In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
postea Q. Pompeius, humili atque obscuro loco natus, nonne
plurimis inimicitiis maximisque suis periculis ac laboribus amplissimos honores est adeptus?
modo C. Fimbriam, C. Marium[*]C. ante Marium om. RSψ
, C. Caelium vidimus non
mediocribus inimicitiis ac laboribus contendere ut ad istos honores pervenirent ad quos vos
per[*]per (ante negleg.) om. π
ludum et per neglegentiam pervenistis.
haec eadem est nostrae rationis regio et via, horum nos hominum sectam atque
instituta
persequimur.
71
videmus
[*]videamus RSψ
quanta sit in[*]in (ante invidia) om. codd. pler.
invidia
quantoque in odio apud quosdam nobilis homines novorum hominum virtus et industria; si
tantulum oculos[*]tantum oculum RSψ
deiecerimus, praesto esse insidias; si ullum locum aperuerimus
suspicioni aut crimini, accipiendum statim vulnus esse; semper nobis vigilandum, semper
laborandum videmus. inimicitiae sunt, subeantur;
labor, suscipiatur[*]labores suscipiantur pδ
; etenim tacitae magis et occultae inimicitiae timendae sunt quam
indictae atque apertae. hominum nobilium non fere quisquam nostrae industriae
favet; nullis nostris officiis benivolentiam illorum adlicere possumus; quasi natura et genere
diiuncti sint, ita dissident a nobis animo ac[*]ac Rp: et Sψ
voluntate. quare
quid habent eorum inimicitiae periculi, quorum animos iam aute habueris inimicos et invidos
quam ullas inimicitias susceperis?
quam ob rem mihi, iudices, optatum illud
est[*]mihi iud. optatum illud est RSD: optandum mihi iud. illud
est (iud. om. q) pqk: iud. optandum est illud
δ
, in hoc reo finem accusandi facere, cum et populo
Romano satis factum et receptum officium Siculis, necessariis meis, erit persolutum;
deliberatum autem est, si res opinionem meam quam de vobis habeo fefellerit, non modo eos
persequi ad quos maxime culpa corrupti iudici, sed etiam illos ad quos conscientiae contagio
pertinebit. proinde si qui sunt qui in hoc reo aut potentes aut audaces ant
artifices ad corrumpendum iudicium velint esse, ita sint parati ut disceptante populo Romano
mecum sibi rem videant futuram; et si me in hoc reo, quem mihi inimicum Siculi dederunt, satis
vehementem, satis perseverantem, satis vigilantem esse cognorunt, existiment in iis hominibus
quorum ego inimicitias populi Romani salutis causa suscepero multo graviorem atque acriorem
futurum.
72
nunc
te, Iuppiter optime
maxime, cuius iste donum regale, dignum tuo pulcherrimo templo, dignum Capitolio
atque ista arce omnium nationum, dignum regio munere, tibi factum ab regibus, tibi dicatum
atque promissum, per nefarium scelus de manibus regiis[*]manibus regis qλ
(i. e. cod. Lamb.):
manis regibus R: magnis regibus SDψ
: regis (regiis δ) manibus
pkδ
extorsit, cuiusque
sanctissimum et pulcherrimum simulacrum Syracusis sustulit; teque, Iuno Regina, cuius duo fana
duabus in insulis posita sociorum, Melitae et Sami, sanctissima et antiquissima, simili
scelere idem iste omnibus donis ornamentisque nudavit; teque, Minerva, quam item[*]item R: iste (s. l. item) S:
item iste Dψ
: iste pδ
duobus in clarissimis et
religiosissimis templis expilavit, Athenis, cum auri grande pondus, Syracusis, cum omnia
praeter tectum et parietes abstulit;
teque, Latona et
Apollo et Diana, quorum iste Deli non fanum, sed, ut hominum opinio et religio fert, sedem
antiquam divinumque domicilium nocturno latrocinio atque impetu compilavit; etiam te, Apollo,
quem iste Chio sustulit; teque etiam atque etiam, Diana, quam Pergae spoliavit, cuius
simulacrum sanctissimum Segestae, bis apud Segestanos consecratum, semel ipsorum religione,
iterum P. Africani victoria, tollendum asportandumque curavit; teque, Mercuri, quem Verres
in[*]in villa pk
domo et in privata aliqua[*]aliqua pk: aitqua R: altaque SD
palaestra posuit[*]posuit pδ
: om. RSD
, P. Africanus in urbe sociorum et
in gymnasio Tyndaritanorum iuventutis illorum custodem ac praesidem voluit esse;