Pro Tullio, Orationes Volume VI. Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
age illud alterum interdictum consideremus, quod item nunc est constitutum propter eandem iniquitatem temporum nimiamque hominum licentiam[*]licentiam suppl. Peyron ... boni debent dicere.
atque ille legem mihi de xii tabulis recitavit, quae permittit ut furem noctu liceat occidere et luce[*]luce Peyron: luci T (cf. vv. 10, 22), si se telo defendat, et legem antiquam de legibus sacratis, quae iubeat inpune occidi eum qui tribunum pl. pulsaverit. nihil, ut opinor, praeterea de legibus.
qua in re hoc primum quaero, quid ad hoc iudicium recitari istas leges pertinuerit. num quem tribunum pl. servi M. Tulli pulsaverunt? non opinor. num furatum domum P. Fabi noctu venerunt[*]venerint T: corr. Peyron? ne id quidem. num luce[*]nuncluce T: corr. Beier furatum venerunt et se telo defenderunt? dici non potest. ergo istis legibus quas recitasti certe non potuit istius familia servos M. Tulli occidere.
21
'non,' inquit, 'ad eam rem recitavi, sed ut hoc intellegeres, non visum esse maioribus nostris tam indignum istuc nescio quid quam tu putas, hominem occidi.' at primum istae ipsae leges quas recitas, ut mittam cetera, significant quam noluerint maiores nostri, nisi cum pernecesse esset, hominem occidi. ista[*]ista Keller: primum (e v. 15 repetitum) ista T lex sacrata est, quam rogarunt armati, ut inermes sine periculo possent esse. qua re non iniuria, quo magistratu munitae leges sunt, eius magistratus corpus legibus vallatum esse voluerunt.
Furem, hoc est praedonem et latronem, luce occidi vetant xii tabulae; cum intra parietes tuos hostem certissimum teneas, nisi se telo defendit[*]defenderit Peyron: defendet Baiter, inquit, etiam si cum telo venerit, nisi utetur telo eo ac repugnabit, non occides; quod si[*]quod si Peyron: quossi T: quid si Madvig repugnat, ' "endoplorato" ,' hoc est conclamato, ut aliqui audiant et conveniant. quid ad hanc clementiam addi potest, qui ne hoc quidem permiserint, ut domi suae caput suum sine testibus et arbitris[*]arbitriis T: corr. Peyron ferro defendere liceret?