Pro Tullio,
Orationes Volume VI. Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
si hoc solum esset[*]esset ex est T, tamen vos, tales viri, nolle
deberetis maximam rem coniunctam cum summa re publica[*]publica p.
T (Keller): om. Peyron fortunisque privatorum, severissimum
iudicium maximaque ratione compositum per vos videri[*]videri T1: videretur T2 (ne severissimum ...
videretur Huschke) esse dissolutum.
sed non id solum agitur
...
Priscian 6.1.5 hoc iudicium sic exspectatur ut non unae rei statui, sed
omnibus constitui putetur.
... ego intellego, et tamen dicendum est ad ea quae dixit Quinctius, non quo ad
rem pertineat, sed ne quid, quia a me praetermissum sit[*]sit Baiter: est Peyron (de T
incertum), pro concesso putetur.
16
dicis oportere quaeri, homines M. Tulli iniuria occisi sint[*]sint Madvig: essent T necne.
de quo hoc primum quaero, venerit ea res in hoc iudicium necne.
si non venit, quid attinet aut nos dicere aut hos quaerere?
si autem venit, quid attinuit te tam multis verbis a praetore
postulare ut adderet in iudicium '
"inivria"
,' et, quia non impetrasses,
tribunos pl. appellare et hic in iudicio queri praetoris iniquitatem, quod de
iniuria non addidisset[*]addidisset Huschke: addiderit
(vel addidebet) T?
haec cum praetorem postulabas, cum
tribunos appellabas, nempe ita[*]nempe ita Peyron: ... m ... a T dicebas,
potestatem tibi fieri oportere ut, si posses, recuperatoribus[*]reciperatores T: corr. Beier
persuaderes non esse iniuria M. Tullio damnum datum. quod ergo ideo in
iudicium addi voluisti, ut de eo tibi apud recuperatores dicere liceret, eo non
addito nihilo minus tamen ita dicis, quasi id ipsum a quo
depulsus[*]depulsus Peyron: e ... s. s T es impetraris?
17
at quibus verbis in decernendo
Metellus usus est ceterique[*]-que suppl.
Madvig quos appellasti? nonne haec omnium fuit
oratio, quod vi hominibus armatis coactisve familia fecisse diceretur, id tametsi
nullo iure fieri potuerit, tamen se nihil addituros? et recte,
recuperatores. nam cum perfugio nullo
constituto tamen haec scelera servi audacissime faciant, domini impudentissime
confiteantur, quid censetis fore, si praetor iudicet eius modi caedis fieri iure
posse? an quicquam interest utrum magistratus peccato defensionem
constituant an peccandi potestatem licentiamque permittant?