In Verrem, Against Verres, Orationes Volume III. Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
egreditur in Centuripina quadriremi Cleomenes e portu; sequitur Segestana navis,
Tyndaritana, Herbitensis, Heracliensis, Apolloniensis, Haluntina, praeclara classis in
speciem[*]in speciem kδ
: in
specie RSDp: specie al. (fort. ad speciem; i, §58), sed inops et infirma propter dimissionem
propugnatorum atque remigum. tam diu in imperio suo classem iste praetor diligens
vidit quam diu convivium eius flagitiosissimum praetervecta est; ipse autem, qui visus multis
diebus non esset, tum se tamen in conspectum nautis paulisper dedit. stetit
soleatus praetor populi Romani cum pallio purpureo tunicaque talari muliercula nixus in
litore. iam hoc istum[*]hoc ipso pδ
vestitu Siculi civesque Romani permulti saepe
viderant[*]viderant Benedict, edd. recc.: viderunt codd. (Zielinski, pp. 197-8).
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
posteaquam paulum provecta classis est et Pachynum quinto
die denique adpulsa, nautae coacti fame radices palmarum agrestium, quarum erat in illis
locis, sicuti in magna parte Siciliae, multitudo, colligebant et iis miseri perditique
alebantur; Cleomenes autem, qui alterum se Verrem cum luxurie ac[*]ac Rq: atque pδ
nequitia
tum etiam imperio[*]cum imperio, tum etiam luxurie ac nequitia Zielinski: luxurie Madv.: luxuriae R:
luxuria SDδ
putaret,
similiter totos dies in litore tabernaculo posito
perpotabat.
34
ecce autem repente ebrio
Cleomene esurientibus ceteris nuntiatur piratarum esse navis in portu Odysseae; nam ita is
locus nominatur; nostra autem classis erat in portu Pachyni. Cleomenes autem, quod erat
terrestre praesidium non re sed nomine, speravit iis militibus quos ex eo loco deduxisset
explere se numerum nautarum et remigum posse. reperta est eadem istius hominis
avarissimi ratio in praesidiis quae in classibus; nam erant perpauci reliqui, ceteri dimissi.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
princeps Cleomenes in quadriremi Centuripina
malum erigi, vela fieri, praecidi ancoras imperavit, et simul ut se ceteri sequerentur signum
dari iussit. haec Centuripina navis erat incredibili celeritate velis; nam scire
isto praetore nemo poterat quid quaeque navis remis facere posset; etsi in hac quadriremi
propter honorem et gratiam Cleomenis minime multi remiges et milites deerant.
evolarat iam e conspectu fere fugiens quadriremis, cum etiam tum ceterae naves uno
in loco moliebantur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
erat animus in reliquis;
quamquam erant pauci, quoquo modo res se[*]res se RS: res sese q: sese res pδ
habebat, pugnare tamen se velle clamabant, et quod reliquum vitae
viriumque fames fecerat id ferro potissimum reddere volebant. quodsi Cleomenes
non[*]Quodsi Cleom. non pq: Quod Cleom. non R
et pr. S: quod Cleom. nisi corr. SDδ
: quod nisi Cleom. λ
tanto ante
fugisset, aliqua tamen ad resistendum ratio fuisset. erat enim sola illa navis
constrata et ita magna ut propugnaculo ceteris posset esse, quae si in praedonum pugna
versaretur, urbis instar[*]turris instar K. Busche
habere
inter illos piraticos myoparones videretur; sed tum inopes, relicti ab duce praefectoque
classis, eundem necessario cursum tenere coeperunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Helorum[*]Helorum Augustinus: Pelorum codd.
versus, ut ipse Cleomenes, ita ceteri navigabant, neque ii tam praedonum
impetum fugiebant quam imperatorem sequebantur. tum ut quisque in fuga postremus,
ita in periculo princeps erat; postremam enim quamque navem piratae primam adoriebantur.
ita prima Haluntinorum navis capitur, cui praeerat Haluntinus homo
nobilis[*]nobilis RS: nobilissimus pqk
, phylarchus, quem ab illis praedonibus Locrenses postea publice
redemerunt; ex quo vos priore actione iurato rem omnem causamque cognostis. deinde
Apolloniensis navis capitur, et eius praefectus Anthropinus occiditur.