In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
non enim Charybdim tam infestam neque[*]navibus Quint. viii. 6. 72 Scyllam nautis quam istum in[*]in om. RS
eodem freto fuisse arbitror[*]non enim... arbitror del. Zielinski
; hoc etiam iste infestior, quod multo se pluribus
et immanioribus[*]immanioribus Z, corr. D, ut Memmius: immaioribus
R, in maioribus S et pr. D: maioribus pkδ
canibus succinxerat,
Cyclops alter multo importunior; hic enim totam insulam obsidebat, ille Aetnam solam et eam
Siciliae partem[*]et om. RS: et... partem abesse
malit Thomas
tenuisse dicitur.
at quae causa tum subiciebatur ab ipso, iudices, huius tam nefariae crudelitatis?
eadem quae nunc in defensione commemorabitur. quicumque accesserant ad
Siciliam paulo pleniores, eos Sertorianos milites esse atque a Dianio fugere dicebat.
illi ad deprecandum periculum proferebant alii purpuram Tyriam, tus alii atque
odores vestemque linteam, gemmas alii et margaritas, vina non nulli Graeca venalisque
Asiaticos, ut intellegeretur ex mercibus quibus ex locis navigarent. non
providerant eas ipsas sibi causas esse periculi, quibus argumentis se ad salutem uti
arbitrabantur[*]arbitrarentur p
. iste enim haec
eos ex piratarum societate adeptos esse dicebat; ipsos in lautumias abduci imperabat, navis
eorum atque onera diligenter adservanda curabat.
57
his
institutis cum completus iam[*]cum plenus iam Heraeus
mercatorum carcer esset, tum illa fiebant quae L. Suettium[*]Suettium RSD: Suetium δ
edd.
, equitem Romanum, lectissimum virum, dicere audistis, et
quae ceteros audietis. cervices in carcere frangebantur indignissime civium
Romanorum, ut iam illa vox et imploratio[*]illa imploratio p
, 'civis Romanus sum,' quae saepe multis in ultimis terris opem inter
barbaros et salutem tulit, ea mortem illis acerbiorem et supplicium maturius ferret.
quid est, Verres? quid ad haec cogitas respondere? num mentiri me, num fingere
aliquid, num augere crimen? num quid horum dicere istis defensoribus tuis[*]istis def. tuis
Rp: istis tuis def. SDψ
audes? cedo mihi, quaeso, ex ipsius sinu litteras
Syracusanorum, quas ipse ad[*]quas ipse ad SDψ
: quasise R: quas iste ad p
arbitrium suum confectas esse arbitratur, cedo rationem carceris, quae
diligentissime conficitur, quo quisque die datus in custodiam, quo mortuus, quo
necatus[*]quo emissus, quo mortuus Zielinski
sit. LITTERAE
SYRACVSANORVM.
videtis civis Romanos gregatim
coniectos in lautumias, videtis indignissimo in loco coacervatam multitudinem vestrorum
civium. quaerite nunc vestigia quibus exitus eorum ex illo loco
compareant[*]conpareat SD
. nulla sunt.
omnesne mortui? si ita posset defendere, tamen fides huic defensioni
non haberetur. sed scriptum exstat in isdem litteris quod iste homo barbarus ac
dissolutus neque attendere umquam neque intellegere potuit: ἐδικαιώθησαν
[*]ἐδικαιώθησανRSDp: om. codd. plerique, inquit, hoc
est, ut Siculi loquuntur, supplicio adfecti ac necati sunt.
58
si
qui rex, si qua civitas exterarum gentium, si qua natio fecisset aliquid in civis Romanos eius
modi, nonne publice vindicaremus, nonne[*]nonne RSq: non pδ
(iv, §19) bello
persequeremur? possemus hanc iniuriam ignominiamque nominis Romani inultam impunitamque
dimittere? quot bella[*]Quot bella arbitramini SDψ
maiores nostros et quanta suscepisse arbitramini,
quod cives Romani iniuria adfecti, quod navicularii retenti, quod mercatores spoliati
dicerentur? at ego iam retentos non queror, spoliatos ferendum puto; navibus,
mancipiis, mercibus ademptis in vincla mercatores esse coniectos et in vinclis civis Romanos
necatos esse arguo.
si haec apud Scythas
dicerem, non hic in tanta multitudine civium Romanorum, non apud senatores, lectissimos
civitatis, non in foro populi Romani de tot et tam acerbis suppliciis civium Romanorum, tamen
animos etiam barbarorum hominum permoverem; tanta enim huius imperi amplitudo, tanta nominis
Romani dignitas est apud omnis nationes ut ista in nostros homines crudelitas nemini concessa
esse videatur. nunc tibi ego ullam salutem, ullum perfugium putem, cum te
implicatum severitate iudicum, circumretitum frequentia populi Romani esse videam?