In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
tum illi intellexerunt se id quod a malo auctore emissent diutius obtinere non
posse.
age porro, tu, qui tam religiosum existimari te voluisti interpretem foederum,
cur Tauromenitanis frumentum, cur Netinis imperasti? quarum civitatum utraque foederata est.
ac Netini quidem sibi non defuerunt ac, simul[*]def. nam simul ac pδ
pronuntiasti libenter
te[*]te pkδ
: om. RS (§38 supra): adierunt te et Halm
Mamertinis remittere, te adierunt et eandem suam causam foederis esse
docuerunt. tu aliter decernere eadem in causa non potuisti; pronuntias Netinos
frumentum dare non debere et ab his tamen exigis. cedo mihi eiusdem praetoris
litteras et rerum decretarum et frumenti imperati. LITTERAE RERVM DECRETARVM.
Quid[*]Litterae rerum decretarum Zumpt. Post imperati habent RS eum decretarum, pδ
et rerum decretarum tritici empti potius in hac tanta et tam turpi
inconstantia suspicari possumus, iudices, quam id quod necesse est, aut isti a Netinis
pecuniam cum posceret non datam, aut id esse actum ut intellegerent Mamertini bene se apud
istum tam multa pretia ac munera conlocasse, cum idem alii iuris ex eadem causa non
obtinerent?
hic mihi etiam audebit mentionem facere
Mamertinae laudationis! in qua quam multa sint vulnera quis est vestrum, iudices, quin
intellegat? primum enim[*]enim scripsi: ut RSpδ Prisc. (Gr.
Lat. iii, p. 338): om. Hotoman,
Zielinski (Primum om. p1) in iudiciis qui decem
laudatores dare non potest, honestius est ei nullum dare quam illum quasi legitimum numerum
consuetudinis non explere. tot in Sicilia civitates sunt quibus tu per triennium
praefuisti: arguunt ceterae, paucae et parvae vi[*]vi add. K.
Busche
et[*]et (ante metu) om.
pδ
. Cf. i, §57; iii,
§67 metu repressae silent, una laudat. hoc quid est nisi intellegere quid
habeat utilitatis vera laudatio, sed tamen ita provinciae praefuisse ut hac utilitate
necessario sit carendum?
deinde, quod[*]id
quod δ
alio loco antea dixi, quae est ista tandem
laudatio, cuius laudationis legati et principes et publice tibi navem aedificatam et privatim
se ipsos abs te spoliatos expilatosque[*]exspoliatosque RSp: corr. Hotoman
esse dixerunt? postremo quid aliud isti
faciunt, cum te soli ex Sicilia laudant, nisi testimonio nobis sunt omnia te sibi esse
largitum quae tu de[*]de pδ
Arusianus: om. RS (reip. G1) re
publica nostra detraxeris? quae colonia est in Italia tam bono iure, quod tam
immune municipium, quod per hosce annos tam commoda vacatione omnium rerum sit usum quam
Mamertina civitas? per triennium soli ex foedere quod debuerunt non dederunt, soli
isto praetore omnium rerum immunes fuerunt[*]vitae p: vitae fuerunt
δ
, soli in istius imperio ea condicione vixerunt ut
populo Romano nihil darent, Verri nihil negarent[*]denegarent δ (nil negarent Zielinski, p. 178).
23
verum
ut ad classem, quo ex loco sum digressus, revertar, accepisti a Mamertinis navem contra leges,
remisisti contra foedera. ita in una civitate bis improbus fuisti, cum et remisisti
quod non oportebat, et accepisti quod non licebat. exigere te oportuit navem quae
contra praedones, non quae cum praeda navigaret, quae defenderet ne provincia spoliaretur, non
quae provinciae[*]quae nova prov. pδ
spolia[*]spolia provinciae SG2
portaret. Mamertini tibi et urbem quo furta undique deportares[*]portares pδ
, et navem in qua exportares
praebuerunt[*]praebuerunt SDp: praebuere R
; illud tibi oppidum receptaculum praedae fuit, illi homines testes custodesque
furtorum, illi tibi et locum furtis et furtorum vehiculum comparaverunt. itaque ne
tum quidem cum classem avaritia ac nequitia tua perdidisti Mamertinis navem imperare ausus es;
quo tempore in tanta inopia navium tantaque calamitate provinciae, etiamsi precario essent
rogandi, tamen ab iis[*]iis Zumpt, edd.: his codd.
impetraretur. reprimebat enim tibi et imperandi vim et rogandi
conatum praeclara illa non populo Romano reddita biremis, sed praetori donata cybaea.
ea
[*]ea δ: om. RSp
al.
fuit[*]fuit RSψ
: tui pk al.
merces imperi, auxili, iuris,
consuetudinis, foederis.
habetis unius civitatis firmum auxilium amissum ac venditum pretio: cognoscite nunc
novam praedandi rationem ab hoc primum
excogitatam.
24
sumptum omnem in classem
frumento stipendio ceterisque rebus suo quaeque nauarcho civitas semper dare solebat.
is neque ut accusaretur a nautis committere audebat, et civibus suis rationes
referre[*]rationes referre Graevius: rationes ferre RS: rationem referre pδ
debebat, et in illo omni negotio non modo labore sed etiam
periculo suo versabatur. erat hoc, ut dico, factitatum semper, nec solum in Sicilia
sed in omnibus provinciis, etiam in sociorum et Latinorum stipendio ac sumptu, tum cum illorum
auxiliis uti solebamus: Verres post imperium constitutum primus imperavit ut ea pecunia omnis
a civitatibus sibi adnumeraretur, ut is eam pecuniam tractaret quem ipse praefecisset.