*]qui secl. Heraeus sinus quosdam obsedisse maritimos aut aliqua promunturia aut praerupta saxa tenuisse dicuntur, ut eos qui essent adpulsi navigiis interficere[*]intercipere Lamb. possent, sic iste in omnia maria infestus ex omnibus Siciliae partibus imminebat. quaecumque navis ex Asia, quae ex Syria, quae Tyro, quae Alexandria[*]Alexandria SD rell. praeter R, in quo est ex Alexandria venerat, statim certis indicibus et custodibus tenebatur; vectores omnes in lautumias coniciebantur, onera atque merces in praetoriam domum deferebantur. versabatur in Sicilia longo intervallo alter non Dionysius ille nec Phalaris,—tulit enim illa quondam insula multos et crudelis tyrannos,—sed quoddam novum monstrum ex vetere[*]veteri S al. (Div. §5) illa immanitate quae in isdem locis versata esse dicitur.