In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
quid
de illa multitudine dicemus eorum qui capitibus involutis in piratarum captivorum numero
producebantur, ut securi ferirentur? quae ista nova diligentia, quam ob causam abs
te excogitata? an te L. Flavi ceterorumque de T. Herennio vociferatio commovebat? an M. Anni,
gravissimi atque honestissimi viri, summa auctoritas paulo diligentiorem timidioremque
fecerat? qui nuper pro testimonio non advenam nescio quem nec alienum, sed eum civem Romanum
qui omnibus in illo[*]qui omnibus in illo p: quibus illo R: qui illo Sψ
conventu notus, qui Syracusis natus esset, abs te securi percussum
esse dixit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
post hanc illorum vociferationem,
post hanc communem famam atque querimoniam non mitior in supplicio, sed diligentior esse
coepit; capitibus involutis civis Romanos ad necem producere instituit; quos tamen idcirco
necabat palam quod homines in conventu, id quod antea dixi, nimium diligenter praedonum
numerum requirebant. Haecine plebi Romanae te praetore est constituta condicio, haec negoti
gerendi spes, hoc capitis vitaeque discrimen? Parumne multa mercatoribus sunt necessario
pericula subeunda fortunae, nisi etiam hae formidines ab nostris magistratibus atque in
nostris provinciis impendebunt? ad eamne rem fuit haec suburbana ac fidelis
provincia[*]provincia pk: Sicilia RS:
provincia Sicilia δ
, plena optimorum sociorum
honestissimorumque civium, quae civis Romanos omnis suis ipsa sedibus libentissime semper
accepit, ut, qui usque ex ultima Syria atque Aegypto navigarent, qui apud barbaros propter
togae nomen in honore aliquo fuissent, qui ex praedonum insidiis, qui ex tempestatum periculis
profugissent, in Sicilia securi ferirentur, cum se iam domum venisse arbitrarentur?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
61
nam
quid ego de P. Gavio, Consano[*]Consano RS: Cosano π: Cossano δ
municipe,
dicam, iudices, aut qua vi vocis, qua gravitate verborum, quo dolore animi dicam? tametsi
dolor me non deficit; ut cetera mihi in dicendo digna re, digna dolore meo, suppetant magis
laborandum[*]elaborandum δ
est. quod
crimen eius modi est ut, cum primum ad me delatum est, usurum me illo non putarem; tametsi
enim verissimum esse intellegebam, tamen credibile fore non arbitrabar. coactus
lacrimis omnium civium Romanorum qui in Sicilia negotiantur, adductus Valentinorum, hominum
honestissimorum, omniumque Reginorum testimoniis multorumque equitum Romanorum qui casu tum
Messanae fuerunt, dedi tantum priore actione testium res ut nemini dubia esse
possit[*]possit RSpqδ
: posset
edd.
.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid nunc
agam? cum iam tot horas de uno genere ac de istius nefaria crudelitate dicam, cum
prope omnem vim verborum eius modi, quae scelere istius digna sint, aliis in rebus
consumpserim, neque hoc providerim, ut varietate criminum vos attentos[*]attentos S rell.: adtentos R
tenerem, quem ad
modum de tanta re dicam? opinor, unus modus atque una ratio est; rem in medio
ponam; quae tantum habet ipsa gravitatis ut neque mea, quae nulla est, neque
cuiusquam[*]cuiuspiam p
ad inflammandos vestros animos
eloquentia requiratur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Gavius hic quem dico, Consanus[*]dico cosanus Sp: dicosanus R
, cum in illo numero
civium Romanorum ab isto in vincla coniectus esset et nescio qua ratione clam e[*]e om.
π
lautumiis profugisset Messanamque venisset, qui
tam prope iam Italiam et moenia Reginorum, civium Romanorum[*]civ. Rom. om.
δ (et l. 20), videret et ex
illo metu mortis ac tenebris quasi luce libertatis et odore aliquo legum recreatus revixisset,
loqui Messanae et queri coepit se civem Romanum in vincla coniectum, sibi recta iter esse
Romam, Verri se praesto advenienti
futurum.
62
non intellegebat miser nihil
interesse utrum haec Messanae an apud istum[*]ipsum δ
in praetorio loqueretur; nam, ut antea vos docui, hanc sibi iste urbem
delegerat quam haberet adiutricem scelerum, furtorum receptricem, flagitiorum omnium consciam.
itaque ad magistratum Mamertinum statim deducitur Gavius[*]gravius R, et pr. S
, eoque ipso die casu Messanam Verres venit.
res ad eum defertur, esse civem Romanum qui se Syracusis in lautumiis fuisse
quereretur; quem iam ingredientem in navem et Verri nimis atrociter minitantem ab se[*]ab
se Halm: ad se RS: a se pδ
retractum esse et adservatum, ut ipse in
eum statueret quod videretur.