In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
cui potest esse dubium quam ob rem et omnium
consuetudinem veterem primus immutaris, et tantam utilitatem per alios tractandae pecuniae
neglexeris, et tantam difficultatem cum crimine, molestiam cum suspicione susceperis?
deinde alii quaestus instituuntur, ex uno genere navali videte quam multi!
accipere a civitatibus pecuniam ne nautas darent, pretio certo missos facere nautas, missorum
omne stipendium lucrari, reliquis quod deberet non dare,—haec omnia ex civitatum testimoniis
cognoscite.
25
recita. TESTIMONIA CIVITATVM. Huncine[*]recita testimonia civitatum suppl. in lac. p2: recita testimonium (om.
civit.) RS
hominem, hancine impudentiam, iudices, hanc
audaciam[*]hancine aud. pδ
! civitatibus pro numero militum pecuniarum summas
discribere[*]describere R2Sp
, certum pretium, sescenos
nummos, nautarum missionis constituere! quos qui dederat commeatum[*]cum commeatum RS
totius aestatis abstulerat, iste, quod eius nautae nomine pro
stipendio frumentoque acceperat, lucrabatur. ita quaestus[*]itaque δ
duplex unius missionis fiebat. atque haec homo
amentissimus in tanto praedonum impetu tantoque periculo provinciae sic palam faciebat ut et
ipsi praedones scirent et tota provincia testis esset.
cum propter istius hanc avaritiam nomine
classis esset in Sicilia, re quidem vera naves inanes, quae praedam praetori non quae
praedonibus metum adferrent, tamen, cum P. Caesetius et P. Tadius decem navibus[*]navibus
his pδ
suis semiplenis
navigarent, navem quandam piratarum praeda refertam non ceperunt, sed
abduxerunt[*]adduxerunt RS
onere suo plane[*]plane
tardam Eberh.
captam atque depressam[*]deprensam G. Ammon
. erat ea navis plena iuventutis
formosissimae, plena argenti facti atque signati, multa cum stragula veste. haec
una navis a classe nostra non capta est, sed inventa ad Megaridem, qui locus est non longe a
Syracusis. quod ubi isti nuntiatum est, tametsi in acta cum mulierculis iacebat
ebrius, erexit se tamen et statim quaestori legatoque suo custodes misit compluris, ut omnia
sibi integra quam primum exhiberentur.
adpellitur
navis Syracusas; exspectatur ab omnibus supplicium. iste quasi praeda sibi advecta,
non praedonibus captis, si qui senes ac[*]ac RS: aut pkδ
(§34 supra) deformes erant, eos in hostium numero ducit; qui aliquid formae aetatis
artificique habebant, abducit omnis, non nullos scribis filio cohortique distribuit,
symphoniacos homines sex cuidam amico suo Romam muneri misit. Nox illa tota in exinaniunda
nave[*]exinanienda navi pδ
consumitur. archipiratam ipsum videt nemo, de quo
supplicium sumi oportuit[*]de quo... oportuit del. Zielinski (p. 197). hodie
[*]Hodieque pδ
omnes sic habent[*]sic habent
persuasum pδ
—quid eius sit
vos coniectura adsequi debetis—istum clam a piratis ob hunc archipiratam pecuniam accepisse.
26
'coniectura est.' iudex esse bonus nemo potest qui suspicione certa
non movetur. hominem nostis, consuetudinem omnium tenetis,—qui ducem praedonum aut
hostium ceperit, quam libenter eum palam ante oculos omnium esse patiatur[*]patiatur pδ
: patitur RSψ
. hominem in tanto conventu
Syracusis vidi neminem, iudices, qui archipiratam captum sese[*]sese Zumpt: esse RS: vidisse se pq (om. esse) vidisse diceret, cum omnes, ut mos est, ut solet fieri,
concurrerent, quaererent, videre cuperent. quid accidit cur tanto opere iste homo
occultaretur ut eum ne casu quidem quisquam aspicere posset? homines maritimi
Syracusis, qui saepe istius ducis nomen audissent, saepe timuissent, cum eius cruciatu atque
supplicio pascere oculos animumque exsaturare vellent, potestas aspiciendi nemini facta est.