In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
O divina senatus frequentis in aede Bellonae admurmuratio! memoria tenetis, iudices, cum advesperasceret et paulo ante esset de hoc Tempsano incommodo nuntiatum, cum inveniretur nemo qui in illa loca cum imperio mitteretur, dixisset que quidam[*]dixissetque quidam Ernesti: dixisse quendam codd. (unde 15, 16 admurmuraverunt—dixerunt G3 contra RS) Verrem esse non longe a Tempsa, quam valde universi admurmuraverint[*]admurmuraverint RS: -arint , quam palam principes dixerint contra. et his[*]Et his pk: sed iis R: sed his S pr., corr. sed is: et is δ tot criminibus testimoniisque convictus in eorum tabella spem sibi aliquam proponit, quorum omnium palam causa incognita voce damnatus est?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
17
esto; nihil ex fugitivorum bello aut suspicione belli laudis adeptus est, quod neque bellum eius modi neque belli periculum fuit in Sicilia, neque ab isto provisum est ne quod esset; at vero contra bellum praedonum[*]praedonum om. RS classem habuit ornatam diligentiamque in eo singularem, itaque ab isto praeclare[*]praetore praeclare prkδ defensa provincia est. sic de bello praedonum, sic de classe Siciliensi, iudices, dicam ut hoc iam ante confirmem, in hoc uno genere omnis inesse culpas istius maximas avaritiae, maiestatis, dementiae, libidinis, crudelitatis. haec dum breviter expono, quaeso, ut fecistis adhuc, diligenter attendite.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
rem navalem primum ita dico esse administratam, non uti provincia defenderetur, sed uti classis nomine pecunia quaereretur. superiorum praetorum consuetudo cum haec fuisset, ut naves civitatibus certusque numerus nautarum militumque imperaretur, maximae et locupletissimae civitati Mamertinae nihil horum imperavisti. ob hanc rem quid tibi Mamertini clam pecuniae dederint, post, si videbitur, ex ipsorum litteris testibusque quaeremus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
navem vero cybaeam[*]cybaeam del. Klotz , maximam triremis instar, pulcherrimam atque ornatissimam cybaeam[*]pulcherrimam... cybaeam om. Halm, Zielinski, secl. Muell. (l. 18 infra) [*]cybaeam om. prk , palam aedificatam sumptu publico tuo nomine, publice[*]tuo nomine publice om. prkδ , sciente tota Sicilia, per magistratum[*]per magistratumque RS (iv, §103) senatumque Mamertinum tibi datam donatamque esse dico. haec navis onusta praeda Siciliensi, cum ipsa quoque esset ex praeda, simul cum ipse[*]ipse RS: iste decederet, adpulsa Veliam est cum plurimis rebus, et iis quas iste[*]iste RS: ante pδ Nohl Romam mittere cum ceteris furtis noluit, quod erant clarissimae[*]clarissimae RSψ : carissimae pδ edd. maximeque eum delectabant. eam navem nuper egomet vidi Veliae multique alii viderunt, pulcherrimam atque ornatissimam, iudices: quae quidem omnibus qui eam aspexerant prospectare iam exsilium atque explorare fugam domini videbatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
18
quid mihi hoc loco respondebis? nisi forte id quod, tametsi probari nullo modo potest, tamen dici quidem in iudicio de pecuniis repetundis necesse est, de tua pecunia aedificatam esse navem[*]iam navem p: eam navem δ: navem del. Eberhard . aude hoc saltem dicere quod necesse est; noli metuere, Hortensi, ne quaeram qui licuerit[*]cui licuerit RS aedificare navem senatori[*]senatori del. Zielinski ; antiquae sunt istae leges et mortuae, quem ad modum tu soles dicere, quae vetant. fuit ista res publica quondam, fuit ista severitas in iudiciis, ut istam rem accusator in magnis criminibus obiciendam putaret. quid enim[*]Quo enim Prisc. tibi navi[*]navi (nave) opus fuit Prisc. δ ? qui si quo publice proficisceris, praesidi et[*]et praesidiis p: et praesidii δ vecturae causa sumptu publico navigia praebentur[*]proficiscisceris... praebentur π: proficiscereris... praeberentur RS ; privatim autem nec proficisci quoquam potes nec arcessere[*]arcessere π: accersere RSδ (iv, §115) res transmarinas ex iis locis in quibus te habere nihil licet.