Pro Tullio, Orationes Volume VI. Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Antea sic hanc causam[*]antea sic hanc causam Peyron: a ... T agere statueram[*]agere statueram Beier: a ... s ... ra. T, recuperatores[*]recuperatores Peyron: ... tores T (inter recip. et recup. variant in hac oratione codd., ut infitiaturos[*]ut infitiaturos Orelli: ... turos T adversarios arbitrarer tantam caedem et tam atrocem ad familiam suam pertinere. itaque animo soluto a cura et a cogitatione veneram, quod intellegebam facile id me testibus planum facere posse. nunc vero postea quam non modo confessus est vir primarius, L. Quin[*]Quin ... T: suppl. Peyronctius ... laborabam[*]laborabam Peyron: borabam T ut, quod arguebam, id factum esse ostenderem; nunc in eo consumenda est oratio ut ne adversarii, quod infitiari nullo modo potuerunt, cum maxime cuperent, id cum confessi sunt, meliore loco esse videantur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
itaque tum vestrum difficilius iudicium[*]diudicium T: corr. Peyron, mea facilis defensio fore videbatur. ego enim omnia in testibus[*]testibus Peyron: tes T ... quid est facilius quam de eo qui confitetur iudicare? mihi autem difficile est satis copiose de eo dicere quod nec atrocius verbis demonstrari potest quam re ipsa est, neque apertius oratione mea fieri quam ipsorum confessione factum est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Cum in hac re quam commemoravi mihi mutanda ratio defensionis ... minus diligenter illius existimationem quam[*]quam sup. lin. hab. T rem M. Tulli viderer defendere. nunc quoniam Quinctius ad causam pertinere putavit res ita multas, falsas praesertim et inique confictas, proferre de vita et moribus et existimatione M. Tulli, multis de causis mihi Fabius debebit ignoscere, si minus eius famae parcere videbor quam antea consului. ...
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
2
Pri ... . . ore putavit ad officium suum pertinere adversario nulla in re parcere, quid me oportet Tullium pro Tullio facere, homine coniuncto mecum non minus animo quam nomine? ac mihi magis illud laborandum videtur, recuperatores, ut quod antea nihil in istum dixi probare possim, quam[*]probare possim quam Cramer: prob ... umquam A ne[*]ne suppl. Mommsen in eo reprehendar quod hoc tempore respondeo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
verum et tum id feci quod oportuit, et nunc faciam quod necesse est. nam cum esset de re pecuniaria controversia, quod damnum datum M. Tullio diceremus, alienum mea[*]mea a mea Peyron natura videbatur quicquam de existimatione P. Fabi dicere, non quia[*]quin A: corr. Mai res postulare non videretur. quid ergo est? tametsi postulat causa, tamen, nisi plane cogit ingratiis, ad male dicendum non soleo descendere. nunc cum coactus dicam, si quid forte dicam, tamen id ipsum verecunde modiceque[*]modique A: corr. Heinrich faciam, tantum ut, quoniam sibi me non esse inimicum potuit priore actione Fabius iudicare, nunc M. Tullio fidelem certumque amicum esse cognoscat.