In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
deinde cur quicquam contra leges parasti? valeret hoc crimen in illa vetere severitate ac dignitate rei publicae; nunc non modo te hoc crimine non arguo, sed ne illa quidem communi vituperatione reprehendo: tu tibi hoc numquam turpe, numquam[*]turpe numquam om. pδ : turpe om. qk criminosum, numquam invidiosum fore putasti, celeberrimo loco palam tibi aedificari onerariam navem in[*]in ea provincia quam tu cum imperio obtinebas? quid eos loqui qui videbant, quid existimare eos qui audiebant arbitrabare? inanem te navem esse illam in Italiam adducturum[*]deducturum ? naviculariam[*]naviculariam te δ , cum Romam venisses, esse facturum? ne illud quidem quisquam poterat suspicari, te in Italia maritimum habere fundum et ad fructus deportandos onerariam navem comparare. eius modi voluisti de te sermonem esse omnium palam ut loquerentur te illam navem parare quae praedam ex Sicilia deportaret, et ad ea furta quae reliquisses commearet.
verum haec omnia, si doces navem de tua pecunia aedificatam, remitto atque concedo. sed hoc, homo amentissime, non intellegis priore actione ab ipsis istis Mamertinis, tuis laudatoribus[*]istis ipsis tuis Mam. laud. pkδ , esse sublatum? nam dixit Heius, princeps civitatis[*]princeps civitatis prkδ : om. RSψ (ii, §13), princeps istius legationis quae ad tuam laudationem missa est, navem tibi operis publicis Mamertinorum esse factam[*]esse aedificatam , eique faciendae senatorem[*]senatum Monet Mamertinum publice praefuisse. reliqua est materies. hanc Reginis, ut ipsi dicunt— tametsi tu negare non potes—publice, quod Mamertini materiem non habent, imperavisti.
19
si et ex quo fit navis, et qui faciunt, imperio tibi tuo non pretio praesto fuerunt, ubi tandem istud latet quod tu de tua pecunia dicis impensum? at Mamertini in tabulis nihil[*]nil Zielinski, p. 178 habent.
primum video potuisse fieri ut ex aerario nihil[*]nil Zielinski, p. 178 darent; etenim vel Capitolium, sicut apud maiores nostros factum est, publice coactis fabris operisque imperatis gratiis exaedificari atque effici potuit; deinde—id quod perspicio et quod[*]deinde id quod perspicio et quod RSp rell.: deinde perspicio id quod ostendam Zumpt ostendam, cum ipsos produxero, ipsorum ex[*]istos p2 ipsorum ex Rpδ : ex ipsorum litteris—multas pecunias isti erogatas in operum locationes falsas atque inanis esse perscriptas. iam illud minime mirum est, Mamertinos a quo summum beneficium acceperant, quem sibi amiciorem quam populo Romano esse cognoverant, eius capiti litteris suis pepercisse. sed si argumento est Mamertinos tibi pecuniam non dedisse, quia scriptum non habent, sit argumento tibi gratiis stare navem, quia, quid emeris aut quid locaris, scriptum proferre non potes.
at enim idcirco navem Mamertinis non imperasti, quod sunt foederati. di adprobent! habemus hominem in fetialium manibus educatum, unum praeter ceteros in publicis religionibus foederum sanctum ac diligentem; omnes qui ante te fuerunt praetores dedantur Mamertinis, quod iis navem contra pactionem foederis imperarint. sed tamen tu, sancte homo ac religiose, cur Tauromenitanis item foederatis navem imperasti? an hoc probabis, in aequa causa populorum sine pretio varium ius et disparem condicionem fuisse?
quid? si eius modi esse haec duo foedera duorum so populorum, iudices, doceo, ut Tauromenitanis nominatim cautum et exceptum sit foedere ne navem dare debeant, Mamertinis in ipso foedere sanctum atque praescriptum sit ut navem dare necesse sit, istum autem contra foedus et Tauromenitanis imperasse et Mamertinis remisisse, num cui[*]num cui pkδ : num quid RSψ dubium poterit esse quin Verre praetore plus Mamertinis cybaea quam Tauromenitanis foedus opitulatum sit? recitentur foedera.
20
isto igitur tuo, quem ad modum ipse praedicas, beneficio, ut res indicat, pretio atque mercede minuisti maiestatem rei publicae, minuisti auxilia populi Romani, minuisti copias maiorum virtute ac sapientia comparatas, sustulisti ius imperi, condicionem sociorum, memoriam foederis: qui ex foedere ipso navem vel usque ad Oceanum, si imperassemus, sumptu periculoque suo armatam atque ornatam mittere debuerunt, hi[*]hi pkδ : et RS, ei Iordan., edd. ne in freto ante[*]ante om. RS (ut etiam §55 infra) sua tecta et domos navigarent, ne sua moenia portusque defenderent, pretio abs te ius foederis et imperi condicionem redemerunt.