In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
si mehercule[*]mehercules δ , id quod fieri non posse intellego, ex his te laqueis exueris ac te aliqua via ac ratione explicaris, in illas tibi maiores plagas incidendum est in quibus te ab eodem me superiore ex loco confici et concidi necesse est.
cui si etiam id quod defendit velim concedere, tamen ipsa illa falsa defensio non minus esse ei perniciosa quam mea vera accusatio debeat. quid enim defendit? ex Hispania fugientis se excepisse et supplicio adfecisse dicit. quis tibi id permisit? quo iure fecisti? quis idem fecit? qui tibi id[*]id om. pδ facere licuit?
forum plenum et basilicas istorum hominum videmus, et animo aequo videmus[*]et... videmus om. RSψ ; civilis enim dissensionis et seu[*]et seu Iordan.: et si RSD: et sive amentiae seu fati[*]seu fati SDp: sive fati Rq seu calamitatis non est iste molestus exitus, in quo reliquos saltem civis incolumis licet conservare. Verres, ille vetus proditor consulis, translator quaesturae, aversor pecuniae publicae, tantum sibi auctoritatis in re publica suscepit ut, quibus hominibus per senatum, per populum Romanum, per omnis magistratus, in foro, in suffragiis, in hac urbe, in re publica versari liceret, iis omnibus[*]omnibus SD: hominibus Rpq (§75 supra) mortem acerbam crudelemque proponeret si fortuna eos ad aliquam partem Siciliae detulisset.
ad Cn. Pompeium, clarissimum virum et fortissimum, permulti occiso Perperna ex illo Sertoriano numero militum confugerunt. quem non ille summo cum studio salvum incolumemque servavit? cui civi supplicanti[*]supplicanti : supplici p edd.: suplici R, corr. m. 2 suplicii non illa dextera invicta fidem porrexit et spem salutis ostendit? itane vero? quibus fuit portus apud eum quem contra arma tulerant, iis apud te, cuius nullum in re publica momentum[*]monimentum codd. pler. umquam fuit, mors et cruciatus erat constitutus?
59
vide quam commodam defensionem excogitaris! malo mehercule id quod tu defendis his iudicibus populoque Romano quam id quod ego insimulo probari, malo, inquam, te isti generi hominum quam mercatoribus et naviculariis inimicum atque infestum putari; meum enim crimen avaritiae te nimiae coarguit, tua defensio furoris cuiusdam et immanitatis et inauditae crudelitatis et paene novae proscriptionis.
sed non licet me isto tanto bono, iudices, uti, non licet. adsunt enim Puteoli toti; frequentissimi venerunt ad hoc iudicium mercatores, homines locupletes atque honesti, qui partim socios suos, partim libertos, partim conlibertos spoliatos in vincla coniectos, partim in vinclis necatos[*]partim... necatos om. RSψ , partim securi percussos esse dicunt[*]dicunt RS: dicent p . hic vide quam me sis usurus aequo. cum ego P. Granium testem produxero qui suos libertos abs te[*]a te (bis) δ securi percussos esse dicat, qui abs te navem suam mercesque repetat, refellito, si poteris; meum testem deseram, tibi favebo, te, inquam, adiuvabo; ostendito illos cum Sertorio fuisse, ab Dianio[*]a Dianio δ fugientis ad Siciliam esse delatos. nihil est quod te mallem[*]malim δ probare; nullum enim facinus quod maiore supplicio dignum sit reperiri neque proferri potest.
reducam iterum equitem Romanum, L. Flavium, si voles, quoniam priore actione,—ut patroni tui dictitant, nova quadam sapientia, ut omnes intellegunt, conscientia tua atque auctoritate meorum testium,—testem nullum interrogasti. interrogetur Flavius, si voles, quinam fuerit T. Herennius[*]T. SDp et corr. R (etiam l. 27): L. Rpr. , is quem ille argentariam Lepti fecisse dicit; qui cum amplius centum civis Romanos haberet ex conventu Syracusano[*]Syracusano RSD: -anorum R2p qui eum non solum cognoscerent sed etiam lacrimantes ac te implorantes defenderent, tamen inspectantibus omnibus Syracusis[*]Syracusis RSψ : -anis pkδ edd. securi percussus est. hunc quoque testem meum refelli et illum Herennium Sertorianum fuisse abs te demonstrari et probari volo.