In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
de omnibus nobis, si qui tantulum de recta regione deflexerit, non illa tacita existimatio quam antea contemnere solebatis, sed vehemens ac liberum populi Romani iudicium consequetur. nulla tibi, (2Quinte, cum isto cognatio, nulla necessitudo; quibus excusationibus antea nimium in aliquo iudicio studium[*]alio quodam iud. Kays. tuum defendere solebas, earum habere in hoc homine nullam potes[*]potes S: potest R . quae iste in provincia palam dictitabat, cum ea quae faciebat tua se fiducia facere dicebat, ea ne vera putentur tibi maxime est providendum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
69
ego mei rationem iam offici confido esse omnibus iniquissimis meis[*]meis abesse malit J. J. Hartman; sed cf. ii, §167 persolutam; nam istum paucis horis primae actionis[*]primae act. del. Hartman omnium mortalium sententiis condemnavi. reliquum iudicium iam non de mea fide, quae perspecta est, nec de istius vita, quae damnata est, sed de iudicibus et, vere ut dicam, de te futurum est.
at quo tempore futurum est?—nam id maxime providendum est; etenim cum omnibus in rebus, tum in re publica permagni momenti est ratio atque inclinatio temporum. nempe eo, cum populus Romanus aliud genus hominum atque alium ordinem ad res iudicandas requirit, nempe[*]nempe del. Kays. lege de iudiciis iudicibusque novis[*]novis om. π promulgata; quam non is promulgavit quo[*]quo RSψ : cuius δ: om. p nomine proscriptam videtis, sed hic reus,—hic, inquam, sua spe atque opinione quam de vobis habet legem illam scribendam promulgandamque curavit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
itaque cum primo agere coepimus, lex non erat promulgata; cum iste vestra severitate permotus multa signa dederat quam ob rem responsurus non videretur, mentio de lege nulla fiebat; posteaquam iste recreari et confirmari visus est, lex statim promulgata est. cui legi cum vestra dignitas vehementer adversetur, istius spes falsa et insignis impudentia maxime suffragatur. hic si quid erit commissum a quoquam vestrum quod reprendatur[*]reprendatur R: reprehendatur Sψp , aut populus Romanus iudicabit de eo[*]eo Rp: eodem S al. homine quem iam ante iudiciis indignum putarit[*]putarit Halm: putavit SDpδ : putaret R (§187 infra), aut ei qui[*]aut et hi RSψ propter offensionem iudiciorum de veteribus iudicibus[*]de veteribus iudicibus (iudiciis δ) del. Kays. lege nova novi iudices erunt constituti.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
70
mihi porro, ut ego non dicam, quis omnium mortalium non intellegit quam longe progredi sit necesse? potero silere, Hortensi, potero dissimulare, cum tantum res publica vulnus acceperit ut expilatae provinciae[*]expilatae provinciae : -a -a (evexati R) RSD , vexati socii, di immortales spoliati, cives Romani cruciati et necati impune me actore esse videantur? potero ego hoc[*]ego hoc RSDq: hoc ego (iii, §4) onus tantum aut in hoc iudicio deponere aut tacitus[*]aut diutius tacitus πδ sustinere? non agitanda res erit, non in medium proferenda, non populi Romani fides imploranda, non omnes qui tanto se scelere obstrinxerunt ut aut fidem suam corrumpi paterentur aut iudicium corrumperent in discrimen aut[*]ac δ iudicium vocandi?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quaeret aliquis fortasse, 'tantumne igitur laborem[*]tantum tibi lab. , tantas inimicitias tot hominum suscepturus es[*]es om. π ?' non studio quidem hercule ullo neque voluntate; sed non idem licet mihi quod iis qui nobili genere nati sunt, quibus omnia populi Romani beneficia dormientibus deferuntur; longe alia mihi lege in hac civitate et condicione vivendum est. venit mihi in mentem M. Catonis, hominis sapientissimi et vigilantissimi; qui cum se virtute non genere populo Romano commendari putaret, cum ipse sui generis initium ac nominis ab se gigni et propagari vellet, hominum potentissimorum suscepit inimicitias, et maximis laboribus suis usque[*]suis usque SDψ : suisque R: usque ad summam senectutem summa[*]senect. summa om. RSD cum gloria vixit.