Pro Tullio,
Orationes Volume VI. Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
quis est cui magis ignosci conveniat, quoniam me ad xii tabulas
revocas, quam si quis quem imprudens occiderit? nemo, opinor.
haec enim tacita lex est humanitatis ut ab homine consili, non
fortunae poena repetatur. tamen huiusce rei veniam maiores non dederunt.
nam lex est in xii tabulis:
"si telvm
manv fvgit ma gis qvam iecit[*]-gis quam iecit suppl. Peyron (cf. Top. 64)
...
"
...
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Iulius Rufinianus (H. p. 40.21).
si qui[*]quis Baiter furem occiderit,
iniuria occiderit. quam ob rem? quia ius constitutum nullum
est. quid, si se telo defenderit? non iniuria. quid
ita? quia constitutum est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
23
. . tamen per vim[*]per vim Beier: verum T factum
esset[*]esset non modo servos add.
T (e v. 11 geminatum):
del. Beier, tamen in eo ipso loco qui tuus
esset, non modo servos M. Tulli occidere iure non potuisti verum etiam, si tectum
hoc insciente aut per vim demolitus esses quod hic in tuo aedificasset et suum esse
defenderet, id vi aut clam factum iudicaretur. tu ipse iam statue quam
verum sit, cum paucas tegulas deicere impune familia tua non potuerit, maximam
caedem sine fraude facere potuisse[*]potuisset T: corr. Beier. ego ipse tecto illo
disturbato si hodie postulem, quod vi aut clam factum sit, tu aut per arbitrum
restituas aut sponsione condemneris necesse est; nunc hoc probabis viris talibus,
cum aedificium tuo iure disturbare non potueris quod esset, quem ad modum tu vis, in
tuo, homines qui in eo aedificio fuerint te tuo iure potuisse occidere?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
24
'at[*]at ad T (ita mox) servus meus non comparet, qui visus est
cum tuis; at casa mea est incensa a tuis.' quid ad haec respondeam?
ostendi falsa esse; verum tamen confitebor. quid postea?
hoc sequitur, ut familiam[*]familia T: corr. G. Müller M. Tulli concidi oportuerit?
vix me hercule ut corium peti, vix ut gravius expostulari; verum ut
esses durissimus, agi quidem usitato iure et cotidiana actione potuit.
quid opus fuit vi, quid armatis hominibus, quid caede, quid sanguine?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'at enim oppugnatum me fortasse
venissent.' haec est illorum in causa perdita extrema non oratio neque
defensio, sed coniectura et quasi divinatio. illi oppugnatum venturi
erant? quem? Fabium. quo consilio? Vt occiderent. quam ob
causam? quid ut proficerent? qui comperisti? et ut rem perspicuam quam paucissimis
verbis agam, dubitari hoc potest, recuperatores, utri oppugnasse videantur, qui ad
villam venerunt, an qui in villa manserunt?