Pro Tullio,
Orationes Volume VI. Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
hoc persimile atque adeo plane idem est in hoc
iudicio, recuperatores. quaero enim abs te, si ita iudicium datum esset:
"Qvantae pecvniae paret a familia P. Fabii
vi[*]vi suppl.
Huschke hominibvs armatis damnvm M. Tvllio
datvm"
[*]datum Baiter: ... tum T: factum Beier, quid
haberes quod diceres? nihil, opinor. fateris enim omnia et
familiam P. Fabi fecisse et vi hominibus armatis fecisse. quod additum
est '
"dolo malo"
,' id te adiuvare putas in quo opprimitur et excluditur
omnis tua defensio?
nam si additum id
non esset ac tibi libitum esset ita defendere[*]defenderem T: corr. Peyron, tuam familiam non
fecisse, vinceres, si id probare potuisses. nunc, sive illa defensione
uti voluisses sive hac qua uteris, condemneris necesse est; nisi putamus eum in
iudicium[*]eum ... icium T (Krüger): suppl. Peyron venire qui
consilium inierit, illum qui fecerit non venire, cum consilium sine facto intellegi
possit, factum sine consilio non possit. an, quod factum eius modi est ut
sine occulto consilio, sine nocte, sine vi, sine damno alterius, sine armis, sine
caede, sine maleficio fieri non potuerit, id sine dolo malo factum iudicabitur?
an, qua in re praetor[*]praetor Peyron: P.
R. T illi improbam defensionem tolli voluit, in
ea re mihi difficiliorem actionem factam putabitis?
14
hic mihi isti singulari ingenio videntur esse qui et id quod mihi contra
illos datum est ipsi adripiunt et scopulo atque saxis pro portu stationeque utuntur.
nam in dolo malo volunt delitiscere[*]delitescere Peyron, in quo, non modo cum omnia ipsi fecerunt
quae fatentur, verum etiam si per alios id fecissent, haererent ac tenerentur.
ego non in una re sola, quod mihi
satis est, neque in universa re solum[*]solum quod mihi satis est
add. T: ego delevi (re solum
... satis est del. Francken), sed
singillatim[*]singilatim T: corr.
Klotz in omnibus dolum malum exstare dico. consilium
capiunt ut ad servos M. Tulli veniant; dolo malo faciunt. arma capiunt;
dolo malo faciunt. tempus ad insidiandum atque celandum idoneum eligunt;
dolo malo faciunt. vi in tectum inruunt; in ipsa vi dolus est.
occidunt homines, tectum diruunt; nec homo occidi nec consulto alteri
damnum dari sine dolo malo potest. ergo si omnes partes sunt eius modi ut
in singulis dolus malus haereat, universam rem et totum facinus sine dolo malo
factum iudicabitis?
15
quid ad haec Quinctius? sane nihil certum neque unum, in quo
non modo possit verum putet se posse consistere. primum enim illud
iniecit[*]ini. c. t T: suppl. Peyron, nihil posse dolo malo familiae
fieri. hoc loco non solum fecit ut defenderet Fabium, sed ut omnino
huiusce modi iudicia dissolveret. nam si venit id in iudicium de familia
quod omnino familia nulla potest committere, nullum est iudicium, absolvantur omnes
de simili[*]de ... mili T (Krüger): suppl. Peyron causa necesse
est[*]est hoc solum add. T: del. Madvig (ex si hoc solum repetitum), bona me hercule!