In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
interea Syracusani, homines periti et humani, qui non modo ea quae perspicua essent videre verum etiam occulta suspicari possent, habebant rationem omnes[*]omnium Ern., Eberh. cotidie piratarum qui securi ferirentur; quam multos esse oporteret, ex ipso navigio quod erat captum et ex remorum numero coniciebant. iste, quod omnis qui artifici aliquid habuerant aut formae removerat atque[*]removerat atque : om. RS abduxerat, reliquos si, ut[*]si ut edd.: sicut RSp: si sicut Halm consuetudo est, universos ad palum alligasset, clamorem populi fore suspicabatur, cum tanto plures abducti essent quam relicti; propter hanc causam cum instituisset alios alio tempore producere, tamen in tanto conventu nemo erat quin[*]quin VRp: qui non Sal. rationem numerumque haberet, et reliquos non desideraret solum sed etiam posceret et flagitaret[*]et flagitaret om. V .
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cum magnus numerus[*]maximus deesset, tum iste homo nefarius in eorum locum quos domum suam de piratis abduxerat substituere et supponere coepit civis Romanos, quos in carcerem[*]quos ceruos V antea coniecerat; quorum alios Sertorianos milites fuisse insimulabat[*]insimulat V , et ex Hispania fugientis ad Siciliam adpulsos esse dicebat, alios, qui a praedonibus[*]praetoribus RSD (corr. in mg. praedonibus D) erant capti[*]erant capti RSp: capti erant V , cum mercaturas facerent aut aliquam[*]alios quam V ob causam navigarent, sua voluntate cum piratis fuisse arguebat. itaque alii cives Romani, ne cognoscerentur, capitibus obvolutis e carcere[*]cap. obv. e carcere RSp: involutis e carc. capitibus V ad palum atque ad necem rapiebantur, alii, cum a multis civibus Romanis cognoscerentur, ab omnibus defenderentur, securi feriebantur. quorum ego[*]ego om. π de acerbissima morte crudelissimoque cruciatu dicam cum eum locum tractare coepero, et ita dicam ut, si me in ea querimonia quam sum habiturus de istius crudelitate et de civium Romanorum indignissima morte non modo vires verum etiam vita deficiat, id mihi praeclarum et iucundum putem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
haec igitur est gesta res, haec victoria praeclara[*]vict. parta s. patrata Bonnet : myoparone piratico capto dux liberatus, symphoniaci Romam missi, formosi homines et adulescentes et artifices domum abducti, in eorum locum et ad eorum numerum cives Romani hostilem in modum cruciati et necati[*]et necati pkδ : om. RS , omnis vestis ablata[*]ablata secl. Bonnet: sublata Heraeus, Eberh. , omne aurum et[*]ablatum et Halmio auctore del. Zielinski argentum ablatum et aversum.
29
at quem ad modum ipse se[*]sese induit priore actione! qui tot dies tacuisset, repente in M. Anni, hominis splendidissimi, testimonio,—cum is civem Romanum dixisset, archipiratam negasset securi esse percussum,—exsiluit conscientia sceleris et furore ex maleficiis concepto excitatus; dixit se, quod sciret sibi crimini datum iri pecuniam accepisse neque de vero archipirata sumpsisse supplicium, ideo se securi[*]se securi SDψ : esse curi R: securi pkδ non percussisse; domi esse apud sese archipiratas dixit duos.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
O clementiam populi Romani seu potius patientiam miram ac singularem! civem Romanum securi esse percussum M. Annius, eques Romanus, dicit, taces: archipiratam negat, fateris. fit gemitus omnium et clamor, cum tamen a praesenti supplicio tuo continuit[*]se continuit p: cont. se q populus Romanus se et repressit et salutis suae rationem iudicum severitati reservavit. quid? sciebas tibi crimini datum iri? quam ob rem sciebas, quam ob rem etiam suspicabare? inimicum habebas neminem; si haberes, tamen non ita vixeras ut metum iudici propositum habere deberes. an te, id quod fieri solet, conscientia timidum suspiciosumque faciebat? qui igitur, cum esses cum imperio, iam tum crimen et iudicium[*]iudicium et crimen p horrueris[*]horrueris G12 K: horreris RS: horreres cod. Lamb.: horrebas pkδ , cum[*]cum RS: his cum pqk: hic cum δ Nohl: nunc cum C. Schenkl tot testibus coarguare[*]coarguare Rp: arguare SDψ (iv, §104) potes de damnatione dubitare?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
verum si crimen hoc metuebas, ne quis suppositum abs te esse diceret qui pro archipirata securi feriretur, utrum tandem tibi[*]tibi om. π ad defensionem firmius fore putasti, in iudicio coactu atque efflagitatu meo producere ad ignotos tanto post eum quem archipiratam esse diceres, an recenti re, Syracusis, apud notos, inspectante Sicilia paene tota, securi ferire? vide quid intersit utrum faciendum fuerit: in illo reprehensio nulla esset[*]esset (est δ)... est πkδ: om. RSψ , hic defensio nulla est. itaque illud semper omnes[*]omnes homines RS (§16 supra) fecerunt, hoc quis ante te, quis praeter te, fecerit quaero.
piratam vivum tenuisti. quem ad finem? dum cum imperio fuisti. quam ob causam, quo exemplo, cur tam diu? cur, inquam, civibus Romanis quos piratae ceperant securi statim percussis, ipsis piratis lucis usuram tam diuturnam dedisti?