In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Vnus pluris praedonum duces vivos cepit P. Servilius quam
omnes antea. Ecquando igitur isto fructu quisquam caruit, ut videre piratam captum non
liceret? at contra, quacumque iter fecit, hoc iucundissimum spectaculum omnibus
vinctorum captorumque hostium praebebat; itaque ei concursus fiebat[*]fiebat RSp: fiebant δ
edd.
undique ut non modo ex iis[*]iis Orelli: his codd.
oppidis qua ducebantur sed etiam ex
finitimis visendi causa convenirent. ipse autem triumphus quam ob rem omnium
triumphorum gratissimus populo Romano fuit et iucundissimus? quia nihil est
victoria dulcius, nullum est autem testimonium victoriae certius quam, quos saepe metueris,
eos te vinctos[*]eosdem vinctos δ
ad supplicium
duci videre.
hoc tu quam ob rem non fecisti? quam
ob rem ita pirata iste[*]iste pirata p (iste s.
l.) occultatus est[*]celatus est pδ
quasi eum aspici nefas esset? quam ob rem supplicium non
sumpsisti? quam ob causam hominem reservasti? ecquem[*]ecquem audisti δ
scis in Sicilia[*]in Sicilia del.
Zielinski
antea captum archipiratam qui non securi percussus sit? Vnum cedo
auctorem tui facti, unius profer exemplum. vivum tu archipiratam servabas: quo?
per triumphum, credo, quem ante currum tuum duceres; neque enim quicquam
erat[*]erat iam δ
reliquum nisi uti classe populi
Romani pulcherrima amissa provinciaque lacerata triumphus tibi navalis decerneretur.
27
age
porro, custodiri ducem praedonum novo more quam securi feriri[*]ferire RS (iv, §123) omnium exemplo magis placuit. quae sunt istae
custodiae? apud quos homines, quem ad modum est adservatus? lautumias Syracusanas
omnes audistis, plerique nostis. opus est ingens, magnificum, regum ac tyrannorum;
totum est e[*]e cod. Lamb.: a RS: ex pδ
saxo in mirandam altitudinem
depresso et multorum operis penitus exciso[*]depressum... excisum δ
; nihil tam clausum ad exitum[*]exitus pδ
, nihil tam saeptum undique, nihil tam tutum ad
custodiam nec fieri nec cogitari potest. in has lautumias, si qui publice
custodiendi sunt, etiam ex ceteris oppidis Siciliae deduci imperantur.
eo quod multos captivos civis Romanos coniecerat, quod eodem
ceteros piratas condi imperarat, intellexit, si hunc subditivum archipiratam in eandem
custodiam dedisset, fore ut a multis in lautumiis[*]in lautumiis secl.
Richter-Eberhard
verus ille dux quaereretur. itaque hominem huic
optimae tutissimaeque custodiae non audet committere, denique Syracusas totas timet,
amandat[*]amendat Rp al.
hominem—quo? Lilybaeum fortasse?
video; tamen homines maritimos non plane reformidat. minime, iudices.
Panhormum igitur? audio; quamquam Syracusis, quoniam in Syracusano captus erat,
maxime, si minus supplicio adfici, at custodiri oportebat.
ne Panhormum quidem. quo igitur? quo putatis[*]putastis RS
? ad homines a piratarum metu et suspicione
alienissimos, a navigando rebusque maritimis remotissimos[*]a navigando reZZZmotissimos
reZZZbusque maritimis suppl. s. l. p2: sine signis
transp. qr
, ad Centuripinos, homines maxime mediterraneos, summos aratores, qui
nomen numquam timuissent maritimi praedonis, unum te praetore horruissent Apronium, terrestrem
archipiratam[*]terr. hominem arch. π
.
et ut quivis facile perspiceret id ab isto actum esse ut ille suppositus facile et
libenter se illum qui non erat esse simularet, imperat Centuripinis ut is victu[*]ut is
(his pr) victu pkδ
: ut ei victus RS: uti victu Halm
ceterisque rebus quam liberalissime commodissimeque
adhiberetur[*]haberetur πk
.